BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Petrus Lombardus

ca. 1095 - 1160

 

Sententiarum libri IV

 

Liber IV

De Doctrina Signorum

 

________________________________________________________________

 

 

 

His tractatis quae ad doctrinam rerum pertinent quibus fruendum est,

et quibus utendum est, et quae fruuntur et utuntur, ad doctrinam signorum accedamus.

 

Incipiunt capitula primi libri.

 

[Distinctio I]

Cap. 1.

De sacramentis.

Cap. 2.

Quid sit sacramentum.

Cap. 3.

Quid sit signum.

Cap. 4.

Quo differant signum et sacramentum.

Cap. 5.

Quare instituta sunt sacramenta

Cap. 6.

De differentia sacramentorum veterum et novorum.

Cap. 7.

De circumcisione.

Cap. 8.

Quod remedium illi habuerunt qui fuerunt ante circumcisionem.

Cap. 9.

De institutione circumcisionis et causa.

Cap. 10.

De parvulis defunctis ante diem octavum, quo fiebat circumcisio.

 

[Distinctio II]

Cap. 11 (1).

De sacramentis novae Legis.

Cap. 12 (2).

De baptismo.

Cap. 13 (3).

De differentia baptismi Ioannis et Christi.

Cap. 14 (4).

Quid utilitatis habuit baptismus Ioannis.

Cap. 15 (5).

Si fuit sacramentum baptismus ille.

Cap. 16 (6).

De forma baptismi Ioannis.

 

[Distinctio III]

Cap. 17 (1).

Quid sit baptisma.

Cap. 18 (2).

De forma baptismi.

Cap. 19 (3).

Quod Apostoli in Christi nomine baptizaverunt.

Cap. 20 (4).Si in nomine Patris tantum vel Filii

vel Spiritus Sancti possit tradi baptismus.

Cap. 21 (5).

De institutione baptismi.

Cap. 22 (6).

Quare in aqua tantum fiat.

Cap. 23 (7).

De immersione, quoties fieri debeat.

Cap. 24 (8).

Quando circumcisio amisit vim suam.

Cap. 25 (9).

De causa institutionis baptismi.

 

[Distinctio IV]

Cap. 26 (1).

De illis qui suscipiunt sacramentum et rem, et rem et non sacramentum,

et sacramentum et non rem.

Cap. 27 (2).

De ficte accedentibus.

Cap. 28 (3).

Quomodo intelligatur illud: Quotquot in Christo baptizati estis, Christum induistis.

Cap. 29 (4).

Quod passio supplet vicem baptismi, et fides, et contritio.

Cap. 30 (5).

Quid prosit baptismus cum fide accedentibus.

Cap. 31 (6).

Quid dimittitur in baptismo iustis.

Cap. 32 (7).

Cuius rei sit sacramentum baptismus quem recipit iustus.

 

[Distinctio V]

Cap. 33 (1).

Quod baptismus aeque bonus est, a bono vel malo datus.

Cap. 34 (2).

De potestate baptismi et ministerio.

Cap. 35 (3).

Quae fuit potestas baptismi quam Christus potuit dare servis et non dedit.

 

[Distinctio VI]

Cap. 36 (1).

Quibus liceat baptizare.

Cap. 37 (2).

Si rebaptizandi sunt ab haereticis baptizati.

Cap. 38 (3).

Quod nullus in materno utero baptizatur.

Cap. 39 (4).

Utrum baptismus sit, cum verba corrupte proferuntur.

Cap. 40 (5).

De illo qui pro ludo immergitur.

Cap. 41 (6).

De responsione patrinorum.

Cap. 42 (7).

De catechismo et exorcismo.

 

[Distinctio VII]

Cap. 43 (1).

De sacramento confirmationis.

Cap. 44 (2).

Quod nonnisi a summis sacerdotibus tradi potest.

Cap. 45 (3).

Quae sit virtus huius sacramenti.

Cap. 46 (4).

Utrum hoc sacramentum sit dignius baptismo.

