Nigellus
ca. 1130 - ca. 1200
|
Speculum stultorum
Illustrationes:Nigellus de Longo Campo, Speculum stultorum.Coloniae 1499 (Editio princeps)Fons: ULB Darmstadt
|
____________________________________________________________
|
|
Speculum stultorum.
Prologus auctoris.
Suscipe pauca tibi veteris, Willelme, NigelliScripta, minus sapido nuper arata stylo.Hoc modicum novitatis opus tibi mitto legendum,Maxima pars animae dimidiumque meae.Ipsa superficies quamvis videatur ineptaMateriesque rudis, verba diserta minus,Multa tamen poterit lector studiosus in illisSensibus et studiis carpere digna suis.Non quod verba sonant, sed quae contraria verbis | |
10 | Insita sensus habet sunt retinenda magis.Quis vetet, ex nugis vario paradigmate sumpto,Seria quandoque plurima posse legi?Saepius historiae brevitas mysteria magnaClaudit, et in vili res pretiosa latet.Quicquid ad exemplum morum scriptura propinatDoctrinae causa, debet habere locum.Saepius admiror, dum tempora lapsa revolvo,Quam fuerint nobis quamque notanda tibi.Nil cum praeterito praesens mihi tempus habere |
20 | Cernitur, in caudam vertitur omne caput.Fit de nocte dies, tenebrae de luce serena,De stulto sapiens, de sapiente nihil;Fit Cato mentis hebes, linguam facundus UlixesPerdidit instabiles non habet aura vices;Plusque Catone sapit, magis est facundus Ulixe:Qui modo mutus erat mente manuque carens;Quique fuit sapiens duro sub tempore belli,Hunc quasi delirum tempora pacis habent;Et qui nil sapuit nisi stultum tempore duro, |
30 | Postquam pax rediit, incipit esse Cato.Quodque magis miror, furantur Nestoris annos,Quos nondum partus edidit ipse suus.Sic fortuna, parit dum partus prodigiososRedditur ex partu prodigiosa suo;Prodiga facta magis quam provida, prodigiosamConspicit ante suam se peperisse diem.Nam puer impubes Cicerone disertior ipsoFingitur, et magno scire Catone magis;Omnia lunari subiecta globo reserare |
40 | Novit, et interdum mystica multa videt.Qualemcunque virum cupias, quantumque disertumFingere mente, manu pingere, talis erit;Talis apud tales, talis sub tempore tali,Subque suo tali judice talis erit.Sicque dealbatus paries depingitur extra,Interius plenus sordibus atque luto.Sic pictura lutum vestit, sic gemma venustatStercora, sic aurum putrida ligna tegit.Qui nihil est per se, nec habet quo tendat in altum, |
50 | Expedit alterius ut relevetur ope.Est tamen absurdum, cum quilibet ex alienoIntumet ulterius quam tumuisse decet.Quamvis, de propria cum quis virtute superbit,Sit vitium, levius hoc tamen esse puto.Consuetudo tamen solet attenuare pudorem,Reddit et audacem quem mora longa iuvat.Regna licet teneat sceptrumque leonis asellus,Juraque det populis, semper asellus erit.Asperior tamen est, in sede leonis asellus |
60 | Si positus fuerit, quam foret ipse leo.Pelle leonina tectum detexit asellumFastus et excedens gloria vana modum.Si moderata foret saltem, sub imagine falsaRes simulata diu posset habere locum.Sed nimis impatiens gravis in novitate vetustasPraecipites saltus in sua damna dedit;Dum miser ipse sibi factus suus ex alienoFortunam didicit dedidicisse suam,Perdidit invitus, male se simulante leonem, |
70 | Quod bene sive male credidit esse bonum.Si qua minus prudens male perdidit, ex alienoPerdidit, ex proprio nil periisse liquet.Quae fuit ante sibi nullo mediante figuraPermanet, ex nihilo perdidit ergo nihil.Qui leo non potuit fieri, si fiat asellusSufficit, alterius sarcina pondus habet.Quoque magis fertur magis est onerosa ferenti,Respectu vario pondera pondus habent.Sanius ergo foret alienum non rapuisse, |
80 | Quam cum dedecore non retinere suum.
_____________
De asino qui voluit caudamsuam longiorem fieri.
Auribus immensis quondam donatus asellusInstitit ut caudam posset habere parem.Cauda suo capiti quia se conferre nequibat,Altius ingemuit de brevitate sua,Non quia longa satis non esset ad utilitatem.Ante tamen quam sic apocopata foret,Consuluit medicos, quia quod natura nequibatArtis ab officio posse putabat eos.
Responsio Galieni
Cui Galienus ait: «Satis est bipedalis asello |
90 | «Cauda, quid ulterius poscis, inepte, tibi?«Sufficit ista tibi, nam quo productior esset,«Sordidior fieret proximiorque luto.«Hac nisi contentus fueris, dum forte requiris«Prolongare nimis, abbreviabis eam.«Quod natura dedit non sit tibi vile, sed illud«Inter divitias amplius esse puta.«Crede mihi, vetus est tibi cauda salubrior ista«Natibus innata quam foret illa nova.«Nec placet ista tamen, sed habere cupis meliorem, |
100 | «Artibus et curis insita pejor erit.«Sed neque de facili posset nova cauda creari,«Quamvis deposita cauda vetusta foret.«Vita brevis, morbus gravis est et tempus acutum,«Ars est longa nimis; abdita causa latet.«Difficiles curae nimium, sed et experimenta«Ipsa suos medicos fallere saepe solent.«Certa pericla manent, medicorum dogmata non sunt«Qualia tu credis, qualia quisque putat.«Sed neque sic passim praestat medicina salutem, |
110 | «Quamvis distribuat arte peritus eam.«Pendet in ambiguo morbi medicina, dolorem«Impedit atque parit conditione pari,«Quae prosunt aliis aliis nocuisse probantur,«Non est in medico quam cupit aeger opem.«Velle potest medicus, sed non conferre, salutem;«Gratia diva facit, ipse minister adest.«Saepe quidem medici fallunt, falluntur et ipsi,«Et vice conversa quae nocuere iuvant.«Esto, quod ars mandat, faciat, nec abinde recedat; |
120 | «Non tamen evenient quae cupis ipse tibi.«Solus enim Deus est morbis medicina salutis;«Nos tantum velle possumus, ipse potest.«Nos nihil absque suo vel eo nos praeveniente«Possumus; ipse sibi sufficit absque meo.«Nos herbis variis, pigmentis et speciebus«Utimur; hic verbo singula sana facit.«Dicimur a populo medici, sed nomine solo;«Sed Deus est medicus nomine reque simul.«Quam dedit ille tibi caudam retinere memento, |
130 | «Stulte, nec ulterius ulteriora petas.«Ne perdas quod habes, quod habes tenuisse labora;«Ne veniant subito deteriora tibi.«Quam tibi plantavit caudam, qui contulit aures,«Si mihi credideris, hanc retinere stude.«Inque statu quo te medicus tuus ille reliquit«Sta, donec veniat, mutet et ipse statum.«Tutius est certe modico gaudere salubri,«Quam magnis tristi conditione frui.«Volvere multa solet animi meditatio stulta, |
140 | «Quae magis impediunt quam sua vota juvant.«Auribus ex propriis poteris cognoscere, quis sis,«Quamque sit absurdum quod statuisse cupis.«Auribus ex geminis tria corpora talia posses«Investire satis et remaneret adhuc.«Non honor est sed onus tales aures habuisse,«Quae pariant domino nil nisi damna suo.«Auribus ecce tuis si par tibi cauda fuisset,«Quid nisi juncta simul haec duo monstra forent?«Innatum solumsatis est in corpore monstrum, |
150 | «Ingeminata magis deteriora forent.«Cum pateant oculis quae sunt manifesta, duabus«Facilius poterit una latere lues.«Ex re nomen habens modo diceris auriculatus,«Risus et es populi ludibriumque fori.«Quid si cauda tibi fieret quasi pertica longa?«Per caput et caudam tunc trahereris item.«Si duo monstra simul corpus jungantur in unum,«A populo digito nonne notandus eris?«Magnum magna decent; brevis es, nihil utilitatis |
160 | «Quam tibi cauda brevis amplius ampla daret.«Tutius ergo puto caudam retinere vetustam,«Quam plantare novam quae minus apta foret.«Sed neque cauda nova, quod et auditu novitatem«Narrat inauditam, crescere posset ita;«Res facilis dictu, sed difficilis nimis actu,«Verba ruunt subito, rem mora longa trahit.«Est leve dixisse quia ventus et aura ministrant,«Sed fecisse quidem non leve pondus habet.«Dicere multorum est, sed vox nisi crescat in actum |
170 | «Est vento similis, ventus et ipsa levis.«Dicere quisque potest, sed dictis jungere facta,«Si bene perpendas, non ita quisque potest.«Haec duo sunt ejus cujus sunt omnia, per quem«Omnia, sub quo sunt omnia jure pari;«Cujus idem posse quod velle, nec hoc minus illo,«Qui solus cunctis contulit esse suum;«Qui facit et reficit, creat atque creata gubernat,«Non minor aut major tempore sive loco.«Hujus in arbitrio pendent mortalia quaeque; |
180 | «Hic et non alius praestitit esse tibi.«Quod dedit ipse tibi, qualem te contulit esse,«Etsi nolueris, improbe, talis eris.«Cur non sustineas quod oportet sustinuisse«Ejus ad arbitrium, quem cohibere nequis?«Crede mihi, nihil est fieri quod posse putasti,«Quod natura negat reddere nemo potest.
