BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Petrus Lombardus

ca. 1095 - 1160

 

Sententiarum libri IV

 

Liber I

Distinctio II

 

Cap. 4 (1).

De trinitate et unitate.

Cap. 5 (2).

Quae fuerit intentio scribentium de Trinitate.

Cap. 6 (3).

Quis ordo sit servandus cum de Trinitate agitur.

Cap. 7 (4).

De testimoniis veteris Testamenti quibus

Trinitatis mysterium declaratur.

Cap. 8 (5).

De testimoniis novi Testamenti ad idem pertinentibus.

 

________________________________________________________________

 

 

 

Cap. 1 (4).

1. De mysterio trinitatis et unitatis. Hoc itaque vera ac pia fide tenendum est, quod «Trinitas sit unus et solus et verus Deus, ut ait Augustinus in primo libro De Trinitate, scilicet Pater et Filius et Spiritus Sanctus; et haec Trinitas unius eiusdemque substantiae vel essentiae dicitur, creditur et intelligitur, quae est summum bonum, quod purgatissimis mentibus cernitur. Mentis enim humanae acies invalida in tam excellenti luce non figitur, nisi per iustitiam fidei emundetur».

[2. Idem in eodem: «Non approbo quod in oratione dixi: 'Deus, qui non nisi mundos verum scire noluisti'; responderi enim potest multos etiam non mundos multa scire vera».]

3. De hac igitur re summa et excellentissima cum modestia et timore agendum est, et attentissimis auribus atque devotis audiendum, «ubi quaeritur unitas Trinitatis, Patris scilicet et Filii et Spiritus Sancti, quia nec periculosius alicubi erratur, nec laboriosius aliquid quaeritur, nec fructuosius aliquid invenitur». – Proinde omnis, qui audit et legit ea quae de ineffabili et inaccessibili deitatis luce dicuntur, studeat imitari atque servare quod venerabilis doctor Augustinus in primo libro De Trinitate de se ipso ait: «Non pigebit me, inquit, sicubi haesito, quaerere; nec pudebit, sicubi erro, discere. Quisquis ergo haec audit vel legit, ubi pariter certus est, pergat mecum; ubi pariter haesitat, quaerat mecum; ubi errorem suum cognoscit, redeat ad me; ubi meum, revocet me. Ita ingrediamur simul caritatis viam, tendentes ad eum de quo dictum est: 'Quaerite faciem eius semper'». 

 

Cap. 2 (5).

1. Quae fuerit intentio scribentium De Trinitate. «Omnes autem catholici tractatores, ut in eodem Augustinus ait, qui De Trinitate quae Deus est scripserunt, hoc intenderunt: secundum Scripturas docere quod Pater et Filius et Spiritus Sanctus unius sint substantiae, et inseparabili aequalitate unus sint Deus», ut sit unitas in essentia et pluralitas in personis. «Ideoque non sunt tres dii, sed unus Deus, licet Pater Filium genuerit et ideo Filius non sit qui Pater est, Filiusque a Patre sit genitus et ideo Pater non sit qui Filius est, et Spiritus Sanctus nec Pater sit nec Filius, sed tantum Patris et Filii Spiritus, utrique coaequalis et ad Trinitatis pertinens unitatem».

[2. Augustinus in libro Retractationum: «Ubi dixi de Patre et Filio: 'Qui gignit et quem gignit unum est', dicendum fuit 'unum sunt', sicut aperte ipsa Veritas loquitur dicens: 'Ego et Pater unum sumus'.]

3. «Teneamus igitur, Patrem et Filium et Spiritum Sanctum unum esse naturaliter Deum, ut ait Augustinus in libro De Fide ad Petrum, neque tamen ipsum Patrem esse qui Filius est, nec Filium ipsum esse qui Pater est, nec Spiritum Sanctum ipsum esse qui Pater est aut Filius. Una est enim Patris et Filii et Spiritus Sancti essentia, quam Graeci 'homousion' vocant, in qua non est aliud Pater, aliud Filius, aliud Spiritus Sanctus, quamvis sit personaliter alius Pater, alius Filius, alius Spiritus Sanctus». 