Cap. 47 (5).

Utrum possit iterari.

 

[Distinctio VIII]

Cap. 48 (1).

De sacramento altaris.

Cap. 49 (2).

Quod huius sacramenti in veteri Testamento figura praecessit, sicut et baptismi.

Cap. 50 (3).

De institutione huius sacramenti .

Cap. 51 (4).

De forma.

Cap. 52 (5).

Quare Christus post alium cibum dedit hoc sacramentum discipulis.

Cap. 53 (6).

De sacramento et re.

Cap. 54 (7).

Quod res sacramenti duplex est.

 

[Distinctio IX]

Cap. 55 (1).

De duobus manducandi modis.

Cap. 56 (2).

De errore illorum qui dicunt tantum corpus Christi a bonis sumi.

Cap. 57 (3).

De intelligentia quorundam verborum ambiguorum.

 

[Distinctio X]

Cap. 58 (1).

De haeresi illorum qui dicunt corpus Christi non esse in altari nisi in signo.

Cap. 59 (2).

De Sanctorum testimoniis quibus probatur verum corpus Christi esse in altari.

 

[Distinctio XI]

Cap. 60 (1).

De modo conversionis.

Cap. 61 (2).

Quomodo dicitur corpus Christi confici de substantia panis.

Cap. 62 (3).

Quare sub alia specie sumatur.

Cap. 63 (4).

Quare sub duplici specie.

Cap. 64 (5).

Quare aqua misceatur.

Cap. 65 (6).

Quale corpus dedit Christus discipulis in coena.

 

[Distinctio XII]

Cap. 66 (1).

Ubi illa accidentia fundentur.

Cap. 67 (2).

De fractione et partibus.

Cap. 68 (3).

De confessione Berengarii.

Cap. 69 (4).

Quid illae partes significent.

Cap. 70 (5).

Si Christus immolatur in altari quotidie,

et an sit sacrificium quod a sacerdote geritur.

Cap. 71 (6).

De causa institutionis.

 

[Distinctio XIII]

Cap. 72 (1).

Si hoc sacramentum conficiatur ab haereticis vel excommunicatis.

Cap. 73 (2).

Quid faciat haereticum et quid sit haereticus.

 

[Distinctio XIV]

Cap. 74 (1).

De poenitentia.

Cap. 75 (2).

Unde dicitur poenitentia.

Cap. 76 (3).

Quid sit poenitentia.

Cap. 77 (4).

De solemni et unica poenitentia.

Cap. 78 (5).

Quod peccata saepe dimittuntur per poenitentiam.

 

[Distinctio XV]

Cap. 79 (1).

Quod pluribus irretitus peccatis non potest vere de uno poenitere

nisi et de omnibus poeniteat.

Cap. 80 (2).

Quibus de causis contingunt flagella.

Cap. 81 (3).

De Aegyptiis et Sodomitis, qui temporaliter dicuntur puniti

ne in aeternum perirent.

Cap. 82 (4).

De generibus eleemosynae.

Cap. 83 (5).

Quid sit eleemosyna.

Cap. 84 (6).

Utrum in mortali peccato permanentes et largas eleemosynas

facientes debeant dici satisfacere.

Cap. 85 (7).

Utrum bona quae fiunt ab aliquibus malis valeant ad meritum vitae

cum fuerint conversi ad bonum.

 

[Distinctio XVI]

Cap. 86 (1).

De tribus in poenitentia considerandis, scilicet compunctione,

confessione, satisfactione.

Cap. 87 (2).

Quae sit vera satisfactio.

Cap. 88 (3).

Quae sit satisfactio falsa.

Cap. 89 (4).

De tribus actionibus poenitentiae.

Cap. 90 (5).

De multitudine venialium, quae gravat ut unum grande peccatum.

Cap. 91 (6).

De satisfactione venialium.

 

[Distinctio XVII]

Cap. 92 (1).

Utrum sine confessione dimittantur peccata.

Cap. 93 (2).

Si sufficit soli Deo confiteri.