Increpatio Galieni
«Numquid enim cervus, saliens in montibus altis,«Supplicat atque petit qualia, stulte, petis?«Si te majores, si te quoque nobiliores |
190 | «Talia nulla rogant, tu quid, inepte, rogas?«Nil lepus aut ursus, caper aut capra, damula, cervus,«Causantur caudae de brevitate suae.«Numquid es his melior, major vel sanctior unus?«Et tamen his brevior quam tibi cauda manet.
Consolatio Galieni
«Nobile corpus habes, non sit tibi cauda pudori;«Nam si cauda brevis, est tibi grande caput.«Non brevis est adeo quod non aliis breviorem«Esse liquet, satis est ergo remissa tibi.«Quod minus est caudae capitis supplebis honore; |
200 | «Non decet ut fiant illud et illa pares.«In titulo caudae Francorum rex Lodovicus«Non tibi praecellit pontificesve sui.«Firmiter ergo tene quod habes, quia conditionem«De facili posses damnificare tuam.
Narratio Galieni ut revocet asinuma stultitia sua.
«An nescis vaccis quid contigit ecce duabus,«Quas puer aspexi patris in aede mei?«Altera Brunetta fuit, altera dicta Bicornis,«Sed nigra Brunetta, flava Bicornis erat.«Contigit has igitur hiemali tempore quondam |
210 | «Nocte retardatas non rediisse domum.«Per vada transibant limosa lutoque repleta,«Pascua cum peterent cotidiana sibi;«Utque solent vaccae, caudis de more lutosis,«In pratis luteis procubuere toris.«Nocte gelu subitum veniens terramque perurgens«Contulit in solidum mollia cuncta prius.«Duruit in lapidem quicquid fuit ante lutosum;«Stagna, lacus, fontes, marmoris instar erant.«Quas fovet innatas ligat arctius alveus undas, |
220 | «Nec sinit elabi flumina more suo.«Tot pontes quot aquae, liber nec ut ante negatus«Transitus est per aquas, qua via plana patet.«Haeserunt terrae cauda mediante juvencae,«Arctius astringit terra lutosa lutum.«Undique terra riget caudas retinente rigore,«Surgere non poterant nec remeare domum.«Mane revertente pariter voluere reverti,«Sed prohibet glacies conglutinata solo.«Plurima conatae, spem defrustrante labore, |
230 | «Tandem lassatas continuere manus.«Multa tamen querulae tacitoque dolore gementes«Attentare student et variare vices.«Sed nihil est quod agunt, propria virtute resolvi«Non sinit objecta vis violenta sibi.
De Bicorne.
«Anxia facta nimis vitulo clamante Bicornis,«Acrius instabat posse referre pedem.«Nam nova nata domi stabulis inclusa relicta«Hesterno fuerat, ne sequeretur eam.«Sed nil proficiens cum desperata laboris |
240 | «Jam foret, ingemuit altius, haec et ait:
Consilium Bicornis.
«Una salus superest, caudas resecare lutosas,«Quae retinent miseras nec remeare sinunt.«Quid mea cauda mihi vel quid sibi contulit unquam?«Quis fructus vel quae gloria cauda mihi?«En per eam teneor tanquam captiva, quid ergo?«Non honor est, sed onus, haec mea cauda mihi.«Esto quod hinc possem cauda remanente redire,«Semper erunt oneri cauda lutumque mihi.«Attrahit ipsa lutum pendens oneratque ferentem; |
250 | «Quid tribuat video nil nisi triste mihi?«Libera nunc essem nulloque tenente redirem,«Ni foret in causa sordida cauda mihi.«Tollere materiam, ne propter materiatum«Hic ego deficiam, tutius esse puto.«Causidici dicunt, quia legibus est ita cautum,«Causatum perimit causa perempta suum,«Sanius est partem quam totum perdere, caudam«Quam caput, hoc modicum quam meliora magis.«Malo mihi caudam pariter cum crure revelli, |
260 | «Quam subito vitam claudere morte meam.«Forsitan hic alias simili ratione morarer,«Quaque modo teneor tunc retinerer item.«Si mea cauda modo fuerit succisa, regressus«Tutior hic aderit quam fuit ante mihi.«Parvula, si peream, mecum mea nata peribit,«Quam nondum quintum constat habere diem.«Et si non pro me faciam mihi talia, saltem«Propter eam fieri cogit, oportet ita.«Corporis haec nostri pars est, quam dente procaci |
270 | «Consuevere canes dilacerare prius.«Dimidiumque fere jam pridem surripuere;«Heu mihi! Quod reliquum restitit usque modo?«Quod superest canibus placet hoc impendere natae,«Hocque pium satis est, hocque salubre mihi.«Ergo quid ulterius quae sum factura morabor?«Casibus in duris accelerare juvat.»Dixit, et arreptam caudam pugione recidit,Festinansque domum carpere coepit iter.Ante tamen studuit ferrum praestare sorori, |
280 | Posset ut a simili solvere vincla sibi.Sed minus haec praeceps prudensque magis patienterVerba tulit, cohibens a pugione manum.
