Petrus Lombardus
ca. 1095 - 1160
|
Sententiarum libri IV
Liber IVDistinctio I
De sacramentis. Quid sit sacramentum. Quid sit signum. Quo differant signum et sacramentum. Quare instituta sunt sacramenta De differentia sacramentorum veterum et novorum. De circumcisione. Quod remedium illi habuerunt qui fuerunt ante circumcisionem. De institutione circumcisionis et causa. De parvulis defunctis ante diem octavum, quo fiebat circumcisio.
|
________________________________________________________________
|
|
Capitulum Primum.1. Samaritanus enim, vulnerato appropians, curationi eius sacramentorum alligamenta adhibuit; quia contra peccati originalis et actualis vulnera sacramentorum remedia Deus instituit.2. De sacramentis, ubi quatuor prius consideranda sunt*. De quibus quatuor primo consideranda occurrunt: quid sit sacramentum, quare institutum, in quibus consistat et conficiatur, et quae sit distantia inter sacramenta veteris et novae Legis.Cap. 2.Quid sit sacramentum. – Augustinus in libro X De civitate Dei*: «Sacramentum est sacrae rei signum». Dicitur tamen sacramentum etiam 'sacrum secretum', sicut dicitur sacramentum deitatis: ut sacramentum sit sacrum signans et sacrum signatum. Sed nunc agitur de sacramento secundum quod est signum. Item, sacramentum est invisibilis gratiae visibilis forma.Cap. 3.Quid sit signum*. – Augustinus, De Doctrina Christiana*: «Signum vero est res, praeter speciem quam ingerit sensibus, aliud aliquid ex se faciens in cogitationem venire».Cap. 4.1. Quo differant signum et sacramentum*. «Signorum vero alia sunt naturalia, ut fumus significans ignem; alia data». Et eorum quae data sunt, quaedam sunt sacramenta, quaedam non. Omne enim sacramentum est signum, sed non e converso. – Sacramentum eius rei similitudinem gerit, cuius signum est. – Augustinus*: «Si enim sacramenta non haberent similitudinem rerum quarum sacramenta sunt, proprie sacramenta non dicerentur».2. Quid proprie dicitur sacramentum*. Sacramentum enim proprie dicitur, quod ita signum est gratiae Dei et invisibilis gratiae forma, ut ipsius imaginem gerat et causa exsistat. Non igitur significandi tantum gratia sacramenta instituta sunt, sed et sanctificandi.3. Quod legalia melius signa quam sacramenta dicuntur*. Quae enim significandi gratia tantum instituta sunt, solum signa sunt, et non sacramenta: sicut fuerunt sacrificia carnalia et observantiae caerimoniales veteris Legis, quae nunquam poterant iustos facere offerentes; quia ut ait Apostolus, 'sanguis hircorum et taurorum, et cinis vitulae aspersus, inquinatos sanctificabat ad emundationem carnis', «non animae», nam inquinatio illa erat contactus mortui – Augustinus*. Unde Augustinus: «Nihil aliud intelligo inquinationem quam Lex mundat, nisi contactum mortui hominis: quem qui tetigerat, 'immundus' erat 'septem diebus'; sed purificabatur secundum Legem 'die tertio et septimo', et mundus erat», ut iam intraret templum. Mundabant etiam interdum «a corporali lepra» illa legalia; sed nunquam ex operibus Legis aliquis iustificatus est, ut ait Apostolus, etiam si in fide et caritate fierent. Quare? – Ambrosius, super epistolam ad Hebraeos*: «Quia imposuit ea Deus in servitutem, non in iustificationem, et ut figura futuri essent, volens ea sibi potius offerri quam idolis». – Illa ergo signa erant; sed tamen et sacramenta, licet minus proprie, in Scripturis saepe vocantur, quia signa erant rei sacrae: quam utique non praestabant.4. Quae dicantur opera Legis*. Illa autem Apostolus 'opera Legis' dicit, quae tantum significandi gratia vel in onus instituta sunt.Cap. 5.1. De causa institutionis sacramentorum. Triplici autem ex causa sacramenta instituta sunt: propter humiliationem, eruditionem, exercitationem.2. Prima causa*. Propter humilitatem quidem, ut, dum homo insensibilibus rebus, quae natura infra ipsum sunt, ex praecepto Creatoris se reverendo subicit, ex hac humilitate et obedientia Deo magis placeat et apud eum mereatur, cuius imperio salutem quaerit in inferioribus se, etsi non ab illis, sed per illa a Deo.3. Secunda*. Propter eruditionem etiam instituta sunt, ut per id quod foris in specie visibili cernitur, ad invisibilem virtutem quae intus est agnoscendam mens erudiatur. Homo enim, qui ante peccatum sine medio Deum videbat, per peccatum adeo hebuit, ut nequeat divina capere nisi humanis excitatus.4. Tertia*. Propter exercitationem similiter instituta sunt: quia, cum homo otiosus esse non possit, proponitur ei utilis et salubris exercitatio in sacramentis, qua vanam et noxiam declinet occupationem. Non enim facile capitur a tentatore, qui bono vacat exercitio. Unde Hieronymus monet: «Semper aliquid operis facito, ut te occupatum diabolus inveniat». – De triplici genere exercitationis*. Sunt autem exercitationum tres species: una ad aedificationem animae pertinet, altera ad corporis fomentum, alia ad utriusque subversionem.5. Cum igitur absque sacramentis, quibus non alligavit potentiam suam Deus, homini gratiam donare posset, praedictis de causis sacramenta instituit.6. In quibus constat sacramentum*. Duo autem sunt in quibus sacramentum consistit, scilicet verba et res; verba, ut invocatio Trinitatis; res, ut aqua, oleum et huiusmodi.Cap. 6.De differentia sacramentorum veterum et