Petrus Lombardus
ca. 1095 - 1160
|
Sententiarum libri IV
Liber IDistinctio I
Omnis doctrina est vel de rebus vel de signis. De rebus quibus fruendum est vel utendum est, et de his quae fruuntur vel utuntur. Quid sit frui vel uti.
|
________________________________________________________________
|
|
Cap. 1.1. Omnis doctrina est de rebus vel de signis. Veteris ac novae Legis continentiam diligenti indagine etiam atque etiam considerantibus nobis, praevia Dei gratia innotuit sacrae paginae tractatum circa res vel signa praecipue versari. Ut enim egregius doctor Augustinus ait in libro De Doctrina Christiana: «Omnis doctrina vel rerum est, vel signorum. Sed res etiam per signa discuntur. Proprie autem hic res appellantur, quae non ad significandum aliquid adhibentur; signa vero, quorum usus est in significando». – Eorum autem aliqua sunt quorum omnis usus est in significando, non in iustificando, id est, quibus non utimur nisi aliquid significandi gratia, ut aliqua sacramenta legalia; alia quae non solum significant, sed conferunt quod intus adiuvet, sicut evangelica sacramenta. – «Ex quo aperte intelligitur, quae hic appellentur signa, res illae videlicet quae ad significandum aliquid adhibentur. Omne igitur signum etiam res aliqua est: quod enim nulla res est, ut in eodem Augustinus ait, omnino nihil est; non autem e converso omnis res signum est», quia non adhibetur ad significandum aliquid.2. Cumque his intenderit theologorum speculatio studiosa atque modesta, divinam Scripturam, formam praescriptam in doctrina tenere advertet.3. De his ergo nobis, aditum ad res divinas aliquatenus intelligendas Deo duce aperire volentibus, disserendum est; et «primum de rebus, postea de signis disseremus».Cap. 2.1. De rebus communiter agit. «Id ergo in rebus considerandum est, ut in eodem Augustinus ait, quod res aliae sunt quibus fruendum est, aliae quibus utendum est, aliae quae fruuntur et utuntur. Illae quibus fruendum est, nos beatos faciunt; istis quibus utendum est, tendentes ad beatitudinem adiuvamur et quasi adminiculamur, ut ad illas res quae nos beatos faciunt, pervenire eisque inhaerere possimus».2. De rebus quae fruuntur et utuntur*. «Res vero, quae fruuntur et utuntur, nos sumus, quasi inter utrasque constituti», et Angeli et Sancti.3. Quid sit frui et uti*. «Frui autem est amore inhaerere alicui rei propter se ipsam; uti vero, id quod in usum venerit referre ad obtinendum illud quo fruendum est: alias abuti est, non uti, nam usus illicitus abusus vel abusio nominari debet».4. De rebus quibus fruendum est*. «Res igitur quibus fruendum est, sunt Pater et Filius et Spiritus Sanctus. Eadem tamen Trinitas quaedam summa res est communisque omnibus fruenitibus ea, si tamen res dici debet et non rerum omnium causa, si tamen et causa. Non enim facile potest invenire nomen quod tantae excellentiae conveniat, nisi quod melius dicitur Trinitas haec unus Deus».5. De rebus quibus utendum est*. Res autem, quibus utendum est, mundus est et in eo creata. Unde Augustinus in eodem: «Utendum est hoc mundo, non fruendum, ut invisibilia Dei per ea quae facta sunt intellecta conspiciantur, id est ut de temporalibus aeterna capiantur». – Item in eodem: «In omnibus rebus illae tantum sunt quibus fruendum est, quae aeternae et incommutabiles sunt; ceteris autem utendum est, ut ad illarum perfruitionem perveniatur». Unde Augustinus in libro decimo De Trinitate: «Fruimur cognitis in quibus ipsis propter se voluntas delectata conquiescit; utimur vero eis quae ad aliud referimus quo fruendum est».Cap. 3.1. Item quid intersit inter frui et uti, aliter quam supra. Notandum vero, quod idem Augustinus in libro decimo De Trinitate, aliter quam supra accipiens uti et frui, sic dicit: «Uti est assumere aliquid in facultatem voluntatis; frui autem est uti cum gaudio, non adhuc spei, sed iam rei. Ideoque omnis qui fruitur, utitur: assumit enim aliquid in facultatem voluntatis cum fine delectationis; non autem omnis qui utitur, et fruitur, si id quod in facultatem voluntatis assumit, non propter ipsum, sed propter aliud appetivit». – Et