Responsio Brunettae
Postea respondens dixit, «Quid, inepta, laboras?«Quod mihi persuades absit ut illud agam!«Rebus in adversis opus est moderamine multo,«Non decet in gravibus praecipitare gradum.«Rebus in ambiguis quotiens fortuna laborat,«Consilium praeceps non decet esse nimis.«Impetus, ut memini, gravis est, male cuncta ministrat; |
290 | «Si male cuncta facit, ergo nec ulla bene.«Non opus est gravibus, ubi res gravis est et acerba,«Sed magis auxilio consilioque bono.«Mitius in duris sapiens Cato mandat agendum,«Mollia ne pereant asperitate gravi.«Res ubi difficilis non est ita praecipitandum,«Tempore sanatur quod ratione nequit.«Si fortuna modo gravis est, conversa repente«Quod grave portamus alleviabit onus.«Tempora labuntur dominique cadunt, renovantur |
300 | «Servi, vulgus abit, area lata patet.«Quae veniunt subito subito quandoque recedunt;«Prospera cum duris mixta venire solent.«Fortuitos casus non est vitare volentum,«Nemo futurorum praescius esse potest.«Plus valet interdum non praetimuisse futura,«Quam certum fieri sollicitumque nimis.«Nam sua multotiens docuit vexatio multos,«Obfuit et multis prosperitate frui.«Casibus in laetis minor est sollertia multis, |
310 | «Erudit incautos sollicitudo gravis.«Casibus in laetis magis est metuenda voluptas,«Segnius in vitium tristia corda ruunt.«Integra Troja fuit dum se suspectus utrimque«Subtraheret durus hostis ab hoste suo.«Pax data subvertit quae praelia non potuerunt«Moenia, plus nocuit rege remissa manus.«Sola venire solent et vix et sero secunda;«Turbine vallata sors inimica venit.«Si fortuna dedit dudum mihi dulcia, quare |
320 | «Dedigner sub ea paucula dura pati?«Dura quidem patior sed non duranda per annum,«Nondum praeteriit tota vel una dies.«Principis aut regis si carcere tenta ligarer,«Asperiora luto ferrea vincla forent.«Mollius esse lutum ferro quis nesciat? ipsos«Regis et satrapas ferrea vincla tenent.«Si leviora luti quam regia vincula ferri,«Est levior certe sors mea sorte sua.«Illos sorte sua quinquennia vincula servant, |
330 | «Forsitan in triduo carcere solvar ego.«Flante levi Zephyro Notus in sua regna redibit,«Percipientque statum prata lutosa suum.«Tunc dissolventur mea per se vincula gratis,«Et remanebit adhuc haec mea cauda mihi.«Me cito privasse possem, sed poenituisse«Forsitan aeternum perpetuumque foret.«Sorte pari poterit nox una resolvere vinctam,«Sicut et anterius una ligavit eam.«Non decet ut quotiens quaedam minus apta putantur, |
340 | «Quod quis perpetuo jure releget ea;«Sed quibus obstat hiems aestatis gratia prosit,«Ut sua quem deicit sors aliena levet.«Sicque vices varias per se sua tempora mittunt,«Possit ut alterius alter honore frui.«Dulce relativum socialia foedera jungit,«Fortius incedunt foedera juncta sibi.«Quod minus alter habet, sua quem fortuna gravavit,«Suppleat alterius copia grata magis.«Nil ita praecipuum vel tam sublime creatum, |
350 | «Ut non alterius possit egere manu.«Tempora sive vices vario discrimine certant,«Nec coeunt nexu foedera quaeque pari.«Saepe breves frutices currentia sternere plaustra«Vidimus et celeres detinuisse boves.«Saepe brevis magnas subvertit machina turres,«Impulsuque levi moenia summa ruunt.«Se premit imbre brevi violentia maxima venti,«Atque procellosas mitigat Eurus aquas.«Nil contemnendum reputes, quod tempore quovis |
360 | «Ferre vel auxilium vel nocuisse potest.«Vilius interdum quod carius esse putamus«Constat, et est majus quod minus esse putas.«Obstitit interdum magnis res parva periclis,«Terruit et rabidos parvula virga canes.«Urbibus in mediis incendia magna repente«Extingui modica saepe videmus aqua.
Commendatio caudae.
«Corporis ergo mei quamvis pars ultima cauda,«Utilius tamen hac nil reor esse mihi,«Quae quamvis oneri modo sit nulloque decori, |
370 | «Aestivo redimit tempore damna sui.«Unica cauda mihi plus quam duo cornua praestat«Tempore muscarum, plusque salutis habet.«Ventilat haec vespes, saevos dispergit oestros,«Verberat et muscas improbitate graves.«Cauda mihi clypeus, gladius mihi cauda, securis,«Lancea, funda, lapis, clava, sagitta, faces.«Cauda colit corpus, cutis est fidissima nutrix,«Pulveris abstergens quicquid adhaesit eis.«Haec lavat, haec tergit, haec omnibus una ministrat, |
380 | «Ultima membrorum, prima labore suo.«Si bene pensetur, quid honoris et utilitatis«Contulerint dominae singula membra suae,«Sola suo capite membris sed et omnibus una«Plus valet, est et eis officiosa magis.«Omnibus una cavens fragilis discrimina sexus«Publica ne pateant, cauda pudenda tegit.«Haec mea cauda mihi vario pro tempore confert,«Quae tamen est certo tempore grata magis.«Tempora nam timeo quae sunt mihi jure timenda, |
390 | «Nec timet incassum qui mala nota timet,«Cumque quid et passa sim vel passura recordor,«Haec ego sum semper dicere visa mihi;«Ecce dies veniunt veris, muscaeque resurgent,«Quas castigat adhuc cana pruina gelu,«Cum calor aestatis nimio fervore per agros«Sparserit omne pecus torrueritque greges;«Musca, gravis pestis, qua nulla nocivior unquam«Extitit in mundo vel magis atra lues«Dente gravi miseras totum sparsura per orbem |
400 | «Percutiet pecudes, nec sinet ire pedes.«Namque levi saltu tanquam per inane volantes«Morsibus et stimulis exagitabit eas.«Forte dies aderit in qua, ni fallor, egebit«Vacca sua cauda quam modo spernit ita.«Illa dies caudam cunctis dabit esse salubrem,«Et suus aestatem praevenit augur hiems.«Illa dies caudae faciet meminisse juvencas«Et steriles vaccas emeritosque boves.«Illa dies caudae faciet meminisse Bicornem |
410 | «Qua mallet cauda non habuisse caput.«Illa dies caudas mundo faciet pretiosas,«Quae plus sunt viles quam vetus olla modo.«Illa dies dura multumque tremenda per orbem«Tanquam judicii plena timoris erit.«Illa dies caudas nostras numerabit, et illa«Discernet pariter quae bona quaeve mala.«Illa dies caudas nostras discernit utrasque,«Quae bene mundata quaeve lutosa nimis.«Haec est illa dies in qua, si forte juvenca |
420 | «Posset habere duas, vellet habere decem.«Haec est illa dies veniet qua durus oester,«Tortor vaccarum maximus atque boum.«Haec est illa dies quae muscas dente caninas«Morsibus et stimulis mittet in omne pecus.«Haec est illa dies quam praetimuisse futuram«Expedit armento, ne patiatur in hac.«O mihi! quam felix misera quae posset ab illa«Evasisse die, quam timet omne pecus!«Hanc etiam plus morte mea formido futuram, |
430 | «Qua nisi cum cauda non ero tuta satis.«Namque graves muscae nimium fervorque diei«Multus erit, nec ibi quis latuisse potest.«Nec pecori tantum fervor muscaeque nocebunt,«Sed dominis pecorum pastoribusque gregum.«Haec est illa dies qua non aliena juvabit«Cauda nec alterius quid nocuisse potest.«Sed nec pastor ibi pecori, taurusve juvencae«Parve pari poterit ferre salutis opem.«Haec est illa dies qua nil nisi cauda juvabit, |
440 | «Vel loca quae musca tangere nulla potest.«Haec est illa dies de qua si vera fatemur,«Pendet ab illius nostra salute salus.«Ergo licet tenear cauda breviterque coarcter,«Non tamen effrangar ipsa dolore meo.«Malo per hos septem vel quinque dies cruciari,(«Forsitan interea tristis abibit hiems)«Quam praelonga nimis me fervida torreat aestas,«Dilaceretque meam musca canina cutem.
Qualiter Brunetta liberata est.
«Talia dum memorat, modico recreata sopore, |
450 | «Flante levi Zephyro tempora versa videt.«Sol calet, et superas clarus devexus in auras«Diffusis radiis temperat omne gelu.«Solvitur unda fluens, humus exhilarata tepescit,«Aufugit et subito cana pruina solo.«Et status et facies silvis redduntur et arvis,«Cuncta relaxantur carcere clausa prius.«Nec mora, consurgens caudam Brunetta retraxit,«Acceleransque domum carpere coepit iter.«Quam procul ut vidit sanam remeare Bicornis, |
460 | «Ingemit, et tunso pectore, tristis ait.
Lamentatio Bicornis.
«Heu mihi! quid feci? quis me furor egit iniquus?«Quam nimis accelerans in mea damna fui?«O quam perduros habet impatientia fines!«Quamque solet praeceps exitus esse gravis!«Vae mihi! vae miserae! vae nunquam non miserandae!«Vae, cui nil nisi vae tempus in omne manet!«Vae mihi quod cunctis ego nunc animantibus una«Sum data ludibrio tempus in omne meum.«Cur mihi cum cauda non est mea vita recisa, |
470 | «Ut caput et cauda continuata forent?«Cur non terra prius, cur non absorbuit unda«Fluminis aut missis ignibus usta fui?«Quaeque nimis praeceps, cur non mea fata secuta«Montibus e summis praecipitata rui?«Heu mihi! cur laquei circum mea guttura missi«Vitam cum vitio non rapuere meo?«Cur non mors subita vitam vel sonticus ille«Morbus ademisset, qui vagus esse solet?«Quid queror? una mihi superest medicina doloris, |
480 | «Mors cita, quae sola solvere cuncta solet.«Nec mora quin solvat, jam formidabilis aestas«Imminet, exit hiems, vere vigente novo.«Vivet in exemplum populis moritura Bicornis,«Instruat ut stultos simplicitate sua.«Discant praecipites et quos mora nulla retardat,«Ne nimis accelerent in sua damna manus.«Nil reputet modicum modico contenta voluptas,«Res de postfacto quod fuit ante docet.«Nec modicum quicquam reputet, si tempore quovis |
490 | «Fortuito casu perdere possit idem.«Cauda nocet capiti proprio prohibetque timeri«Cornua, dum metuunt posteriora sequi.«Quid queror incassum? mando tamen ista modernis«Qui post me venient, haec duo verba legant:«Dum superest, nihil est nihiloque minus quod habemus;«Cedat, et est magnum quod fuit ante nihil.«Nil mea cauda fuit, mihi dum conjuncta maneret,«Maxima sed postquam desiit esse fuit.«Perdere cum timeas, magnum reputare memento |
500 | «Quicquid habes, modicum sit licet illud idem.«Desierat tandem mentis stimulata Bicornis«Anxietate gravi talia verba loqui.