Cap. 94 (3).

Quod non sufficit soli Deo confiteri si possit confiteri sacerdoti.

Cap. 95 (4).

An sufficiat confiteri laico.

Cap. 96 (5).

Ad quid valeat confessio.

 

[Distinctio XVIII]

Cap. 97 (1).

De remissione quam praestat sacerdos.

Cap. 98 (2).

De clavibus.

Cap. 99 (3).

De usu clavium.

Cap. 100 (4).

Si sacerdos potest dimittere peccatum vel retinere peccatum.

Cap. 101 (5).

Quomodo sacerdotes dimittunt peccata vel retinent.

Cap. 102 (6).

Quomodo sacerdotes ligant vel solvunt a peccatis.

Cap. 103 (7).

Quomodo intelligendum sit illud: Quodcumque solveris etc.

Cap. 104 (8).

Quae sint interiores tenebrae et interior macula.

 

[Distinctio XIX]

Cap. 105 (1).

Quando hae claves dantur et quibus.

Cap. 106 (2).

Utrum per indignos transfundatur gratia dignis.

Cap. 107 (3).

Quomodo intelligendam sit: Maledicam benedictionibus vestris.

Cap. 108 (4).

Qualis esse debeat iudex ecclesiasticus.

 

[Distinctio XX]

Cap. 109 (1).

De his qui in fine poenitent.

Cap. 110 (2).

De his qui poenitentiam non complent.

Cap. 111 (3).

De illo cui sacerdos indiscretus iniungit poenam.

Cap. 112 (4).

Quod morientibus non est imponenda satisfactio, sed innotescenda.

Cap. 113 (5).

Quod non est poenitentia neganda vel reconciliatio in necessitate.

Cap. 114 (6).

Quod presbyter non reconciliet aliquem inconsulto episcopo, nisi in necessitate.

Cap. 115 (7).

An oblatio eius sit recipienda, qui currens ad poenitentiam, praevenitur morte.

 

[Distinctio XXI]

Cap. 116 (1).

De peccatis quae post hanc vitam dimittuntur.

Cap. 117 (2).

De his qui aedificant aurum, argentum, lapides pretiosos, foenum, stipulam.

Cap. 118 (3).

De igne purgatorio, quo alii citius, alii tardius purgantur.

Cap. 119 (4).

Quid sit aedificare lignum, foenum, stipulam.

Cap. 120 (5).

Quid sit aedificare aurum, argentum, lapides pretiosos.

Cap. 121 (6).

Quod aliquem vere poenitet, etsi non de omni veniali.

Cap. 122 (7).

Quid sit generalis confessio.

Cap. 123 (8).

Quod nemo debet confiteri peccata quae non fecit.

Cap. 124 (9).

De poena sacerdotis qui peccatum confitentis publicat.

 

[Distinctio XXII]

Cap. 125 (1).

Si peccata dimissa redeant.

Cap. 126 (2).

Quid sit sacramentum et res.

 

[Distinctio XXIII]

Cap. 127 (1).

De sacramento unctionis extremae.

Cap. 128 (2).

De tribus generibus unctionis.

Cap. 129 (3).

A quibus fuerit hoc sacramentum institutum.

Cap. 130 (4).

De iteratione huius sacramenti.

 

[Distinctio XXIV]

Cap. 131 (1).

De ordinibus ecclesiasticis, quot sint.

Cap. 132 (2).

Quare septem sint.

Cap. 133 (3).

Quales assumendi sint a clero.

Cap. 134 (4).

De corona et tonsura.

Cap. 135 (5).

De ostiariis.

Cap. 136 (6).

De lectoribus.

Cap. 137 (7).

De exorcistis.

Cap. 138 (8).

De acolytis.

Cap. 139 (9).

De subdiaconis.

Cap. 140 (10).

De diaconis.

Cap. 141 (11).

De presbyteris.

Cap. 142 (12).

Qui dicuntur ordines sacri.

Cap. 143 (13).

