Paulus Bernriedensis
ca. 1080 - 1146/50
|
Vita b. Herlucae
Caput I
|
____________________________________________________________
|
|
Caput I.Locus natalis. Conversio ad vitam spiritualem.Discessus in Eptaticum.
Igitur beatissima Virgo Herluca, ex Alamannorum, seu Suevorum stirpe progenita, diem natalem habuit in feria sexta circa Nativitatem S. Joannis Baptistae; quod in praesignationem futurae illius parsimoniae sagaces allusores dixerunt accidisse, nimirum propter tempus abstinentiae.2 Verum pubertatis annos adorsa, libenter volebat ingredi vias seculi: sed, Deo gratias, retenta est in manu forti. Gravi namque et longa corporis aegrotatione confracta, inter patiendum quidem vanam esse judicavit adolescentiam et voluptatem: sed tandem convalescens iterum coepit conformari dilectoribus hujus mundi. Rursum durius prostrata, tardius quidem, sed tamen in spem vanitatis resurrexit. Tertia vice amborum luminum [caecitate] percussa, digitoque Dei tacta, perfecte mutavit mentem pariter et vestem.3 Posthaec in visione commonita, ut pro restitutione unius oculi orbem cereum dirigeret ad memoriam pretiosi Martyris a) Cyriaci, obsecundavit, et acutissimam aciem usque in finem perseverantem impetravit; in hoc valde mirabilem, quod neque plurimis lacrymis, neque subtilissimis operum studiis cederet.4 Ex tunc habere coepit solicitudinem infantium, ut matres et nutrices, in lavandis eorum capitibus, et consuendis eorum vestibus, aliisque necessariis exhibendis.5 Adelhaidis uxor Manegoldi Comitis Palatini, de castello quod Moropolis dicitur, mulier valde religiosa, utpote sectatrix sororum suarum electarum Christo Virginum, quarum una Wielica, altera vocabatur Hiltiburgis, quarum etiam mira post obitum gloria B. Herlucae divinitus ostensa est. Haec, inquam, eamdem Herlucam sibi assumpsit in adjutorium pernoctandi in oratione Dei. Quadam ergo nocte malignus spiritus volens eis pavorem immittere, et sacris vigiliis illudere, tetra, sicut eum decebat, indutus specie, exstinxit lumen, quod unicum erat in oratorio: quod cum Herluca reaccendisset, iterum exsufflavit. Illis vero vehementius orationi incumbentibus superari se dolens inimicus, tanto cum fragore discedens permovit castellum, quod funditus eversum iri timeretur: et seculares quidam repentino sonitu expergefacti, et nimis attoniti, diversas opiniones tam in ipsa nocte, quam in sequenti die super insolita quassatione conferebant. Porro sanctae vigiles se quidquam inde scire dissimulabant: tametsi Herluca signum periculosi tumoris acceperat in facie, ex maligni spiritus afflatione.6 Similiter ei ante paucos annos etiam Beronicae contigit: quando more suo Canonicas vigilias praeoccupans, ecclesiam singularis expetiit; in rivulum quoque molarem, vel tunc vel alia vice, ab eodem maledicto detrusa.7 Quodam etiam tempore exprobravit ei idem adversarius, quod gazophylacium suum fecisset in foramine muri: ubi certe non nisi unum denarium reposuerat, quem in caritate a quadam matrona acceperat.8 Acceptabilius improperium fecit ei b) S. Felicitas, mater septem filiorum, super quodam mendacio, licet pio: quo videlicet protexerat ancillam quamdam ab ira dominae suae. Male, inquit, fecisti, polluendo labra tua qualicumque mendacio. Non enim sufficit virgini sola abstinentia viri, nisi quantum sapere potest, abstinens esse velit omnis mendacii. Nam, ubi veritas corrumpitur, corporalis integritas non magni penditur.9 Opportunum hic videtur introducere narratiunculam ipsius Herlucae, de quadam virgine penitus mentiri nolente. Hujus itaque fratri assultum quadam die facientes inimici, fugere eum compulerunt in aedem, quae forte posita erat juxta sororem. Porro illi opinione ducti magis