Quid acciderit Bicorni.
«Venerat interea tempus quo fertilis aestas«Prata solet primo pingere flore novo.«Induerat jam fronde nemus, jam gramine terram«Texerat, intextis floribus arte pari.«Exierant volucres hiemis de carcere fracto,«Solvere finitimis digna tributa locis.«Verba negata sibi redimens philomena sonoris |
510 | «Vocibus insistit, personat omne nemus.«Quos natura vocat, cum turture venit hirundo,«Adventusque sui tempora certa tenent.«Nuntius aurorae merulam comitatur alauda,«Nec sua permutant tempora lege nova.«Semper idem repetens veteri nova tempora voce«Ostendit cuculus, nil novitatis habens.«Concentu parili vocum concordia discors«Intonat, et silvis organa mille sonant,«Certat odor florum cantus superare volucrum; |
520 | «Organa vox superat, balsama vincit odor.«Dulce sonant silvae, redolent thymiamata campi,«Floribus et fructu gignit amoma solum.«Aestuat aestivo tellus fervore coacta,«Solvitur in cineres quod fuit ante lutum.«Terra parit culices pariuntque cadavera vermes,«Aera conturbat improba musca volans.«Ardor agit pecudes, pecudum turbator oester«Advolat et musca sordida, dente procax.«Per juga, per colles, per devia quaeque locorum, |
530 | «Diruptis stabulis solvitur omne pecus.«Insidet armento stimulo perdurus oester,«Assunt et vespes, immoderata lues,«Saltibus et silvis currunt sine lege vagantes«Cum grege pastores, praecipitando gradum.«Uritur omne pecus, sudant animalia, passim«Spargitur armentum, diffugiuntque greges.«Brunettam sequitur pariter fugiendo Bicornis,«Quae quo tuta minus fortius urget iter.«Cui sua cauda manet muscis Brunetta resistit |
540 | «Fortiter, impendens pro vice saepe vicem.«Ventilat hinc vespes, alias dispergit oestros,«Dissipat et muscas, seque tuetur ab his.«Aggreditur tandem miseram nudamque Bicornem«Turbine multiplici turba proterva nimis.«Haec abit, illa volat, fugit haec, comitantur et illa,«Hi stimulant, mordent, urget et illa pedes,«Quid faceret misera? quo se lugubris et amens«Verteret, in tantis nuda relicta malis?«Quod potuit fecit, licuit dum currere, cursu |
550 | «Certavit celeri praecipitique pede.«Praevenit ala pedem vincitque volans gradientem,«Plus pede currentis penna volantis habet.«Arma gerunt pacem, qui pugnaturus inermis«Advenit ex facili succubuisse potest.«Conveniunt muscae, vespes glomerantur in unum,«Torvus oester adest, cuspide, dente nocens.«Praecipiti cursu terras dilapsa per omnes,«Donec deficeret, institit ipsa pedes.«Nec minus egit eam caudae pudor ille retrorsum, |
560 | «Quam stimuli quibus est obsita tota simul.«Ergo resupina tandem sub colle jugoso«Corruit in terram praecipitata tamen,«Cumque foret morti jam jam vicina, resumptis«Viribus ad modicum extulit illa caput.«Aspiciensque prope comites de morte gementes«Brunettamque suam talia dixit eis.
Planctus Bicornis.
«Quam gravis ista dies, quam sit memoranda modernis«Casibus ex nostris discere quisque potest.«Nec mihi mors gravis est, quoniam, si vita superstes |
570 | «Esset, adhuc gravior haec mihi morte foret.«Dulce mori miseris, mors est mihi mite levamen,«Morte nihil miseris mitius esse potest.«Non est mors oneri, sed plus conducit honori,«Cum mors est talis quod cavet ipsa malis.«Mors invita dabit requiem quam vita negavit;«Nil mihi morte perit, sed relevamen erit.«Exemplum multis vixi moriorque futuris«Omnibus exemplum, non habitura modum.
Confessio Bicornis.
|
580 | «Gloria discreta quae ratione caret.«Impetus evertit quicquid fortuna ministrat«Prospera, nil stabile cui dedit ille statum,«Discite quam nihil est, quicquid peritura voluptas«Possidet, et falso praedicat esse suum.«Nil proprium natura dedit, communia quaeque«Instituit fieri, quo meliora forent.«Discite quae nostrae fuerint discrimina caudae,«Quodque necis causam contulit illa mihi.«Plura loqui voluit, sed lingua deficiente |
590 | «Vix tantum potuit dicere, Bruna, vale!«Pastores igitur, ne fama periret in aevum,«Signarunt tali grammate busta loci:
Epitaphium Bicornis.
«Quae dum stulta fuit doctos docuisse probatur,«Haec postquam sapuit vermibus esca datur.
Reductio Galieni.
«Haec igitur, Burnelle, tibi quae vidimus ipsi«Diximus, exemplis ut docearis ab his.«Sufficiat quod habes; quoniam, si vera fatemur,«Stulta petis, salvo semper honore tuo.«Nec tamen id fieri quovis medicamine posse |
600 | «Credideris; nihil est; stultus es; ito domum.«Si quot habent medici spatiosi climata mundi«Haec tibi jurassent, nil nisi verba forent.«Non tamen id renuo quin possit crescere multum«Haec tua cauda tibi, sed nova nulla dari.«Fracta vel elisa medicorum cura reformat,«Funditus abscisa sic remanere solent.«Mortua cum vivis nulla ratione cohaerent,«Caesa nec abscisa cura juvare potest.«Unde satis longa poterit tua crescere cauda, |
610 | «Dummodo cum reliqua foedera carne tenet.«Et tamen in curis et sumptibus enumerandis,«Ut decet et debet, copia larga subest.«Ardua praegnantem poscunt medicamina bursam,«Res et opes magnas vulnera magna volunt.
Consilium Galieni ironice.
«Nonne tibi satis est, unam si creverit ulnam«Longior ex tanto quam fuit ante tibi?»Talibus auditis modicum subrisit asellus,Sic tamen audirent quod fora tota sonum,Cui galienus ait: «Festinans perge Salernum, |
620 | «Inde relaturus cura quod ista petit.«Perge redique celer, noli tardare pedester,«Quatuor his quintum si potes adde pedem.«Sumptibus ergo tibi nisi tu defeceris ipse,«Non tibi deficiet cura laborque meus.«Sumptibus insistas, nos artibus experiemur,«Si valeant nostrae quod valuere manus.«Accelerans igitur, usus duplomate, longum«Abbreviabis iter, nam via longa nimis.«Pluribus es notus necnon dilectus amicis |
630 | «Qui tibi subvenient magnaque dona dabunt.«Forsitan ex facili poterunt species reperiri,«Nec tamen ex facili credimus illa legi.«Vasa sed et tecum portabis idonea multa,«In quibus et referes hic habitura locum.«Cura laborque simul solet exactissimus esse,«Ne male depereant lecta locare bene.«Cuncta locata bene vasisque recondita dignis«Tractari poterunt tutius atque geri.«Mentis hebes quamvis non sis, in pelle notabis, |
640 | «(Scribere nam nosti) qua specie sit opus.«Haec sunt quae referes variis signata sigillis,«Ne pereant obiter cura laborque tuus:«Marmoris arvinam, furni septemplicis umbram,«Quod peperit mulo mula subacta suo;«Anseris et milvi modicum de lacte recenti,«De lucis cursu deque timore lupi;«De canis et leporis septenni foedere drachmam;«Oscula quae niso misit alauda suo;«Pavonis propria libram de voce sonora, |
650 | «Ante tamen cauda quam sit adepta sibi;«De non contexta rubra sine stamine mappa,«Nam risus asini tu dabis ipse tibi;«Allecis vel apum croceo de spermate libram,«De ciroli jecore, sanguine, sive pede;«Natalis Domini modicum de nocte salubri;«Quae nimis est longa jure valebit ad hoc.«In reditu de monte Jovis de vertice summo«Accipies libras quatuor asse minus.«Alpibus in mediis sancti de nocte Johannis, |
660 | «De nive quae cecidit fac simul inde feras;«Serpentisque rubrae necnon et cauda colubrae«Utilis est valde, nec tamen illud eme.«Haec bene collecta sed et ista recentia quaeque«Impones humeris sarcinulisque tuis.»