 

Cap. 3 (6).

Quis ordo sit servandus, cum De Trinitate agitur. Ceterum, ut in libro primo De Trinitate Augustinus docet, «primum secundum auctoritates sanctarum Scripturarum, utrum fides ita se habeat, demonstrandum est. Deinde adversus garrulos ratiocinatores, elatiores quam capaciores» rationibus catholicis et similitudinibus congruis ad defensionem et assertionem fidei utendum est, ut eorum inquisitionibus satisfacientes, mansuetos plenius instruamus, et illi, «si nequiverint invenire quod quaerunt, de suis mentibus potius quam de ipsa veritate vel de nostra dissertione conquerantur». 

 

Cap. 4 (7).

1. Testimonia Sanctorum De Trinitate. Proponamus ergo in medium veteris ac novi Testamenti auctoritates, quibus divinae unitatis atque trinitatis veritas demonstretur. Ac primum ipsa Legis exordia occurant, ubi Moyses ait: 'Audi Israel: Dominus Deus tuus, Deus unus est'; item: 'Ego sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Aegypti; non erunt tibi dii alii praeter me'. Ecce hic significavit unitatem divinae naturae: «'Deus' enim et 'Dominus', ut ait Ambrosius in primo libro De Trinitate, nomen est naturae, nomen est potestatis». – Item, alibi Deus loquens ad Moysen ait: 'Ego sum qui sum, et si quaesierint nomen meum, vade et dic eis: Qui est, misit me ad vos'. Dicens enim 'Ego sum', non 'Nos sumus' et 'Qui est', non 'Qui sumus', apertissime declaravit, unum solum Deum esse. In Cantico etiam Exodi legitur: 'Dominus, omnipotens nomen eius;' non ait 'Domini', unitatem volens significare.

2. Personarum quoque pluralitatem et naturae unitatem simul ostendit Dominus in Genesi dicens: 'Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram'. Dicens enim 'Faciamus' et 'nostram', pluralitatem personarum ostendit; dicens vero 'imaginem', unitatem essentiae. Ut enim dicit Augustinus in libro De Fide ad Petrum, «si in illa natura Patris et Filii et Spiritus Sancti una esset tantum persona, non diceretur 'Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram'. Cum enim dicit 'ad imaginem', ostendit unam naturam esse, ad cuius imaginem homo fieret; cum vero dicit 'nostram', ostendit eundem Deum non unam, sed plures esse personas».

3. Aperte ostendit quod nec solitudo, nec diversitas, nec singularitas ibi est, sed similitudo*. Hilarius quoque in libro tertio De Trinitate dicit, his verbis significari quod in Trinitate nec diversitas est, nec singularitas vel solitudo, sed similitudo et pluralitas sive distinctio. Ait enim sic: «Qui dixit 'Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram', invicem esse sui similes in eo quod dicit 'imaginem et similitudinem nostram' ostendit. Imago enim sola non est, et similitudo non sibi est; neque diversitatem duobus admisceri alterius ad alterum similitudo permittit». – Item, idem in quarto libro: «Absolutius voluit intelligi significationem hanc, non ad se tantum esse referendam, dicendo 'Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram'. Professio enim consortii sustulit intelligentiam singularitatis, quia consortium aliquod non potest esse sibi ipsi solitario; neque rursum solitudo solitarii recipit 'faciamus', neque quisquam alieno a se loquitur 'nostram'. Uterque sermo, scilicet 'faciamus' et 'nostram', ut solitarium eundemque non patitur, ita neque divesum a se alienumque significat. Solitario convenit 'faciam' et 'meam'; non solitario vero convenit dicere 'faciamus' et 'nostram'. Uterque sermo, ut non solitarium tantum, ita neque differentem esse vel diversum esse significat. Nobis quoque nec solitarius, nec diversus est confidendus. Ita ergo Deus ad communem sibi cum Deo imaginem eandemque similitudinem hominem reperitur operari, ut nec significatio efficientis admittat intelligentiam solitudinis, nec operatio constituta ad eandem imaginem vel similitudinem patiatur diversitatem divinitatis».

