BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Petrus Lombardus

ca. 1095 - 1160

 

Sententiarum libri IV

 

ca. 1155/58

 

________________________________________________________________

 

 

 

Monitum.

 

Sententiarum libros quatuor typis mandamus juxta novissimam maximeque accuratam editionem, nempe Antverpiensem anni 1757, quam elaboravit clarissimus Joannes Aleaume, Parisiensis Theologiae professor, qui summo studio praestitit, ut non liber modo, sed etiam capita cujusque auctoris a Magistro citati ad oculos proponerentur: qua in re quantum apud theologiae studiosos meruerit vir optimus, judicabit quisquis incredibilem et confragosam locorum asperitatem attenderit, quae omnia senticosa neglectaque in praecedentibus editionibus ostendebat. Nobis insuper adjumento non mediocri fuit antiqua quaedam necnon emendatissima editio gothicis, ut vocant, characteribus expressa Parisiis anno 1538. – Omnes Petri Lombardi sententias norunt, in quibus auctor ille universae theologiae summam ex sacris Litteris et orthodoxorum Patrum locis ac decretis mirabili compendio arteque complexus est, et apparentes in iis discrepantias clara methodo ac singulari sermonis luciditate conciliavit. Illud autem tanto successu peregit, ut agitatas inanis dialecticae cavillationes pene expedierit, subdolasque in disputando artes minuerit, quibus hucusque circumstrepebant scholastica theologorum conventicula. Hinc postea sub insignibus ducis eundi ac per verba Magistri jurandi consuetudo apud omnes invaluit. Quidam tamen defectus in hoc opere occurrunt: celebris nempe theologus, omissis aliquando magni momenti quaestionibus, plurimas sua quidem aetate graves, nostra vero saepius inutiles evolvit, ac, dum sensus figuratos argumentando prosequitur, firmis rationum momentis dogma assertum stabilire negligit. Haec vero vitia facile Petro condonabuntur, si ad tempus quo vixit respiciatur, et attendatur eum, si unum forsan et alterum excipias, totam theologiam in unum quasi corpus primum contraxisse. Ipsi insuper nonnullae exprobrantur opiniones quae ab omnibus communiter non tenentur; et hae quidem a nobis ad calcem operis infra subjicientur.