Talia dicenti supplex respondit asellusPoplite deflexo vertice pronus humi:«Cuncta libens faciam, celer ibo celerque revertar,«Nam mea res agitur, non aliena mihi.«Non ero tardus ad hoc, quamvis piger esse solebam, |
670 | «Si dederit Dominus prospera fata mihi.«En ego progredior, benedic mihi progredienti,«Ut mihi sit tota prospera, vita, via!»Mox idioma suum vertens Galienus et oransSubridensque parum sic benedixit ei.
Benedictio Galieni data Burnello.
«Omnipotens odia tibi mille det et tua cauda«Obtineat per se milia dena sibi!«Sit tibi potus aqua! sit magnus carduus esca!«Marmora stramenta, tegmina ros et aqua!«Grando, nives, pluviae tecum comitentur ubique, |
680 | «Protegat et noctu cana pruina gelu!«Saepius exosus veniat post terga molossus!»Oscula dando tamen dixit asellus, Amen!Ingeminantis Amen vox est audita per urbem,Murmuriique sonum percipit omne forum.
Qualiter Burnellus profectus est.
Festinans igitur, veniens in limine portaeHaesit, et eliso corruit ipse pede.«Signa revertendi sunt haec,» dixere propinqui;Riserunt alii; dixit et ipse sibi:«Debile principium melior fortuna sequetur. |
690 | «Restat iter longum, non remanebit ita.«Dura satis didici postquam sum fusus ab alvo,«Unde satis possum plurima dura pati.«Non est deliciis assueta vel ebrietati«Haec mea persona, quae mala ferre solet.«Carduus et lappa constant mihi carior esca,«Sufficit ad potum nam pluvialis aqua.«In salsamentis non est meditatio mentis,«In tenui victu corpora nostra vigent.«Sum piger et tardus, sed certe tardior essem |
700 | «Si mea nonnunquam lauta diaeta foret.«Sed neque qui debet sumptus impendere multos«Expedit ut crebro vina Falerna bibat.«Quid mihi cum vino? quo desipiunt sapientes,«Multaque contingunt quo mediante mala.«Hoc humeris non ventre suo gestare parentes«Consuevere mei; sit procul ergo merum!«Ergo gestabo sed non gustabo Lyaeum,«Arripiat ne me cotidiana febris.«Contra naturam vinum si forte bibissem, |
710 | «Mox mihi quartanam gigneret aut scabiem.«Quatuor ex causis teneor vitare Lyaeum,«Quamvis sensus hebes exacuatur eo:«Sumptibus ut propriis parcam, ne febre laborem,«Et ne desipiam degeneremque simul.«Qui vitare malum poterit nec vult manifestum,«Plangendus minus est, si male cedat ei.»
Qualiter Burnellus venit Salernum.
Postquam bissenas confecerat ergo diaetas,Ad quae tendebat moenia summa videt.Moxque genu flexo, sursum sua brachia tendens, |
720 | Vota Deo supplex solvit et orat ita:«Omnipotens Dominus meritis sancti Juliani«Det nobis veniam hospitiumque bonum!«Sit procul omne malum, pontes, sportaeque gemellae,«Partibus in nostris quae satis esse solent!«Rusticus aut saccus non inveniatur in urbe!«Absque molendino sit locus iste, precor!«Sint hebetes stimuli surdi mutique molossi,«Sitque procul catuli vox inimica mihi!«Hospes ruricola mihi sit, cui semper abundet |
730 | «Carduus hirsutus et pluvialis aqua.«Sint species viles, sit et emptor rarus in urbe,«Quilibet existat venditor aeris egens!«Sint merces multae, sit multum cara moneta;«Sit tempus pluvidum, sitque lutosa via.«Prospera sint cuncta, sint cuncta salubria nobis,«Ut nostrum citius expediatur iter.»Talia commemorans, postquam pervenit in urbem,Se dedit hospitio membraque fessa toro.Surgens mane forum species empturus adivit, |
740 | Quas non inveniens tristis abire parat.Quatuor ergo dies circumlustravit in urbe,Orbe quod in toto non fuit usque petens.
Qualiter Burnellus deceptusest a mercatore.
Talia quaerentem mercator LondoniensisVidit, et advertens quis foret inquit ei,«Nuntius es magnus, quisquis te miserit istuc;«Maxima namque petis et pretiosa nimis.«Et sapiens et dives erat, quicunque ministrum«Huc ita te misit, res manifesta docet.«Nam facies vultusque tuus satis indicat unde |
750 | «Veneris aut quis sis, nec latuisse potes.«Magnus es, et quamvis peregrino tectus amictu«In propria patria non peregrinus eris.«O quam sollicita pro te domus est tua tota,«Proque tuo reditu vota precesque facit.«Anglia me genuit, Londonis civibus ortus«Praesulis huc veni nuntius ipse mei.«Cui quia plus aequo nasum natura retraxit,«Institit arte malum posse levare suum.«Quatuor ergo viros partes transmisit in istas |
760 | «Praesul ob hanc causam conditione gravem.«Annus et annus abit ex quo pervenimus istuc,«Tresque viae comites mors tulit una meos.«Hic teneo species quas si fortuna dedisset«Posse referre domum maxima cura foret.«Quicquid in hac urbe venisti quaerere, totum«Signatum teneo depositumque domi.«Sumptibus assumptis alieni debitor aeris«Arctor, et in patriam non licet ire meam.«Uror amore tamen patriae, tantoque reverti |
770 | «Acrius exopto quo magis ire vetor.«Litera certa mihi patris de funere venit,«Fama sed et dominum fingit obisse meum.«Vitrea vasa decem mihi sunt, tenus ore repleta«His aliisque simul quae tua charta notat.«Si pretium dederis quo res mihi constitit ipsa,«Cras potes in patriam dives abire tuam.«Ulterius pretio peregrinus de peregrino«Absit ut accipiam, rem tibi dando meam,«Hoc tamen excepto, quia te puto religiosum, |
780 | «Ut liceat precibus participare tuis.»Illico Burnellus pretium numeravit, et illaNugis vasa decem plena recepit ibi.Quoque magis fieret stabilis contractus utrimque,Noman vendentis poscit, et ille refert.«Londoniis natus Gila de matre parentis«Nomine Truffator nuncupor ipse mei.«Gula mihi soror est, multis notissima regnis;«Est et Truffa mihi foedere juncta tori.«Nec minus ipse tuum nomen mihi dicere dignum |
790 | «Duxeris, ut memori mente tenere queam.»
Inanis jactantia Burnelli.
«Nomine Burnellus dicor,» respondit asellus,«Notus ubique satis nomine reque simul.«Principibus regni necnon et regibus ipsis«Servio, servili conditione carens.«Et pater et proavus regum de more ministri«Semper erant et erunt tempus in omne suum.«Regis in obsequium successi jure paterno,«Indiget officio curia tota meo.«Obvius ipse mihi si rex quandoque feratur, |
800 | «Cedit, et incedo rege ferente locum.«Est tamen una mihi multum contraria pestis,«Rusticus immitis, exitiale malum.«Semper enim stimulos gerit aut nodosa flagella,«Aut graditur canibus cinctus utrumque latus,«Huic pater exosus meus extitit atque parentes«Deque meo genere quicquid in orbe fuit.«Principis et procerum mores satis approbo, quorum«Risus, verba, jocus dulcis, amica decens.«Rex mihi dicit, ave! per eum dum transeo; vae! vae! |
810 | «Furcifer ingeminat rusticus, orbis onus.«Impetat hunc scabies, hunc cotidiana perurat,«Ne possit vel eques ipse vel ire pedes.«Faucibus insideat mala gutta caputque fatiget,«Defluat et venter nocte dieque suus.«Durus ei dominus longum succedat in aevum,«Rixentur semper uxor et ipse simul.«Hunc pedis a planta summotenus ore perurant«Ulcera, quae scateant vermibus atque lue.«Hunc ego commendo Sathanae, de stercore cujus |
820 | «Dicitur esse satus, quod probat ipse satis.«Hunc ego si possem totum delere per orbem,«Nullus ei fieret urbe vel orbe locus.»