Quid appellatur ordo.

Cap. 144 (14).

De nominibus dignitatis et officii.

Cap. 145 (15).

De episcopo.

Cap. 146 (16).

De pontifice.

Cap. 147 (17).

De quadripartito episcoporum ordine.

Cap. 148 (18).

De vate.

Cap. 149 (19).

De cantore.

 

[Distinctio XXV]

Cap. 150 (1).

De ordinatis ab haereticis.

Cap. 151 (2).

De simonia, unde dicitur et quid sit.

Cap. 152 (3).

De his qui a simoniacis ordinantur scienter vel non.

Cap. 153 (4).

De his qui dicunt se emere corporalia, et non spiritualia.

Cap. 154 (5).

De distinctione simoniacorum.

Cap. 155 (6).

De his qui violenter ab haereticis vel ab aliis simoniacis ordinantur.

Cap. 156 (7).

De aetate ordinandorum.

 

[Distinctio XXVI]

Cap. 157 (1).

De sacramento coniugii.

Cap. 158 (2).

De institutione eius et causa.

Cap. 159 (3).

Quando secundum praeceptum et secundum indulgentiam

contractum sit coniugium.

Cap. 160 (4).

Quibus modis accipitur indulgentia.

Cap. 161 (5).

Quod nuptiae bonae sint.

Cap. 162 (6).

Cuius rei sacramentum sit coniugium.

 

[Distinctio XXVII]

Cap. 163 (1).

Quae sint consideranda in coniugio.

Cap. 164 (2).

Quid sit coniugium.

Cap. 165 (3).

De consensu qui efficit coniugium.

Cap. 166 (4).

Quando incipit esse coniugium.

Cap. 167 (5).

De opinione quorundam, qui dicunt coniugium non esse ante carnalem copulam.

Cap. 168 (6).

Quod sponsa potest eligere monasterium sine sponsi consensu.

Cap. 169 (7).

Quod coniugatus sine coniugis consensu nequit profiteri continentiam.

Cap. 170 (8).

De adulterinis coniugiis.

Cap. 171 (9).

Quod multipliciter sponsus et sponsa accipitur.

Cap. 172 (10).

Quae sponsa sit vidua mortuo sponso, et quae non.

 

[Distinctio XXVIII]

Cap. 173 (1).

Si consensus de futuro, etiam iuramento firmatus, faciat coniugium.

Cap. 174 (2).

De his quae pertinent ad substantiam et ad decorem sacramenti.

Cap. 175 (3).

Utrum consensus ille qui facit matrimonium, sit de carnali copula,

an de cohabitatione, an de alio.

Cap. 176 (4).

Quare de latere viri formata est mulier.

 

[Distinctio XXIX]

Cap. 177 (1).

Quod non est consensus legitimus, ubi est coactio.

 

[Distinctio XXX]

Cap. 178 (1).

De errore qui evacuat consensum.

Cap. 179 (2).

De coniugio Mariae et Ioseph.

Cap. 180 (3).

De finali causa coniugii.

Cap. 181 (4).

Quod malus finis non contaminat sacramentum.

 

[Distinctio XXXI]

Cap. 182 (1).

De tribus bonis coniugii.

Cap. 183 (2).

De duplici separatione.

Cap. 184 (3).

De his qui procurant venena sterilitatis.

Cap. 185 (4).

Quando sint homicidae qui procurant abortum.

Cap. 186 (5).

De excusatione coitus quae fit per bona coniugii.

Cap. 187 (6).

De indulgentia quam facit Apostolus.

Cap. 188 (7).

De malo incontinentiae.

Cap. 189 (8).

De carnis delectatione, quae peccatum sit vel non.

 

[Distinctio XXXII]

Cap. 190 (1).

De solutione carnalis debiti.

Cap. 191 (2).

De continentia ex communi consensu servanda.

Cap. 192 (3).

Quando cessandum sit a coitu.

Cap. 193 (4).

Quibus temporibus non sint celebrandae nuptiae.