quam visione, venerunt ad eamdem sororem, eamque interrogaverunt, si praecurrens homo illuc intrasset. At illa, nec pro fraterno periculo mentiri volens, Intravit, inquit ipsi vero exultantes in spe pessima, intraverunt ad perdendum eum. Sed Christo, qui Veritas est, propitiante, et sui dilectionem in germani tutela honorante, cum omnia praeter ipsum cernerent, ipsum non solum laedere, sed etiam aspicere, divinitus prohibiti sunt.10 Nec hoc praetereundum, quod ipsa Herluca narravit, se in spiritu vidisse dictam Adelhaidam, Palatini Comitis uxorem, in amoena quidem regione degentem, sed longe ab illa virginali, quam praesignavimus, sorore ipsius, claritate differentem: nam et pauxillum nebulae videbatur habitaculum ejus aspergere, ad designationem videlicet transactae conversationis mundanae.11 Habebat tunc temporis Herluca probatissimos sacri propositi monitores, Beatum scilicet c) Wilhelmum, Hirsaugiensis monasterii Abbatem ac patrem; ejusque discipulum d) Theocarium, quem post e) Abbatiam S. Georgii, f) Metensem Episcopatum sanctitate et doctrina illustrasse cognovimus, ipsumque post obitum Cluniaci sepultum g) miraculis claruisse comperimus. Adhuc enim in eorum compitis ultra Danubium commorabatur.12 At postquam nobiles h) alumnos suos Rutbertum, et Hadiwigam forte comitata, devenit in ripam Lyci fluminis ad locum magnae antiquitatis, qui vocatur i) Eptaticus, tantam suavitatem protinus degustavit in patrociniis beatissimi Levitae k) Laurentii, cujus inibi ecclesia est, et S. Wicterpi, Augustensis quondam Episcopi, cujus ibidem corpus in Oratorio sanctae Dei Genitricis Mariae sub altari locatum quiescit; ut praedictis alitoribus suis ad propria revertentibus, nullatenus cum eis redire consenserit. Irascebantur quidem carnales patroni, nec residue quidquam disponebatur alimenti: sed spiritualis consolator Wicterpus apparens, ei blandiebatur dicens: Mane hic mecum, filia, et ego, quidquid te offenderet, removebo.13 Praefatus quoque Wilhelmus Abbas consilium ei dederat, ut in quocunque loco divinam magis experiretur dulcedinem, in eo quam maxime longam faceret conversandi stabilitatem. Tales ergo duces secuta, continuavit habitationem suam Eptatici plus minus triginta sex annos.
――――――――
ANNOTATA. a) Celebris fuit S. Cyriaci Martyris in Augustanae dioecesi memoria, et ad ejus honorem extructum ibidem monasterium Weisenstaignense: de cujus fundatione anno 861 facta agit Martinus Crusius, lib. 2 Annalium Suevicorum par. 2 cap. 10 et 11. Inter XXV Martyres Augustanos, qui 12 Augusti coluntur, primus est S. Quiriacus, cujus et aliorum reliquiae ibidem asservantur. b) Fuimus ipsi anno 1660 in Franconia in monasterio hujus S. Felicitatis, cognomento Schwartzach ubi vidimus eam depictam, septem filiorum capita gerentem. Colitur ipse 23 Novembris, at 7 filii 10 Julii. c) Hic Abbas Guilielmus mortuus est anno 1091, die 5 Julii, quo cum titulo Sancti adscriptus est Martyrologiis monasticis. De eo agit Trithemius in Chronico Hirsaugiensi, et libro 2 de Viris illustribus Ordinis S. Benedicti cap. 102. d) Theocarius, aliis Theogerus, et Dietgerus, frater Folmari Comitis Metensis. e) Abbatia S. Georgii in Hercinia silva: sed monasterio inibi locorum desolato degunt monachi cum suo Abbate in oppido Villingensi. f) Episcopus Metensis 83. circa annum 1118. g) Hinc Menardus eum ad 22 Aprilis suo Martyrologio Benedictino adscripsit; et Ferrarius in Catalogo generali, 29 Aprilis. h) Alumnus active sumit, infra alitores vocat seu nutritores. i) Etiamnum Eppach dicitur, inter Lunspergam et Scongajum. k) Esse etiamnum S. Laurentii partum sacellum, sed in loco in culto, a pago Eppach itinere unius horae distante, supra diximus. |