Qualiter Burnellus rediit.
His igitur dictis patrias Burnellus ad orasLaetus et exultans mane redire parat.Crastina lux aderat, Burnellus onustus ab urbeExit et exsolvit vota precesque Deo.
Qualiter Burnellus incidit in canes.
Casibus in laetis quam sit vicina ruinaEt lapsus facilis nemo videre potest!Jam prope Lugdunum veniens callemque secutus |
830 | Per sata transibat, nil meditando mali.Quem procul aspiciens quidam de Fratribus Albis,Quorum vicinam contigit esse casam,Quatuor immensos mordaci dente molossosImmittens in eum talia dixit ei:«Per sata nostra via tibi num directa videtur,«Num nimis arcta fuit publica strata tibi?«Forsitan errasti, sed numquid quatuor isti«Non poterunt rectam te docuisse viam?«Per crepitas nostras, melior tibi torta platea |
840 | «Calle foret recto sum nisi stultus ego.«Per sata nostra via quam sit directa docebo«Hi nisi deficiant quatuor ecce mihi.»Dixit, et instigans clamosa voce molossosUndique correptum fecit inire fugam.Serius hic, illi citius currendo retentumMorsibus attrectant praecipitantque solo.Ante tamen morsu nimium Grimbaldus iniquoArripiens caudam dimidiarat eam.Funditus oblitus quidnam portaret et illud |
850 | Quod sua praecipue vitrea vasa forent,Ex quo corripuit canis hunc caudamque momordit,Seque suumque simul praecipitavit onus.
Infortunium Burnelli.
Omnia vasa simul casu periere sub uno;Rem fragilem potuit frangere causa levis.Parta labore gravi leviter cecidere, doloremPerpetuum domino parturiendo suo.Illa remanserunt tantum quae nulla fuerunt;Nil nisi vasorum fragmina sola manent.In tenues auras substantia tota recessit |
860 | Deperiere simul spesque laborque suus.Hinc queritur caudam Grimbaldo dimidiatam;Hinc dolet expensas deperiisse suas.Angit utrumque malum, misero satis esset et unum,Acrius ille gemit quem duo damna gravant.An labor an sumptus an cauda recisa doloriDebeat esse magis, dinumerare nequit.Nam labor est cassus, sumptus periere, recisamNemo potest caudam restituisse sibi.Anxietas animi crescit stimulata dolore, |
870 | Alternantque vices hinc dolor, inde pudor.Plus tamen affligit pudor hunc, comitante dolore,Quam faceret solus absque pudore dolor.Totus in ore canum miser et miserabilis illeVolvitur, et sola vix sibi vita manet.Nec prius a misero se continuere molossiDonec Fromundus vix cohiberet eos.Frater Fromundus, fratrum de more suorum,Non ferus, immo fera dissimulando diu;Ut solet illius gentis genus illud iniquum, |
880 | Vix etiam tandem tendere coepit eo.Non tamen accelerans, nisi cum pulsatur ad ollam,Ut solet, ad mensam ventre docente viam;Sed pede spondaico gressu gradiens asinino,Ut solet ad laudes nocte venire, venitExtendensque manum, dicto benedicite, ha! ha!Dixit, et amovit corripuitque canes.
Responsio Burnelli.
Cui Burnellus ait: «Nunquam sis tu benedictus,«Sed maledicaris tempus in omne tuum!«Num Benedictus ita docuit vos, in peregrinos |
890 | «Instigare canes? Num Benedictus ita?«Hic est ordo novus, haec est nova regula, frater,«Observanda tibi, tradita jure novo?«Nunquid Cisterci canon fuit iste repertus?«Venit et hinc ad vos ordinis iste rigor?«Numquid in hoc anno qui convenere sub uno«Istud praeceptum constituere patres?«Summi pontificis canibus vexare ministrum«Nescio si vobis regula vestra jubet.«Nescio si vobis liceat morti dare quenquam, |
900 | «Praecipue causa non praeeunte necis.«Pontificis summi medicamina maxima portans«Huc ego perveni, nil meditando mali.«Per sata transivi fateor peregrinus et hospes;«Quo tamen erravi callis apertus erat,«Semita magna fuit quam rebar et esse plateam,«Tum quia lata nimis, tum quia trita satis.«Error inest facto non praemeditata voluntas;«Si qua fuit culpa, non nisi parva fuit.«Culpa levis tanto non est plectenda rigore; |
910 | «Mitior in minimis debuit esse modus.«Quamvis culpa foret, etiam dignissima plecti,«Hoc plectenda modo non fuit illa tamen.«Criminis ad pondus deberet poena rependi,«Major poena suo crimine crimen habet.«Summi pontificis ego nuntius atque minister«Pacificus veni, devia forte sequens.«Pontificis summi timor et reverentia vestrum«Debuit ex aliqua parte levare malum.«Quod tamen auxerunt; non est in partibus istis |
920 | «Qui timeat Dominum pontificemve suum.«Non mihi sed Domino gravis est injuria facta;«Nostram papa, suam vindicet ipse Deus.«In dominum papam transgressio facta redundat,«Laeditur et tanto curia tota malo.«Horrendum facinus, tam detestabile factum,«Tam gravis excessus numquid inultus erit?«In domini papae contemptu tam manifesto«Roma nisi fuerit usa rigore suo,«Ut breve sit dedecus longumque decus sit amicis |
930 | «Hostibus eueniant dedecus atque pudor,«Non erit ulterius quaevis metuenda potestas,«Sed quod cuique libet jure licebit ei.«Dedecus in dominum papam damnumque redundat,«Cetera sustineo vulnera solus ego.«Damnum marcarum plusquam duo millia constat,«Sumptibus exceptis atque labore viae.«Dedecus at quanti sit nescio, noverit ille«Ad quem spectat honor, spectat et istud onus.«Dedecus est magnum, sed summus praesul utrumque |
940 | «Puniet ad libitum, criminis ultor erit.«Presulis arbitrio decus hoc damnumque relinquo,«Ipse tamen proprii vulneris ultor ero.«Magnus Burnellus quo sum ter consule natus«In me commissi criminis ultor erit.«Curia Romana quae dignis digna rependit«Pro meritis dignis praemia digna dabit.«Causa gravis, gravior persona, gravissima damna«Esse patet, magnum singula pondus habent.«In dominum papam specialiter ista redundant, |
950 | «Laesus et est graviter; vulnus utrumque patet.«Quod gravius dicet, citius leviusque remittet;«Quod levius, poena sub graviore cadet.«Laesus honor lacrimis poterit precibusque piari,«Ne nimis ulcisci se videatur in hoc.«Damna sed illius nulla ratione remittet;«Mitis erit, redimi si patiatur ea.«Dummodo solvendo fuerit Cistercius ordo,«Nil sibi de toto deperiisse potest.«Aut decimas solvent et braccis lege perenni, |
960 | «Quamvis inviti, posteriora tegent,«Claustra nec exibunt, perdentque novalia passim«Aut tria marcarum millia plena dabunt.«Sortem cum poena solvent tria milia plena,«Et nisi festinent solvere, mille dabunt.«Sed quid erit de me? quaenam vindicta sequetur?«Qualiter ulciscar sic laceratus ego?«Papa quidem statuet ne quis de fratribus extra«Septa sui claustri quolibet ire queat.«Quam si quis fuerit legem trangressus eorum, |
970 | «Haec tria perpetuo jure sequantur eum.«Nunquam vina bibat, nisi cruda legumina gustet,«Sitque gravis culpae poena perennis ei.«Haec de jure poli faciet mihi papa libenter;«Sed de jure fori quid genus omne meum?«Istud erit quod ego faciam statuisse per orbem,«Si fuerit tanto tempore vita comes.«Istos conversos, (quos perversos magis esse«Constat, ut ex factis nomina certa trahant)«Ecclesiae portam quisquis conspexerit extra, |
980 | «Mox oculos dextros auferat atque pedes.«Et nisi campana collo dependeat una,«Mentula tollatur quodque cohaeret ei.«Dentur eis braccae, vinum tollatur in aevum,«Damneturque caro, piscis, et ova simul.«Sufficiant cunctis duo cocta legumina tantum,«Vel potius cruda, sit nisi festa dies.«Haec ego cuncta meos faciam stabilire parentes,«Ne sit in aeternum res habitura modum.«Haec etiam papa sic confirmabit in aevum, |
990 | «Subscribetque suas curia tota notas.»