 

[Distinctio XXXIII]

Cap. 194 (1).

De diversis legibus coniugii.

Cap. 195 (2).

Utrum Ioannis virginitas sit praeferenda castitatis Abrahae.

Cap. 196 (3).

Quae erat consuetudo coniugii sub Lege.

Cap. 197 (4).

Cui licebat tunc plures habere vel non.

 

[Distinctio XXXIV]

Cap. 198 (1).

De personis legitimis.

Cap. 199 (2).

De frigidis separandis vel non.

Cap. 200 (3).

De his qui maleficiis impediti coire nequeunt.

Cap. 201 (4).

De furiosis.

Cap. 202 (5).

De his qui dormiunt cum duabus sororibus.

Cap. 203 (6).

Quod non est dimittenda uxor pro aliqua macula corporis.

 

[Distinctio XXXV]

Cap. 204 (1).

De iure viri et mulieris.

Cap. 205 (2).

Quod fornicariam nequit dimittere vir, nisi ipse expers fuerit fornicationis,

et e converso.

Cap. 206 (3).

De reconciliatione eorum qui propter fornicationem separantur.

Cap. 207 (4).

De illis qui ante coniunctionem se polluerunt per adulterium.

 

[Distinctio XXXVI]

Cap. 208 (1).

De servis, utrum propter extremam conditionem possit fieri separatio.

Cap. 209 (2).

De copula servi et ancillae diversorum dominorum.

Cap. 210 (3).

De viro qui se facit servum ut dividatur ab uxore.

Cap. 211 (4).

De aetate contrahentium.

 

[Distinctio XXXVII]

Cap. 212 (1).

In quibus ordinibus nequeat contrahi matrimonium.

Cap. 213 (2).

De interfectoribus suorum coniugum.

 

[Distinctio XXXVIII]

Cap. 214 (1).

De votis.

Cap. 215 (2).

De votorum differentia.

Cap. 216 (3).

De illis qui post longam captivitatem redeunt.

 

[Distinctio XXXIX]

Cap. 217 (1).

De dispari cultu.

Cap. 218 (2).

De coniugio fidelis et infidelis, et duorum infidelium.

Cap. 219 (3).

De fornicatione spirituali, propter quam dimitti coniux potest.

Cap. 220 (4).

Pro quibus peccatis possit fieri separatio vel non.

Cap. 221 (5).

Quando licet fideli aliam ducere vel non.

Cap. 222 (6).

Utrum coniugium inter infideles sit.

Cap. 223 (7).

Quod coniugium sit legitimum.

 

[Distinctio XL]

Cap 224 (1).

De cognatione carnali.

Cap. 225 (2).

De computatione graduum consanguinitatis.

Cap. 226 (3).

Quare sex gradus computantur.

Cap. 227 (4).

De dispensatione Gregorii habita ad Anglos.

 

[Distinctio XLI]

Cap. 228 (1).

De affinitatis gradibus.

Cap. 229 (2).

De variis traditionibus affinitatis.

Cap. 230 (3).

Si coniugium sit inter eos qui nota consanguinitate dividuntur.

Cap. 231 (4).

Quibus personis testificantibus sint dirimenda coningia.

Cap. 232 (5).

Quid sit fornicatio.

Cap. 233 (6).

Quid sit stuprum.

Cap. 234 (7).

Quid adulterium.

Cap. 235 (8).

Quid incestus.

Cap. 236 (9).

Quid raptus.

 

[Distinctio XLII]

Cap. 237 (1).

De spirituali cognatione.

Cap. 238 (2).

Qui sint filii spirituales.

Cap. 239 (3).

De copula spiritualium vel adoptivorum et naturalium filiorum.

Cap. 240 (4).

De copula filiorum qui ante compaternitatem vel post nati sunt.

Cap. 241 (5).

Si cui liceat duas commatres ducere, unam post alteram.

Cap. 242 (6).

Si vir et uxor simul valeant tenere puerum.

Cap. 243 (7).

De secundis et tertiis et deinceps nuptiis.

