Paulus Bernriedensis
ca. 1080 - 1146/50
|
Vita b. Herlucae
Caput II
|
____________________________________________________________
|
|
Caput II.Vita B. Herlucae ab accessu Doudae usque ad hujus obitum.Utriusque virtutes et visiones. Cujusdam Juditae obitus.
Sociavit ei Deus inprimis mulierem indigenam, nomine Doudam, excellentissimae pietatis, et castitatis aemulam, utpote Sigibodi Reytenbuchensis eremitae neptem atque discipulam. Nam cum adhuc virgo ad eum salutaribus monitis instruenda venisset; ille quidem se dixit optare, quatenus possibile foret, in virginitate permaneret: sed, quia minime speraret a propinquis ejus hoc toleratum iri, consilium se dare, jugiter per septennium abstinendi a concubitu maritali, ex quo se primum sensisset impraegnari. Nam, ex quo filiam nomine Charopolim, devotam Christi Virginem, quae nunc spiritualis matris Herlucae sepulcrum die noctuque lacrymabunda obambulat, feliciter se concepisse persensit, septennem continentiam, consentiente marito, complevit: eidemque denuo copulata, postquam filii sui, nomine Walterii gravedinem in utero deprehendit, ad torum conjugis ulterius, ut creditur, non repedavit.15 Juvit castimoniae perpetuitatem primitus falsa suspicio mariti de crimine incestuosi adulterii; cujus purgationem subsecuta est tanta infirmitas ejusdem viri, ut tempus longe fiendi ab amplexibus facile posset agnosci.16 Haec igitur in solatium derelictae Herlucae divinitus accersita, tam stricte eam caritatis ulnis amplexata est, ut ei sincerum matris affectum, et filiae vocabulum mira cum suavitate impertiverit.17 Si quando asperiori vestimento Herluca vestiri voluisset ad carnem, parcens ei Douda, suis illud potius castigationibus adaptavit, praedixitque satis eam mature talibus usuram; longe se prius, quam illam obituram; quod quidem ita evenit.18 Verum cum in multis manifeste prophetiae spiritum habuerit, verbi gratia, in obitu fratris Adalberti de Reitenbuch, qui cum ab ipsa bene valens discessisset, secundum praesagium ipsius, in proxima hebdomada migravit ex hac vita; in hoc putamus pietatem ejus libenter prudenterque fefellisse, quod filiae suae Herlucam dixit superstitem fore, ne videlicet eam supra modum torqueret longa praescientia desolationis suae.19 Hoc ita se habere cum saepe Herlucam audierimus dicere, non arbitrati fuimus eam prophetare, sed optare: numquam enim vidimus illam nisi cupientem dissolvi, et esse cum Christo.20 In tanta vero patientia possidebat animam suam mitissima Douda, ut interdum Herlucae videretur esse magistra. Nam, quod relatu jucundum est, dum quadam die de ecclesia exisset Herluca, et algore turbata minus serenum vultum repraesentaret, imo repertos in foco titiones huc, et illuc velut irata disjectaret; consuetis eam blandimentis excepit, dicens: Ubi fuisti filia, et unde venis? In ecclesia, inquit, fui, et inde venio. Respondit: Non credo quia, si ibi fuisses, et inde venisses, suaviorem orationis fructum inde retulisses.21 Piget vero, et pudet dicere, quantis criminationibus tanta innocentia Doudae pulsata sit; quas omnes, veluti medicinas animae, stupenda aequanimitate sustinuit. Tamen, quia pro veris criminibus graviter notandus est continuo Presbyter Eptatici Richardus, dicatur et hoc ad coronam Doudanae sustinentiae, quod falso dictus est cum tam sancta femina stuprum frequentasse.22 Hic est enim. cujus et invita Gregorii VII a) talem fecimus mentionem, quod videlicet Dominus noster Jesus Christus ejus denotans incontinentiam, Herlucae vigilanti et forte singulariter in aedicula sedenti, clara die cum vulneribus sanguine manantibus apparuit; nihilque dicens post momentaneam stationem evanuit. Secutus eum fuerat beatus Praesul Wicterpus; qui paulo diutius subsistens, interrogavit eam dicens: Numquid exhorruisti cruenta vulnera Salvatoris? Vere, inquit, exhorrui. Ait: Non vis eum unquam taliter videre? Respondit: Nolo Domine. Noli ergo, inquit, ulterius audire Missam Richardi Presbyteri.23 Posthaec tamen adeo melioratus est idem Sacerdos, per assiduas increpationes et exprobrationes Herlucae, quod in fine suo magnas ei gratias egit de spe liberationis suae.24 b) Illud etiam in gestis Praenominati Papae commemoratum non pigritabor hic repetere, quod videlicet quadam die, praesente Domina Hadewiga, dum forte per fenestram prospectaret Herluca, subito percutiens pectus