Simulatio fratris Fromundi.
Talibus auditis timuit Fromundus et ultraQuam credi poterat obstupefactus ait:«Si sciat haec abbas, nec eum res tanta latebit,«Culleus aut certe mors mihi certa manet.«Quis furor impegit canibus vexare ministrum«Pontificis summi? non ita rebar ego.«Nunc opus est facto sed et hoc nimis accelerato,«Nunc opus auxilio consilioque mihi.«Constat enim quod si vivens discesserit iste |
1000 | «Res nulla poterit conditione tegi.«Blanditiis opus est multis insistere, donec«Una dies veniat quae sit ad istud opus.«Tollere de medio decet hunc, ne tota per ipsum«Gens pereat nostra depereantque loca.«Sed nimis astute tantum scelus est faciendum,«Et procul a populo convenit istud agi.«Nam si fama loquax quicquam cognoverit inde,«Pejus erit multo quam fuit ante malum.«Plus etiam fratres mihi sunt quam fama timori, |
1010 | «Nam furor illorum nescit habere modum.«Fama potest aliquo saltem moderamine flecti,«Illos cum furiunt flectere nemo potest.«Fratribus atque foro par est committere quicquam,«Prodere quod timeam vel latuisse velim.«Una fori facies, fratrum sunt mille, quid ergo?«Quod cupis occultum reddere nemo sciat.«Menstrua namque fides faciem cum tempore mutat;«Ne credas fidei, sit nisi fida tibi.«Qui se multorum fidei committere curat, |
1020 | «Auguror hunc leviter posse carere fide.«Res erit arcana, quae sunt facienda seorsum«Nemo sciat; satis est solus ut ipse sciam.«Quid moror? accedam supplex veniamque precabor,«Reddere promittam perdita quaeque prius.«Decipiam stultum, socium simulabo fidelem,«Committet sese credulus ille mihi.»Dixit et accessit supplex, veniaque petitaPlus quam perdiderat reddere spondet ei;Hospitiique mora longos relevare labores |
1030 | Obtulit et molli membra fovere toro.Spondet opes, medicos, genialia festa, salubrisAeris accessum, quicquid et ipse velit;Nil deerit votis, simul et semel omne quod optatAccidet, accedat ipse videre locum.Nam prope Lugdunum Rodani conterminus undisEst situs arboribus consitus ille locus.Est alter Paradisus ibi, quia quicquid habereMens humana cupit terra beata parat.Ipse loci dominus domui disponet, ut ejus |
1040 | Sederit arbitrio, nemo rebellis erit;Serviet ad nutum famulus venietque vocatus,Quisque placebit ei, quisque sequetur eum;Ipse modum dicet sibi quo servire clientesHos velit aut illos, nemo resistet ei,Nec novus hospes erit nec ut advena cras rediturus,Sed quasi perpetuus civis in urbe sua.Postulat, adjurat, hortatur et omnia spondet,Vimque facit precibus, voce manuque trahens.
Dissimulatio Burnelli.
Annuit ille libens, tamen hac sub conditione, |
10 50 | Tollat ut e medio mors inopina canes;Comperiensque dolos Fromundi, dissimulareRem studet et risu palliat ora levi.Dixit et ipse sibi secum duo verba, nec illaSic tamen audiret ut suus hospes ea.«En aliud minans aliud meditatur asellus,«Eventus varios dissona vota tenent.«Saepe solet vitio virtus velocior esse,«Praevenit et morbum cura diserta gravem.«Fraude cadunt fraudes, falluntur et artibus artes, |
1060 | «Obruiturque dolus praeveniente dolo.»Nec mora, Fromundus, correpto fuste, molossisOmnibus extinctis, acceleravit iter.Cumque super ripam Rodani graderetur asellus,Et prope Fromundus subsequeretur eum,Cernens Burnellus quantum foret aptus iniquisSaltibus et subjitis mortibus ille locus,Impulsu subito summa de rupe rejectumFromundum Rodani fecit ad ima vehi.Interceptus aquis mortem gustavit in undis, |
1070 | Evomuitque dolos pocula dante dolo.Sic dolus et fraudes casu periere sub unoLusus et est propriis artibus ipse prior.Tunc cecinit carmen resonum Burnellus, et altisVocibus exultans ora resolvit ita.
Canticum Burnelli.
«Cantemus, socii! festum celebremus, aselli!«Vocibus et votis organa nostra sonent.«Exultent asini, laeti modulentur aselli,«Laude sonent celebri tympana, sistra, chori!«Grimbaldus periit sociique sui perierunt; |
1080 | «Mors hostes rapuit quatuor una meos.«Fromundus cecidit Rodani submersus in undis,«Lusus et est subito legibus ipse suis.«Incidit in laqueos frater Fromundus iniquos,«Quos tamen ipse sibi texuit arte sua.«Quem voluit sapiens stultum delere scienter,«Stultus et ignorans praecipitavit eum.«Corruit in foveam praeceps Fromundus, in illam«Quam manibus propriis foderat ipse prius.«Ne via longa foret, saltu Fromundus in uno |
1090 | «Complevit cursum nescius ipse suum.«Saltus erat subitus, rupes praerupta deorsum,«Fluminis unda rapax, alveus absque vadis.«Quem nunquam didicit saltum docuisse probatur;«Non opus est alio, sufficit unus ei.«Exultet Rodanus celebri de laude triumphi!«Fromundus cecidit, florida psallat humus!»Mortuus est igitur postquam Fromundus et undisExtractus, patrio sunt data membra solo;Cujus busta videns cum pertransiret asellus |
1100 | Flevit et inciso marmore scripsit ita.
Epitaphium fratris Fromundi.