attende quia videtur Augustinus dicere illos frui tantum qui in re gaudent, non iam in spe; et ita in hac vita non videmur frui, sed tantum uti, ubi gaudemus in spe, cum supra dictum sit frui esse «amore inhaerere alicui rei propter se», qualiter etiam hic multi adhaerent Deo.2. Determinatio eorum quae videntur contraria. Haec ergo, quae sibi contradicere videntur, sic determinamus, dicentes nos et hic et in futuro frui, sed ibi proprie et perfecte et plene, ubi per speciem videbimus quo fruemur; hic autem, dum in spe ambulamus, fruimur quidem, sed non adeo plene. Unde in libro decimo De Trinitate: «Fruimur cognitis in quibus voluntas est». Idem in libro De Doctrina christiana ait: «Angeli illo fruentes iam beati sunt, quo et nos frui desideramus; et quantum in hac vita iam fruimur, vel per speculum vel in aenigmate, tanto nostram peregrinationem et tolerabilius sustinemus et ardentius finire cupimus». – Alia determinatio*. Postest etiam dici quod qui fruitur etiam in hac vita, non tantum habet gaudium spei, sed etiam rei, quia iam delectatur in eo quod diligit, et ita iam rem aliquatenus tenet.3. Constat ergo, quia debemus Deo frui et non uti. «Illo enim, ut ait Augustinus, frueris, quo efficeris beatus et in quo spem ponis, ut ad id pervenias». De hoc idem ait in libro De Doctrina christiana: «Dicimus ea re nos frui, quam diligimus propter se, et ea re nobis fruendum esse tantum, qua efficimur beati, ceteris vero utendum». – Frequenter tamen «dicitur frui, cum delectatione uti. Cum enim adest quod diligitur, etiam delectationem secum gerit. Si tamen per eam transieris, et ad illud ubi permanendum est eam retuleris, uteris ea, et abusive, non proprie diceris frui. Si vero inhaeseris atque permanseris, finem in ea ponens laetitiae tuae, tunc vere et proprie frui dicendus es: quod non est faciendum nisi in illa Trinitate, id est in summo et incommutabili bono».4. Utrum hominibus sit utendum vel fruendum. Cum autem homines qui fruuntur et utuntur aliis rebus, res aliquae sint, quaeritur «utrum frui se debeant, an uti, an utrumque». Ad quod sic respondet Augustinus in libro De Doctrina christiana: «Si propter se homo diligendus est, fruimur eo; si propter aliud, utimur eo. Videtur autem mihi propter aliud diligendus. Quod enim propter se diligendum est, in eo constituitur beata vita, cuius etiam spes hoc tempore nos consolatur. In homine autem spes ponenda non est, quia «maledictus» est qui hoc facit. Ergo si liquide advertas, nec se ipso quisquam frui debet, quia non se debet diligere propter se, sed propter illud quo fruendum est».5. Huic autem contrarium videtur quod Apostolus, ad Philemonem loquens, ait: «Ita, frater, ego te fruar in Domino.» – Quod ita determinat Augustinus: «Si dixisset tantum 'te fruar', et non addidisset 'in Domino', videretur finem dilectionis ac spem constituisse in eo; sed quia illud addidit, in Domino se finem posuisse eodemque frui significavit». «Cum enim, ut idem Augustinus ait, homine in Deo frueris, Deo potius quam homine frueris».6. Hic quaeritur utrum Deus fruatur an utatur nobis. Sed cum Deus diligat nos, ut frequenter Scriptura dicit, quae «eius dilectionem erga nos multum commendat», quaerit Augustinus, quomodo diligit, an ut utens, an ut fruens. – Et procedit ita: «Si fruitur nobis, eget bono nostro: quod nemo sanus dixerit. Ait enim Propheta: 'Bonorum meorum non indiges'; omne enim bonum nostrum vel ipse est, vel ab ipso est. Non ergo fruitur nobis, sed utitur. Si enim nec fruitur nobis nec utitur, non invenio, quomodo diligat nos. Neque tamen sic utitur nobis ut nos aliis rebus. Nos enim res quibus utimur, ad id referimus ut Dei bonitate perfruamur; Deus vero ad suam bonitatem usum nostrum refert. Ille enim miseretur nostri propter suam bonitatem, nos autem nobis invicem propter illius bonitatem; ille nostri miseretur ut se perfruamur, nos vero invicem nostri miseremur ut illo fruamur. Cum enim nos alicuius miseremur et alicui consulimus, ad eius quidem facimus utilitatem eamque intuemur; sed et nostra fit consequens, cum misericordiam quam aliis