suum, dixit: Vae, Vae, Vae, quod unquam creatus est homo. Contra quod, Domina ait: At at, quid habes? Anima, inquit, Adelberti Presbyteri de c) Rota cum magna daemonum violentia ducitur ad supplicia. Cumque non hoc ita esse optaret hera; Mittatur, ait Herluca, et probetur. Missum est, et exitum ejus visioni convenisse probatumest.25 Vidisse eam aliquando ipsa quoque supplicia Tartari, inde conjeci, quod pro certo dixit, nullum apud inferos ignem ardentiorem esse, igne excommunicationis.26 Porro quod de caelesti jucunditate nonnihil praeviderit, ferventissimum desiderium ejus ostendit. Audivi eam invocare Deum testem, quod numquam tam atrocem alicujus Martyris passionem comperisset, quin eam libenter pateretur, eo pacto quo dissolveretur et esset cum Christo.27 Quantum vero gratiam in convertendis et lucrandis Deo animabus habuerit, nullus sermo explicare poterit: Supradictus Rudbertus, Hadewigae maritus et ipse tandem per crebras exhortationes ejus una cum conjuge ad caelibem vitam conversus, affirmare non dubitavit numquam praeter sanctam Mariam, sibi et suis aliquam feminam tam utilem fuisse, quam Herlucam.28 Habuit idem Rudbertus filiam pulcherrimam, vocabulo Juditam, quae hujusmodi occasione conversa est ad propositum conservandae virginitatis. Cum diu blandita fuisset ei Herluca, quatenus immaculatam se custodiret ab hoc seculo et nuberet Christo, sed ipsa nihil ad beneplacitum respondisset; forte contigit, ut post Septuagesimalem Vesperam, in qua plurimi dimittere solent, Alleluia; egressis omnibus, ipsae duae remanerent in ecclesia, et audirent suavisona beatorum spirituum cantica nihilominus cum Alleluia: qua de re vehementer exultans puella excurrit annuntiare Dominae Hadewigae, quatenus et ipsa festinaret particeps fieri coelestis harmoniae. At illa, unde, inquit, ego peccatrix digna fieri possem tam d) herili auditione? Tu potius filia velociter revertere, et beatis auribus Sanctorum jubilationes diligenter percipe. Quid multa? Dum finirentur superna modulamina, finita sunt pariter et infima felicis Juditae desideria, omnemque speciem seculi parata relinquere, et Sanctum sanctorum toto corde diligere, dixit Herlucae: O Herluca, quidquid amodo volueris et jusseris, libentissime faciam.29 Tardante autem desiderium ejus Hadewiga super mutatione habitus ejus, ventum est ad piissimam et religiosissimam viduam, nomine Doudam, cujus filius erat Udalricus de Corninga, vir spectabili genere, fortitudine, et proceritate hujus ergo cognoscens virginalem affectum, ex dulcedine coelestis melodiae conceptum, Non sit, inquit, tibi filia, curae, quod Hadewiga supersedit tibi sacrum mutatorium dare: quia ego te vestiam ovina tunica valde bona.30 Quae protinus Judita non multo post sacro velamine a venerabili e) Udalrico Pataviensi Episcopo, tunc apud Reitenbuch hospitante, et f) Henricianam persecutionem declinante, communita, eodem anno usque ad mortem est infirmata. Cumque et ipsa, et alia Virgo, nomine Luikardis, quae fuit Herlucae neptis, languore invalescente, decubuissent in lectulis; audita est inter eas altercatio jucunda de prioritate migrandi ad coelestia regna. Utraque enim obtendit qualemcunque caussam, quare praeire deberet sociam.31 Interea Judita defuncta, in coemeterio monasterii, quod g) fons Wessini dicitur, est sepulta, et exinde apparuit Herlucae cum magna gloria.32 Denique semel interrogavit eam, si qua viveret futura compar ejus in tanta claritate. Vivit, inquit, Agnes, Comitis Ottonis de Daninga, in Admontensi Coenobio Virginum conclusa.33 Praesens festivitas Theophaniae monet me revelationem in Theophania factum repetere, quam et hodie locutus ad plebem commemoravi, et post agnitum Herlucae transitum Karopoli scriptum destinavi. Cum adhuc felicis memoriae Douda, mater Karopolis, viveret; ipsa et Herluca sanctissimam noctem Theophaniae quadam vice perviligem in orationibus duxerunt. Tum vero beatissimus Levita Laurentius, vultu splendidus, veste rutilus, cum magna Sanctorum multitudine introiens in Oratorium Dei genitricis Sanctique Wicterpi Confessoris, approximavit Herlucae, eique blandiens ait: Noli filia deinceps esse solicita super Baldeberti patris tui animam quoniam precibus tuis adjuta, luce fruitur perpetua. Post haec coeperunt inter se pia humilitate contendere, et neutra sibi, sed altera alteri meritum visionis attribuere.