novorum. Iam videre restat distantiam sacramentorum veterum et novorum, ut 'sacramenta' vocemus quae antiquitus res sacras signabant, ut sacrificia et oblationes et huiusmodi. – Super psalmum LXXIII*. Eorum autem differentiam breviter Augustinus assignat dicens: «quia illa promittebant tantum» et significabant, «haec autem dant salutem».Cap. 7.De circumcisione. Fuit tamen et inter illa sacramentum quoddam, scilicet circumcisionis, idem conferens remedium contra peccatum quod nunc baptismus. – Augustinus, Ad Valerium contra Iulianum*. Unde Augustinus: «Ex quo instituta est circumcisio in populo Dei, quae erat tunc 'signaculum iustitiae fidei', ad purgationem valebat, magnis et parvulis, originalis veterisque peccati; sicut baptismus ex illo valere coepit ad innovationem hominis, ex quo institutus est». – Beda, super Evangellum*. Item Beda: «Idem salutiferae curationis auxilium circumcisio in Lege contra originalis peccati vulnus agebat, quod baptismus agere revelatae gratiae tempore consuevit, excepto quod regni caelestis ianuam necdum intrare poterant; tamen in sinu Abrahae post mortem beata requie consolati, supernae pacis ingressum spe felici exspectabant». – His aperte traditur per circumcisionem, ex quo instituta fuit, remissionem peccati originalis et actualis parvulis et maioribus a Deo praestitam; sicut nunc per baptismum datur.Cap. 8.De viris qui fuerunt ante circumcisionem, et de feminis quae fuerunt ante et post. Quaeritur autem de viris qui fuerunt ante circumcisionem, et de feminis quae fuerunt ante et post, quod remedium contra peccatum habuerunt – Quidam dicunt sacrificia et oblationes eis valuisse ad remissionem peccati. Sed melius est dicere illos qui de Abraham prodierunt per circumcisionem iustificatos; mulieres vero per fidem et operationem bonam: vel suam si adultae erant, vel parentum si parvulae; eos vero qui fuerunt ante circumcisionem, parvulos in fide parentum; parentes vero per virtutem sacrificiorum, scilicet quam intelligebant spiritualiter in illis sacrificiis, iustificatos. – In Moralibus, libro IIII*. Unde Gregorius: «Quod apud nos valet aqua baptismi, hoc egit apud veteres vel pro parvulis sola fides, vel pro maioribus virtus sacrificii; vel pro his qui ex Abrahae stirpe prodierunt mysterium circumcisionis».Cap. 9.1. De institutione circumcisionis et causa. Hic dicendum est in quo instituta fuerit circumcisio, et quare, et cur mutata per baptismum.- Abraham primus mandatum circumcisionis habuit, ad probationem obedientiae. Nec ei soli praecepta fuit circumcisio, sed et semini eius, id est omnibus Hebraeis. Quae fiebat secundum Legem octava die, lapideo cultro, in carne praeputii.2. Quare data circumcisio*. Data autem fuit circumcisio pluribus de causis: scilicet (Strabus*:) «ut per obedientiam mandati Abraham placeret Deo, cui per praevaricationem Adam displicuerat». Data etiam fuit (Augustinus*:) «in signum magnae fidei Abrahae, qui credidit se habiturum filium, in quo fieret benedictio omnium». Deinde «ut hoc signo a ceteris nationibus discerneretur populus ille».3. Quare in carne praeputii*. In carne vero praeputii ideo iussa est fieri circumcisio, quia in remedium instituta est originalis peccati, quod a parentibus trahimus per concupiscentiam, quae in parte illa magis dominatur. Et «quia in parte illa culpam inobedientiae primus homo sensit, decuit ut ibi signum obedientiae acciperet».4. Quare die octavo et petrino cultro*. Fiebat autem octava die, petrino cultro, quia et in resurrectione communi, octava aetate futura, per petram Christum omnis ab electis abscidetur corruptio; et per Christi resurrectionem, octava die factam, circumciditur a peccatis anima cuiusque in eum credentis. Duae igitur res sunt illius sacramenti.5. Quare per baptismum mutata sit*. Ideo autem mutata est circumcisio per baptismum, quia sacramentum baptismi et communius est et perfectius, quia pleniori gratia accumulatum. Ibi enim peccata solum dimittebantur, sed nec gratia ad bene operandum adiutrix, nec virtutum possessio vel augmentum ibi praestabatur, ut in baptismo, ubi non modo abolentur peccata, sed etiam gratia adiutrix confertur et virtutes augentur. Unde 'aqua refectionis' dicitur, quae aridos fecundat, et iam fructificantes ampliori ubertate donat. Quia quantumcumque per fidem et caritatem ante habitam aliquis iustus ad baptismum accedit, uberiorem ibi recipit gratiam; sed non ita in circumcisione. Unde Abrahae, per fidem iam iustificato, signaculum tantum fuit; nihil ei intus contulit.Cap. 10.De parvulis defunctis ante diem octavum. Si vero quaeritur de parvulis qui ante diem octavum moriebantur, ante quam non fiebat ci rcumcisio ex Lege, utrum salvarentur vel non, idem potest responderi quod sentitur de parvulis ante baptismum defunctis: quos perire constat. – Beda*. Unde Beda: «Qui nunc per Evangelium terribiliter et salubriter clamat: 'Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu Sancto, non intrabit in regnum Dei', ipse dudum clamat per suam Legem: 'Anima cuius praeputii caro circumcisa non fuerit, peribit de populo suo, quia pactum meum irritum fecit'». – Forte tamen sub Lege, ingruente necessitate mortis, ante octavum diem circumcidebant sine peccato filios, sicut modo in Ecclesia fit de baptismo. |