impendimus, non reliquit Deus sine mercede. Haec autem merces summa est, ut ipso perfruamur». – Item «quia bonus est sumus, et in quantum sumus, boni sumus. Porro quia etiam iustus est, non impune mali sumus; et in quantum mali sumus, in tantum etiam minus sumus. Ille igitur usus, quo nobis utitur Deus, non ad eius, sed ad nostram utilitatem refertur, ad eius vero tantummodo bonitatem».7. Utrum fruendum an utendum sit virtutibus. Hic considerandum est utrum virtutibus sit utendum an fruendum. – Quibusdam videtur quod eis sit utendum, et non fruendum. Et hoc confirmant auctoritate Augustini, qui, ut praetaxatum est, dicit «non esse fruendum nisi Trinitate, id est summo et incommutabili bono». – Item dicunt ideo non esse fruendum eis, quia propter se amandae non sunt, sed propter aeternam beatitudinem; illud autem quo fruendum est, propter se amandum est. – Sed quod virtutes propter se amandae non sunt, immo propter solam beatitudinem, probant auctoritate Augustini, qui in libro decimo tertio De Trinitate contra quosdam ait: «Forte virtutes, quas propter solam beatitudinem amamus, sic persuadere nobis audent ut ipsam beatitudinem non amemus; quod si faciunt, etiam ipsas utique amare desistimus, quando illam, propter quam solam istas amavimus, non amamus». Ecce his verbis videtur Augustinus ostendere, quod virtutes non propter se, sed propter solam beatitudinem amandae sint. Quod si ita est, ergo eis fruendum non est.8. Aliis vero contra videtur, scilicet quod eis fruendum sit, quia propter se petendae et amandae sunt. Et hoc confirmant auctoritate Ambrosii, qui ait super illum locum Epistolae ad Galatas: 'Fructus autem spiritus est caritas, gaudium, pax, patientia etc.': «Haec non nominat opera, sed fructus, quia propter se petenda sunt». Si vero propter se petenda sunt, ergo propter se amanda.9. Nos autem harum quae videtur auctoritatum repugnantiam de medio eximere cupientes, dicimus quod virtutes propter se petendae et amandae sunt, et tamen propter solam beatitudinem. Propter se quidem amandae sunt, quia delectant sui possessores sincera et sancta delectatione, et in eis pariunt gaudium spirituale. Verumtamen non est hic consistendum, sed ultra gradiendum. Non hic haereat dilectionis gressus, neque hic sit dilectionis terminus, sed referatur hoc ad illud summum bonum cui soli omnino inhaerendum est, quia illud propter se tantum amandum est, et ultra illud nihil quaerendum est: illud est enim supremus finis. – Ideo Augustinus dicit quod eas diligimus propter solam beatitudinem, non quin eas propter se diligamus, sed quia id ipsum, quod eas diligimus, referimus ad illud summum bonum cui soli inhaerendum est; et in eo permanendum finisque laetitiae ponendus. Quare virtutibus non est fruendum.10. Sed dicet aliquis: «Frui est amore inhaerere alicui rei propter se ipsam», ut praedictum est; si ergo virtutes propter se amandae sunt, et eis fruendum est. – Ad quod dicimus: In illa descriptione, ubi dicitur 'propter se ipsam', intelligendum est 'tantummodo', ut scilicet ametur propter se ipsam tantum, ut non referatur ad aliud, sed ibi ponatur finis, ut supra ostendit Augustinus dicens: «Si inhaeseris atque permanseris, finem ponens laetitiae, tunc vere et proprie frui dicendus est: quod non est faciendum nisi in illa Trinitate, id est summo et incommutabili bono». – Utendum est ergo virtutibus, et per eas fruendum summo bono. Ita et de voluntate bona dicimus; Unde Augustinus in libro decimo De Trinitate ait: «Voluntas est per quam fruimur». Ita et per virtutes fruimur, non eis, nisi forte aliqua virtus sit Deus, ut caritas, de qua post tractabitur.11. Epilogus. «Omnium igitur, quae dicta sunt ex quo de rebus specialiter tractavimus, haec summa est»: quod aliae sunt quibus fruendum est, aliae quibus utendum, aliae quae fruuntur et utuntur; et inter eas quibus utendum est, quaedam sunt per quas fruimur, ut virtutes et potentiae animi, quae sunt naturalia bona. De quibus omnibus, antequam de signis tractemus, agendum est; ac primum de rebus quibus fruendum est, scilicet de sancta atque individua Trinitate. |