4. Quid ex verbis illis intelligi debeat*. In his verbis Hilarius pluralitatem personarum voluit intelligi nomine 'consortii'; atque significavit nomine 'consortii' vel pluralitatis non poni aliquid, sed removeri. Pluralitas enim vel consortium personarum cum dicitur, solitudo et singularitas negatur; cum dicimus plures esse personas, significamus quod non est una sola. Ideo Hilarius volens ista subtiliter et sane intelligi, ait: «Professio consortii sustulit intelligentiam singularitatis»; non dicit 'posuit aliquid'. Ita etiam cum dicimus tres personas, singularitatem et solitudinem tollimus; et quod Pater non est solus, nec Filius est solus, nec Spiritus Sanctus est solus significamus, et quod nec Pater tantum est et Filius, nec Pater tantum et Spiritus Sanctus, nec Filius tantum et Spiritus Sanctus. – De hoc autem in sequenti plenius agetur, ubi etiam secundum quid similes dicantur tres personae, et utrum aliquo modo sit ibi diversitas vel differentia, ostendetur.

5. Ad id quod coeperat redit, ut alias scilicet auctoritates supponat. Nunc vero ad propositum redeamus, et ad ostendendam personarum pluralitatem atque essentiae divinae unitatem alias Sanctorum auctoritates inducamus. – Moyses dicit: 'In principio creavit Deus caelum et terram,' per 'Deum' significans Patrem, per 'principium' Filium. Et pro eo quod apud nos dicitur 'Deus', hebraica veritas habet 'Elohim', quod est plurale huius singularis, quod est 'El'. Quod ergo non est dictum 'El', quod est Deus, sed 'Elohim', quod potest interpretari dii sive iudices, ad pluralitatem personarum refertur. – Ad quam etiam illud attinere videtur, quod diabolus per serpentem dixit: 'Eritis sicut dii', pro quo in hebraeo habetur 'Elohim', ac si diceret: Eritis sicut divinae personae.

6. Ille etiam maximus Prophetarum et Regum, David, qui suam ceteris praefert intelligentiam dicens: 'Super senes intellexi', unitatem divinae naturae ostendens ait: 'Dominus nomen est illi'; non dicit 'Domini'. – Alibi etiam, eiusdem unitatem et aeternitatem simul ostendens, ait ex persona Dei: 'Israel, si me audieris, non erit in te Deus recens, neque adorabis Deum alienum'. «Aliud horum, ut dicit Ambrosius in libro primo De Trinitate, significat aeternitatem, aliud unitatem substantiae indifferentis, ut neque posteriorem Patre, neque alterius divinitatis Filium vel Spiritum Sanctum esse credamus. Nam si Patre posterior est Filius vel Spiritus Sanctus, recens est; et si unius non est divinitatis, alienus est. Sed nec posterior est, quia recens non est; nec alienus, quia ex Patre natus» est Filius, ex Patre processit Spiritus Sanctus.

7. Alibi quoque, distinctionem personarum insinuans, ait: 'Verbo Domini caeli firmati sunt, et spiritu oris eius omnis virtus eorum'. Alibi etiam ait: 'Benedicat nos Deus, Deus noster, benedicat nos Deus, et metuant eum omnes fines terrae'; trina enim confessio 'Dei' trinitatem exprimit personarum; unitatem vero essentiae aperit cum singulariter subiungit eum. – Isaias quoque dicit se audisse Seraphim clamantia: 'Sanctus, sanctus, sanctus, Dominus Deus'; per hoc quod dicit ter 'sanctus', trinitatem singificat; per hoc quod subdit 'Dominus Deus', unitatem essentiae.

