Nigellus
ca. 1130 - ca. 1200
|
Speculum stultorum
Epistula ad Willelmum
|
____________________________________________________________
|
|
Epistula Nigelli in librum sequentemquem Burnellum vocat.
Dilecto sibi in Christo et semper diligendo fratri Willelmo, suus Nigellus salutem in summo et vero salutari.Librum tibi nuper misi, cujus et titulus et textus legentibus et non intelligentibus videtur esse ridiculosus; sed si singula subtiliter inspexeris, animumque scribentis et intentionem attenderis, licet stylus non minus sit rudis quam materia, in aliquo forsitan poteris erudiri. Unde ut tibi in lucem prodeant quae verborum velata sunt dissimulatione, pauca tibi breviter de absconditis meis dignum duxi denudare. Titulus igitur hujus libelli talis est, Speculum Stultorum. Qui ideo sic appellatus est, ut insipientes aliena inspecta stultitia tamquam speculum eam habeant, quo inspecto propriam corrigant, discantque in seipsis id esse reprehendendum quod in aliis reprehensibile viderint quasi per speculum. Verumtamen, sicut speculum intuentibus faciem repraesentat et formam, sed nequaquam in animo praeteritiae repraesentationis conservat memoriam, sic et stultis familiare solet esse raro, vel difficile, a propria revocari stultitia, quantumcunque fuerint eruditi ex aliena. Dicitur ergo Speculum Stultorum, vel quia stulti inspecta sapientia statim obliviscuntur eam, vel quia sapientes ex eo etiam profidunt, quod stultorum stoliditatem dum aspidunt, seipsos componunt, et ex trabe conspecta in oculo alieno festucam ejiciunt de proprio. Haec de titulo. Introducitur autem asinus, animal scilicet stolidum, volens caudam aliam et ampliorem quam natura contulerat contra naturam sibi inseri, non respiciens quid necessitas exposcat, sed quid inepta cupiditas suadeat, eo magis vota sua in vetitum exacuens quo ad impossibilia se convertit desiderium impatiens dilationis. Asinus iste monachus est, aut vir quilibet religiosus in claustro positus, qui, tanquam asinus ad onera portanda Domini servitio est mancipatus, qui non contentus conditione sua, sicut nec asinus cauda sua, quod naturaliter non accepit, vel repugnante natura nequaquam poterit accipere, amplius affectat, ad illud modis omnibus anhelat, et consulit medicum, id est, quemcunque putat id sibi posse conferre, quod mente captus aestimat esse possibile. Caudam veterem vult sibi avelli, et novam inseri; quia vitam claustralem, in qua deberet usque in finem perseverare ut salvus fieret, omnino fastidit, quaerens omnibus modis qualiter ab ea evellatur et transplantetur ubi nova cauda et prolixa possit sibi accrescere, scilicet ut prioratum vel abbatiam posset sibi apprehendere, ubi parentum suorum sequelam copiosam possit prius inserere, et postea quasi caudam post se quocunque ierit trahere glorianter. Medicus vero, id est ille qui desiderat infirmum curare dummodo sit curabilis, audiat quid asinus petat, quid desideret quo denique tendat, et petitionem habeat pro frivolo, desiderium pro stulto, id quo tendit omnino pro nihilo. Unde et ab inceptis suadeat desistere, et naturalibus contentum bonis aliena non appetere, dicens de facili quemlibet posse bona quae possidet perdere, sed perdita non leviter, sed vix aut nunquam, recuperare. Et ut hoc efficacius persuadeat, assumpta parabola de duabus vaccis, quid contigerit narrando taliter declarat. Duae vaccae fuerunt quondam cuidam patrifamilias, quae tempore hiemali in quodam prato lutoso de nocte commoratae, superveniente gelu acriori, per caudas lutosas terrae, quae limosa erat, adhaeserunt, et ita congelatae sunt quod mane, cum ad stabula reverti conarentur, nullatenus potuerunt a terra caudas evellere, sed ubi venerant volentes et ultroneae compulsae sunt invitae residere. Unde cum altera earum fortunae suae nimis esset impatiens, illecta nihilominus amore vituli, quem nuper editum domi reliquerat inclusum, caudam suam nimis festina praescidit domumque cucurrit, suadens sociae ut, abscissa cauda, ab impedimento se solveret, et secum expedita rediret. Sed illa magis circumspecta et secum pensans ac ponderans quid cauda, quae oneri est in hieme, utilitatis conferat in aestate, consilio adquiescere supersedit; expectans donec sol, circa meridiem incalescens, glaciem solveret et gelu temperaret, eamque sineret immutilatam gaudenter abscedere, quae per discretionem se novit in angustiis temperare. Hae duae vaccae duo genera hominum sunt in religione viventium. Sunt enim quidam nimis indiscreti et valde praecipites, qui cum adversitate aliqua superveniente, quasi quodam gelu, constricti, vel parentum suorum teneritudine quadam, sicut vacca vituli amore, capti et excoecati, caudam suam statim abscindunt, id est, memoriam mortis, qua se a muscis praetervolantibus et pungentibus deberent protegere, longe projiciunt; sed et in futurum non prospicientes, nec rerum exitus in ira sua metientes, veteres amicos suos, qui eis in necessitate adesse poterant, sine spe recuperationis praescindunt penitus et evellunt. Unde in tempore angustiae non immerito cadunt ante faciem subsequentis, amicorum destituti adjutorio, qui noluerunt moderari quid facerent in furore suo. Alii sunt qui maturiori reguntur consilio, spiritu sapientiae et intellectus, in anteriora extensi, et, quod maxime prudentiae est, fortuitos casus inopinatorum metiuntur eventuum, qui in aliquo leviter seu graviter possent nocere; illud sapientis prae oculis interioribus habentes, –
