BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Petrus Lombardus

ca. 1095 - 1160

 

Sententiarum libri IV

 

Manuscriptum:

Plimpton MS 61, f. 50r, saec. XIII

Columbia University

 

________________________________________________________________

 

 

 

 

... peccatum, cum sit de naturalibus, quorum nullum aliud peccatum est. • Cap. 250 Quare actus voluntatis sit peccatum, si actus aliarum potentiarum non sunt peccata. • Cap. 251 Ex quo sensu dicitur naturaliter omnis homo velle bonum. [Distinctio XL] • Cap. 252 An ex fine omnes actus pensari debeant, ut ex affectu vel fine omnes sint boni vel mali. [Distinctio XLI] • Cap. 253 An omnis intentio et actio infidelium sit mala. • Cap. 254 Quibus modis dicatur bonum. • Cap. 255 Quomodo intelligendum sit illud: Peccatum adeo est voluntarium, ut nullo modo sit si non sit voluntarium. • Cap. 256 Et illud: Nusquam nisi in voluntate peccatum est. • Cap. 257 Et item: Nonnisi voluntate peccatur. • Cap. 258 Quod mala voluntas est voluntarium peccatum. [Distinctio XLII] • Cap. 259 An voluntas et actio mala in eodem et circa idem sint unum peccatum vel plura. • Cap. 260 Si peccatum ab aliquo commissum in eo sit usquequo poeniteat. • Cap. 261 Quibus modis accipitur reatus • Cap. 262 De modis peccatorum. • Cap. 263 Quo differant delictum et peccatum. • Cap. 264 De septem principalibus vitiis. • Cap. 265 De superbia. • Cap. 266 Quomodo superbia dicatur radix omnium malorum et cupiditas, cum superbia non sit cupiditas. [Distinctio XLIII] • Cap. 267 De peccato in Spiritum Sanctum. [Distinctio XLIV] • Cap. 268 De potentia peccandi, an sit homini vel diabolo a Deo. • Cap. 269 An aliquando resistendum sit potestati.

INCIPIT LIBER SECUNDUS: De rerum creatione et formatione.

1. Creationem rerum insinuans Scriptura, Deum esse creatorem initiumque temporis atque omnium visibilium vel invisibilium creaturarum in primordio sui ostendit, dicens, Gen. 1: In principio creavit Deus coelum et terram. His etenim verbis Moyses Spiritu Dei afflatus, in uno principio a Deo creatore mundum factum refert, elidens errorem quorumdam plura sine principio fuisse principia opinantium. Plato namque tria initia existimavit, Deum scilicet, exemplar, et materiam, et ipsam increatam sine principio, et Deum quasi artificem non creatorem. Creator enim est qui de nihilo aliquid facit. Et creare proprie est de nihilo aliquid facere; facere vero non modo de nihilo aliquid operari, sed etiam de materia. Unde et homo et angelus dicitur aliqua facere, sed non creare; vocaturque factor sive artifex, sed non creator. Hoc enim nomen soli Deo proprie congruit, qui de nihilo quaedam, et de aliquo aliqua facit. Ipse est ergo creator et opifex et factor, sed creationis nomen sibi proprie retinuit, alia vero etiam creaturis communicavit. In Scriptura tamen saepe creator accipitur tanquam factor, et creare tanquam facere sine distinctione significationis.

2. Quod haec verba, scilicet, agere et facere, et hujusmodi, non dicuntur de Deo secundum eam rationem qua dicuntur de creaturis. Verumtamen sciendum est haec verba, scilicet, creare, facere, agere, et alia hujusmodi, de Deo non posse dici secundum eam rationem qua dicuntur de creaturis. Quippe cum dicimus eum aliquid facere, non aliquem in operando motum illi inesse intelligimus, vel aliquam in laborando passionem, sicut nobis solet accidere; sed ejus sempiternae voluntatis novum aliquem significamus effectum, id est, aeterna ejus voluntate aliquid noviter existere. Cum ergo aliquid dicitur facere, tale est ac si dicatur juxta ejus voluntatem, vel per ejus voluntatem, aliquid noviter contingere vel esse; ut in ipso nihil novi contingat, sed novum aliquid, sicut in ejus aeterna voluntate fuerat, fiat sine aliqua motione vel sui mutatione. Nos vero operando mutari dicimur, quia movemur; non enim sine motu aliquid facimus. Deus ergo aliquid agere vel facere dicitur, quia causa est rerum noviter existentium, dum ejus voluntate res novae esse incipiunt, quae ante non erant, absque ipsius agitatione; ut actus proprie dici non queat, cum videlicet actus omnis in motu consistat, in Deo autem motus nullus est. Sicut ergo ex calore solis aliqua fieri contingit, nulla tamen in ipso vel in ejus calore facta motione vel mutatione: ita ex Dei voluntate nova habent esse sine mutatione auctoris, qui est unum, et solum, et omnium principium. Aristoteles vero posuit principia, scilicet materiam et speciem, et tertium operatorium dictum; mundum quoque semper esse et fuisse.

3. Quod catholicum est docet. Horum ergo et similium errorem Spiritus sanctus evacuans, veritatisque disciplinam tradens, Deum in principio temporum mundum creasse, et ante tempora aeternaliter extitisse significat, ipsius aeternitatem et omnipotentiam commendans, cui voluisse, facere est; quia, ut praediximus, ex ejus voluntate et bonitate res novae existunt. Credamus ergo rerum creatarum coelestium, terrestrium, visibilium vel invisibilium causam non esse nisi bonitatem Creatoris, qui est Deus unus et verus. Cujus tanta est bonitas, ut summe bonus beatitudinis suae qua aeternaliter beatus est, alios velit esse participes, quam videt et communicari posse, et minui omnino non posse. Illud ergo bonum quod ipse erat, et quo beatus erat, sola bonitate, non necessitate, aliis communicari voluit, quia summe boni erat prodesse velle, et omnipotentissimi nocere non posse.

4. Quare rationalis creatura facta sit. Et quia non valet ejus beatitudinis particeps existere...