――――――――
ANNOTATA. a) In Vita S. Gregorii VII apud Gretserum pag. 245 Paulus scribit: Felicis namque recordationis Virgo Herluca, cui familiares erant visiones et revelationes Domini, cum infirmitatibus Apostoli, fideli relatu nobis insinuavit, quod ipsa vice quadam, dum solitaria resedisset in cellula sua, subito viderat Dominum Jesum ad se introire, comitante B. Wicterpo Augustensis Ecclesiae quondam Praesule; habitoque paulisper silentio subsistere, et vulnera tantum sua cruore manantia ostendere. Cumque horripilasset a timore visionis insolitae, affatus est eam Episcopus ita dicens Abhorresne, Soror a cruenta specie Salvatoris? Ait: Etiam, Domine. Vis eum, inquit, taliter ulterius non videre? Respondit: Volo, Noli, inquit, ergo amodo Richarii Presbyteri Missas audire, qui debitam tanto officio castimoniam non vult custodire. Sic enim vocabatur Presbyter, qui illi Ecclesiae indignus praeerat, juxta quam Virgo Deo dedita manebat. Ex tunc eum publica vitatione confutavit, et exemplo suo plebem, ut idem faceret, animavit. b) Hoc Paulus ibi pag. 240 ita indicat: B. Herluca inter socias Virgines et viduas quadam die ex more sedebat, et operi manuum juxta consuetudinem suam diligenter incumbebat: cum ecce subito per fenestram prospiciens, miserabiliter lamentari coepit et vociferari, dicens: Vae, vae, melius homini illi erat, si natus non fuisset. Cumque nimis attonita quaedam illustris femina, nomine Hadewiga, interrogasset eam, quidnam vidisset, unde tantum commota fuisset; Mortuus est, inquit, infelix Presbyter ille de Rota, et anima ejus ab angelis sathanae sublata portatur ad inferna. Vidi enim eos praetereuntes cum insultatione, et animam comitantem cum ejulatione. Illa optante hoc verum non esse, Mittatur, inquit, qui veritatem inquirat. Missus nuntius familiam lugentem invenit, et eadem hora comperit mortuum, qua beata Virgo spiritum ejus viderat a malignis spiritibus asportatum. c) Ecclesiam de Rota ad alteram ripam Lyci in Noricis fuisse dicitur in Vita S. Gregorii pag. 246. d) Celebri phrasi Germanica, Herlich sive Herlucae significat rem gloriosam at que eximiam. e) Udalrici hujus virtutes describit Paulus in Vita S. Gregorii VII pag. 251. Mortuus est anno aetatis 105, Christi 1124, uti indicat Hundius in Metropolo pag. 307, qui eum in Terram-sanctam etiam profectum tradit. f) Postquam S. Gregorius VII in Concilio Romae anno 1080 habito Imperium Henrico III Imperatori, seu Regi IV, ex solenni formula excommunicato, abrogavit. g) Vulgo Wessebrun in superiori Bavaria, haud procul Lyco flumine et Eptatico. |