«A casu describe diem, non solis ab ortu,»
non attendentes faciem scorpionis, sed caudam. Hi sunt qui in adversis patienter impatientium impulsiones tolerant, qui beneficii ingratos humili expectatione ad memoriam immemores revocant, qui rerum exitus plus quam principia ponderant. Hi sunt qui, aestivi fervoris non immemores, caudam suam servant, ut muscas abigant et elidant. Cauda extrema pars est corporis, quae omnibus membris necessaria est in die incalescentis fervoris. Cauda corporis est finis vitae praesentis, hunc qui bonum facit et bene custodit muscas, id est daemonum insidias, in die fervoris, immo furoris, scilicet in die Judicii, non timebit. Ille vero qui, tempore hiemis, id est hujus vitae frigescentis, caudam absciderit, id est, extrema sua corrigere neglexerit, ibi tormentis cum daemonibus subjacebit. Galienus igitur, volens ut asinus saperet et intelligeret, ac novissima provideret, dissuasione usus est; et considerans quod stulto aliquid contra voluntatem suadere vel dissuadere valde sit difficile, cum eum videret in proposito suo ita pertinaciter persistere, juxta Salomonem, qui ait, «Responde stulto juxta stultitiam suam,» praecepit ei ut quaedam perquireret quae impossibile erant reperiri. Quasi manifeste ei diceret, «Consilio non acquiescis, exemplo non instrueris, necesse est ut labore manuum erudiaris.» Multis enim vexatio dedit intellectum, quos prosperitas nunquam potuit erudire. Asinus igitur, qui vadit emere vana, et in vasis vitreis ea recondit, monachus est, qui, ut vanitatem quam desiderat assequatur, circumquaque discurrit, gratiam hominum quaerens, quae quasi vitrum fragile est, nuncque adulationibus allicit, nunc muneribus astringit, totque laboribus et aerumnis afficitur pro nihilo, quod longe minori precio posset regnum sibi coelorum comparasse. Unde plerumque fit ut, dum supra se quis rapitur, quod stulta et inania desideria adquirat, illud etiam modicum perdat quod prius habebat. Sic asinus qui, dum novam caudam sibi inseri laboravit, veterem omnino confusus amisit. Iste frater Fromundus, qui canes immisit in asinum, et postea minis perterritus simulavit se in omnibus satisfacturum, cogitans quomodo clanculo eum de medio tolleret, et, dum haec callide machinaretur, ab asino in Rodanum praecipitatus est et submersus, eos significat qui, fratres simpliciores sua astutia dum circumvenire et decipere attentant, saepius ipsi in laqueos incidunt quos aliis abscondunt; juxta illud: –
«Neque enim lex est aequior ulla,Quam necis artifices arte perire sua.»
Verba quae secum asinus loquitur, secundum animi sui motum nunc fatua nunc indiscreta, meditationes cordis eorum significant indiscretas et inutiles, qui ponunt impossibilia in animo suo, et ea quae non sunt tanquam ea quae sunt sperant et expectant; dies suos in vanitate consummantes, circa seria desides et negligentes, et circa frivola solliciti et praecipites; quorum cogitationes stultas et instabiles opera quae sequuntur ostendunt, dicente Scriptura, «A fructibus eorum cognoscetis eos.» Quod autem sequitur de filio presbyteri et pullo gallinae, qui postea pro tibia fracta reddidit talionem, quia per se satis elucet, expositione non indiget. Hoc enim hodie ex consuetudine versum est in naturam, ut qui laeduntur vel etiam in minimo offendantur in pueritia, tempus retributionis usque ad annos ultimae senectutis reservent in memoriam, nec acceptam aliquando obliviscantur injuriam, quousque manifeste fuerit expiata per poenam. Pariter asinus, qui Parisius scholas frequentat, et literas penam discendo et operam perdit impensam, quia discedens nomen urbis non potuit retinere in qua moram fecerat septennem, illos significat qui cum sensus non habeant exercitatos vel aptos ad literarum apices intelligendos, tamen ut videantur in utroque testamento eruditi, libros legunt quos non intelligunt, quorum etiam nomina eis perlectis non meminerunt; cupientes potius ut ab hominibus multa et magua scire credantur ex assidua librorum inspectione, quam ut aliquid sciant in rei veritate. Hi in omnibus aperte eruditi sunt, quousque articulus emerserit, ut res verbis fidem faciat, et scientia, diutius abscondita, per operis effectum in publicum procedat; cum turpe admodum et ridiculosum sit id aliquem profiteri non erubescere quod, cum ad rei exhibitionem perventum fuerit, liquida appareat eum omnino nescire. Sunt autem hodie multi simulatores, nec est ars aut ordo in orbe universo fere in quibus non sit aliqua simulatio. Qui enim artibus vacant, simulant se scire quod nesciunt. Qui in ordine religionis vivunt, id volunt videri quod non sunt. Unde Burnellus quaedam de diversis ordinibus interserit, volens jocosa quaedam insimulatione reprehendere, quae noverat aspera increpatione nequaquam se posse extirpare. Multa enim genera morborum sunt quae utilius unguentum quam cauterium ad medelam admittunt. |