 

[Distinctio XLIII]

Cap. 244 (1).

De resurrectionis et iudicii conditione.

Cap. 245 (2).

De voce tubae.

Cap. 246 (3).

De nocte media.

Cap. 247 (4).

De libris qui tunc aperientur.

Cap. 248 (5).

De memoria electorum, si tunc praeterita mala teneat.

Cap. 249 (6).

De his qui vivi reperientur.

Cap. 250 (7).

Quomodo intelligitur Christus iudex vivorum et mortuorum.

 

[Distinctio XLIV]

Cap. 251 (1).

De aetate et statura resurgentium.

Cap. 252 (2).

Quod resurget quidquid fuit de substantia et natura corporis,

etsi non in eadem parte corporis.

Cap. 253 (3).

Quod sancti sine omni deformitate resurgent.

Cap. 254 (4).

Utrum reproborum corpora cum deformitatibus resurgant quas hic habuerant.

Cap. 255 (5).

Quod non consumentur malorum corpora quae tunc ardebunt.

Cap. 256 (6).

Si daemones corporali igne cremantur.

Cap. 257 (7).

Si animae sine corporibus sentiunt ignem materialem.

Cap. 258 (8).

De abortivis fetibus et monstris.

 

[Distinctio XLV]

Cap. 259 (1).

De diversis animarum receptaculis post mortem.

Cap. 260 (2).

De suffragiis defunctorum.

Cap. 261 (3).

De officiis sepulturae.

Cap. 262 (4).

De duobus aeque bonis, quorum alter post mortem plura habet auxilia.

Cap. 263 (5).

Quibus suffragiis iuvabuntur in fine reperti.

Cap. 264 (6).

Quomodo sancti et glorificati et angeli audiunt preces

supplicantium et intercedunt pro eis.

 

[Distinctio XLVI]

Cap. 265 (1).

Si valde malis praestatur mitigatio poenae.

Cap. 266 (2).

De occulto Dei iudicio.

Cap. 267 (3).

De iustitia et misericordia Dei.

Cap. 268 (4).

Quare quaedam opera dicuntur iustitiae, quaedam misericordiae vel bonitatis Dei.

Cap. 269 (5).

Quomodo universae viae Domini dicuntur misericordia et veritas.

 

[Distinctio XLVII]

Cap. 270 (1).

De sententia iudicii.

Cap. 271 (2).

Quod sancti iudicabunt et quomodo.

Cap. 272 (3).

De ordinibus eorum qui erunt in iudicio.

Cap. 273 (4).

De ordine iudicii et ministerio angelorum.

Cap. 274 (5).

Si post iudicium daemones praeerunt hominibus ad puniendum.

 

[Distinctio XLVIII]

Cap. 275 (1).

De forma iudicis.

Cap. 276 (2).

Qualis apparebit forma servi.

Cap. 277 (3).

Quare secundum formam servi dicitur Christus suscitaturus corpora.

Cap. 278 (4).

De loco iudicii.

Cap. 279 (5).

De qualitate luminarium et temporis post iudicium.

 

[Distinctio XLIX]

Cap. 280 (1).

De differentia mansionum in caelo et in inferno.

Cap. 281 (2).

Si quid ibi cognoscitur ab aliquo, quod non intelligant omnes.

Cap. 282 (3).

De parilitate gaudii.

Cap. 283 (4).

Si maior sit beatitudo sanctorum post iudicium.

 

[Distinctio L]

Cap. 284 (1).

Si mali in inferno peccabunt.

Cap. 285 (2).

Quare dicuntur tenebrae exteriores.

Cap. 286 (3).

Si damnatorum animae notitiam habeant eorum quae hic fiunt.

Cap. 287 (4).

De Lazaro et divite.

Cap. 288 (5).

Si boni et mali invicem se vident.

Cap. 289 (6).

De chaos inter bonos et malos.

Cap. 290 (7).

Utrum visa impiorum poena minuat vel augeat bonorum gloriam.