8. David quoque aeternam Filii generationem aperte insinuat, ex persona Filii dicens: 'Dominus dixit ad me: Filius meus es tu, ego hodie genui te'. De hac ineffabili generatione Isaias ait: 'Generationem eius quis enarrabit?' – In libro quoque Sapientiae aeternitas Filii cum Patre monstratur, ubi Sapientia ita loquitur: 'Dominus possedit me in initio viarum suarum, antequam quidquam faceret a principio. Ab aeterno ordinata sum, antequam terra fieret. Necdum erant abyssi, et ego iam concepta eram; necdum fontes necdum montes aut colles, et ego parturiebar. Adhuc terram non fecerat et cardines orbis terrae: quando praeparabat caelos, aderam; quando appendebat fundamenta terrae, cum eo eram cuncta componens, et delectabar per singulos dies, ludens coram eo'. Ecce apertum de aeterna genitura testimonium, quo ipsa Sapientia perhibet se ante mundum conceptam esse et parturiri, id est genitam, et apud Patrem aeternaliter existere. – Ipsa etiam alibi ait: 'Ego ex ore Altissimi prodii, primogenita ante omnem creaturam'. Michaeas quoque Propheta aeternam Verbi generationem et temporalem ex Maria simul insinuavit dicens: 'Et tu, Bethlehem Ephrata, parvulus es in millibus Iuda: ex te egredietur qui sit dominator in Israel; et egressus eius ab initio, a diebus aeternitatis.

9. Specialia testimonia de Spiritu Sancto. De Spiritu Sancto etiam expressa documenta in veteri Testamento habemus. In Genesi enim legitur: 'Spiritus Domini ferebatur super aquas'. Et David dicit: 'Quo ibo a Spiritu tuo? Et in libro Sapientiae dicitur: 'Spiritus sanctus disciplinae effugiet fictum, benignus est enim spiritus sapientiae'. Isaias quoque ait: 'Spiritus Domini super me etc. 

 

Cap. 5 (8).

1. De testimoniis novi Testamenti. Nunc vero post testimonia veteris Testamenti de fide sanctae trinitatis et unitatis, ad novi Testamenti auctoritates accedamus, ut 'in medio duorum animalium' cognoscatur veritas; et 'forcipe de altari' sumatur 'calculus', quo tangantur ora fidelium.

2. Dominus itaque Christus unitatem divinae essentiae ac personarum trinitatem aperte insinuat dicens Apostolis: 'Ite, baptizate omnes gentes in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. «In nomine utique ait, ut ait Ambrosius in libro primo De Trinitate, non in nominibus», ut unitas essentiae ostendatur; per nomina tria quae supposuit, tres esse personas declaravit. – «Ipse etiam ait: 'Ego et Pater unum sumus'. 'Unum' dixit, ut ait Ambrosius in eodem libro, ne fiat discretio potestatis, naturae; sed addidit 'summus', ut Patrem Filiumque cognoscas, scilicet ut perfectus Pater Filium perfectum genuisse credatur, et quod Pater et Filius unum sint non confusione, sed unitate naturae».

3. Ioannes quoque in Epistola canonica ait: 'Tres sunt qui testimonium perhibent in caelo: Pater, Verbum, et Spiritus Sanctus; et hi tres unum sunt'. Ipse etiam in initio Evangelii sui ait: 'In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum'; ubi aperte ostendit Filium semper et aeternaliter fuisse apud Patrem, ut alium apud alium.

4. Apostolus quoque aperte Trinitatem distinguit dicens: 'Misit Spiritum Filii sui in corda nostra'; et alibi: 'Si Spiritus eius qui suscitavit Iesum habitat in nobis' etc. – Item alibi trinitatem atque unitatem evidentissime commendat dicens: 'Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia, ipsi gloria. «Ex ipso ait, ut Augustinus in libro De Trinitate dicit, propter Patrem; 'per ipsum' dicit propter Filium; 'in ipso' propter Spiritum Sanctum. Per hoc vero quod non ait 'ex ipsis, per ipsos et in ipsis', nec ait 'ipsis gloria', sed 'ipsi', insinuavit, hanc trinitatem unum Dominum Deum esse».

5. Sed quia singulae pene syllabae novi Testamenti hanc ineffabilem unitatis atque trinitatis veritatem concorditer insinuant, inductioni testimoniorum super hac re supersedeamus, et rationibus congruisque similitudinibus ita esse, prout infirmitas nostra valet, ostendamus.