«Fratribus exemplum frater Fromundus in aevum«Hunc titulum vivo cepit ab hoste suo;«Quem celer et sapiens stultum tardumque parabat«Fallere praeveniens ipse fefellit eum.«Sic tardus celerem, sic sic stultus sapientem«In saltu celeri desipuisse dedit.«Sic fraus fraude perit, sic ars deluditur arte,«Sic dolus et fraudes praemia digna ferunt.«Saltum Fromundi fratres memorentur iniqui, |
1110 | «Par sit ut a simili nota figura mali.»His igitur gestis patrias Burnellus ad orasFestinat celeri corpore, mente, pede.Sed quia pauper erat, expensa deficiente,Mendicando suum saepe retardat iter.Saepe suos casus secum memorando retractat,Dixerat et dudum quid Galienus ei,Quoque magis pensat propriae discrimina sortisSe magis accusat, sic sibi saepe loquens:«Non sum Burnellus sapiens, sed iners et asellus |
1120 | «Semper, et in primis stultus hebesque nimis;«Stultus ego natus sum, stultus et ante creatus,«Quamque diu fuero non nisi stultus ero;«Stultus et ipse pater meus et stultissima mater,«Dat natura mihi desipuisse mea.«Quod natura dedit, quod tractu temporis haesit,«Haeret et est remanens, nec removetur idem.«Vah! quid ego? quis ego? qualis? quantumque pudendus?«Si bene perpendam, nescio quid sit ego.«En ego consumpsi pariter sum corpore sumptus, |
1130 | «Cumque labore meo tempus et ipse meum.«Jamque satis senui nec adhuc nisi desipuisse«Me fateor facto, res facit ipsa fidem.«In sene sensus hebes multum solet esse pudori;«Ni sensus sapiant, est pudor esse senem.«Vertitur in risus juvenum delira senectus,«Nec redimunt damnum tempora lapsa suum;«Quantumcunque senex sapiat, tamen ecce juventus«Semper delirum somniat esse senem.«Et si deliret quisquam pariterque senescat, |
1140 | «Judicio juvenum nil nisi stultus erit.«Hoc habet innatum multis comitata senectus,«Quo plus desipiat plus sapuisse putat.«Nosse satis potui verbis vultuque magistri«Quam mea vota forent a ratione procul.«Ha! quotiens voluit ea quae nocitura putabat«Dissuadere mihi, si licuisset ei.«Sed furor infelix et mens mea caeca futuri«Sprevit et irrisit utile quodque magis.«Et quid erit propriam cum mane revertar in urbem, |
1150 | «Non demutata conditione mea?«Error posterior pejor quandoque priore«Esse solet; vereor posteriora mea.«Nonne revertentem praeses populusque videbit?«Nonne meos casus curia tota sciet?«Diceturque mihi, Qualis discessit ab urbe,«Ecce reversus adest nil novitatis habens!«Ista quidem dici possent, si quod modo non est,«Integra cauda foret ut fuit ante mihi.«Ergo quid inspecto tanto discrimine dicent? |
1160 | «Num poterunt risus continuisse suos?«Risus ero populis, risus totius et urbis,«Risus erit magno cauda recisa foro.«Si non ante fuit populi Burnellus in ore,«Tunc erit, et digito quisque notabit eum.«Quosque loqui prohibit claustri censura, tacentes«Clamabunt digito, cauda recisa fuit.«Sicque loquax digitus redimendo silentia verbi«Monstrabit signis dedecus omne meum.«Mille tibi tollent caudam totidemque remittent, |
1170 | «Nec tamen accrescet vel semel una tibi.«Mille tibi vicibus noviter plantata resurget«Crescere quam faciet officiosa manus.«Si de tot vicibus posses, Burnelle, vel unam«Surripuisse tibi, quantus et ipse fores!«Est melius quod non redeam mutilatus in urbem,«Donec prisca tegam crimina sorte nova.«Corpus adhuc sanum superest patiensque laborum,«Nondum centenus sum nisi fallor ego.«Sum levis et fortis nec adhuc virtute solutus, |
1180 | «Sensus hebes studiis exacuendus erit.«Pervigiles studii longa de nocte labores«Et caput et corpus hoc bene ferre potest.«Restat et annorum numerus de jure legendus«Plurimus, usque patri comparer ipse meo.«Nec sub veste levi tenuis tenere diaeta«Me poterit certe nec revocare domum.«Non mihi virga gravis puerorum more nocebit;«A puero didici multa flagella pati.«Pes vagus a studii non me revocabit amore, |
1190 | «Qui magis accrescit ex gravitate mea.«Aetatis gravitas mihi de levitate cavebit,«Alleviabit onus consuetudo frequens.«Nec pudor annorum, quamvis puerilia discam«Jam senior, coget deseruisse scholas.«Non timor impediet vel desperatio, coeptis«Quo minus insistam nocte dieque meis.«Utque nihil timeam labor improbus omnia vincet,«Et Deus audaces ipse juvare solet.«Parisius veniam studioque vacando decenni |
1200 | «Artibus insistam; non remorabor iter.«Postea Boloniam Domino ducente revertar,«Legales apices conciliare mihi.«Pagina divina necnon decreta laborum«Finis erunt, fuerit si mihi vita comes.«Sicque, meum nomen alio praeeunte, Magister«Burnellus dicar nomine reque simul.«Si quis Burnellum non addens forte Magistrum«Dixerit, ille mihi publicus hostis erit.«Nominis ergo mei fama praeeunte celebri, |
1210 | «Subsequar orator publicus, absque pari.«Obvius adveniet populo comitante senatus;«Plebs ruet et dicet, Ecce Magister adest!«Praesulis et fratrum concors sententia nostro«Se volet auxilio consilioque regi.«Illud erit stabile quod nos statuemus in urbe,«Verba sed et nostra legis ad instar erunt.«Quod minus in cauda, quod et aequo majus in aure«Tunc fuerit, redimet nomen honore suo.«Majus erit lucrum nostrum quam damna fuerunt; |
1220 | «Gloria finalis crimina cuncta teget.»
Qualiter Burnellus vadit Parisius,et de ejus comite in via.
Talia dum replicat, comes est sociatus eunti,Parisius tendens sarcinulasque ferens.Cui Burnellus «ave» dicto dedit oscula, quaerensQuis sit et unde satus, quo citus ire velit.Ille refert, «Siculus ego sum, cupiensque doceri«Parisius propero; sit via tuta, precor!»Cui Burnellus ait, «Tria sunt communia nobis,«Votum, causa, solum; sit via quarta, peto.»Annuit Arnoldus, socioque ferenda petenti |
1230 | Capsas et libros tradidit ille suos.Inde simul dextris sociali foedere junctisParisius properant pectore, voce, pede.Dumque simul pergunt, socio Burnellus euntiQuis sit et unde refert, quae sibi causa viae,Quos tulerit casus, quae sit discrimina passus,Qualiter acciderint illa vel illa sibi;Qualiter a patria primo discessit et ad quid,Consilium dederat quod Galienus ei;Brunettae casus varios causamque Bicornis, |
1240 | Actibus expositis tempus utrumque notans;Qualiter accepit a Truffatore Salerni,Londoniis orto, vitrea vasa decem;Qua ratione canes frater Fromundus in illumMiserit et quantum perdidit ipse miser;Inde canum mortem narrat saltumque sequentemFratris Fromundi judiciumque Dei;Addidit et titulos bustali marmore scriptos,Nunc quoque Parisius qua ratione petat.Talia dicenti casusque suos memoranti |
1250 | Reddidit Arnoldus talia dicta sibi.
Narratio Arnoldi de filio presbyteriet pullo gallinae.
«Quam variis vicibus humanae res variantur,«Non est res facilis dinumerasse mihi.«Quam minima causa magnum discrimen oriri«Possit, ab effectu res manifesta docet.«Contigit Apuliae celebri res digna relatu,«Tempore Willelmi principis hujus avi.«Presbyter urbanus quidam, digressus ab urbe«Longius, agrestem coepit habere casam;«Cui bene temporibus cunctis sua rura colenti |
1260 | «Multotiens segetum copia multa fuit.«Fecerat et natos propria de conjuge, dici«Conjux presbyteri si licet absque nota;«Quorum Gundulfum quendam, quem vidimus ipsi«Cum puer esset adhuc, contigit esse domi.«Cumque foret frugum custos patris, ostia servans«Consuevit virgam saepe tenere manu.«Accidit ergo semel, pullis comitantibus ejus,«Coppa quod intraret horrea, grana legens;«Cumque suam matrem pulli sequerentur egentes, |
1270 | «Ostia presserunt improbitate sua;«Quos puer elata virga quam forte terebat«Caedere praesumpsit atque fugare foras.«Qui, quoniam turbatus erat, plus institit aequo,«Transgressus verbis verberibusque modum.«Ira furore minus modico distare videtur«Cum nimis excedit in gravitate modum.«Ira quid expediat dum non discernit, inique«Plurima dispensat praecipitando gradum.«Saepe levi jactu constat jactura perennis, |
1280 | «Atque levi puncto pignora cara cadunt.«Cumque puer virgam nimis exerceret in iram,«Contigit ut pulli tibia fracta foret.«Tibia fracta diu pullo pariterque parenti«Tristitiae causa non mediocris erat.«Hinc dolor inde pudor pullum stimulabat in iram,«Ut cuperet puero reddere posse vicem.«Tempore crescente caro consolidata recrevit,«Obduxitque cutis vulnera veste nova.«Ossa diu fracta iam dedidicere dolorem, |
1290 | «Vulneris inflicti corde tenente notam.«Vulneris exterius satis est obducta cicatrix;«Cruda sed interius vulnera corda tenent.«Jam proscripta diu proprias remeavit ad oras«Tibia, sed facti mens memor exul agit.«Pes graditur recte, femur est sine vulnere, sura«Nil sapit elisum, tibia sana coit.«Claudicat ast animus, pectus sine vulnere languet,«Cor queritur, mens est ulcere plena gravi.«Ultio suspensa, sine qua mens laesa quietis |
1300 | «Nil habet, expectat pervigil ante fores.«Nulla quies mentis laesae nullumque levamen,«Dum suspensa manet ultio digna mali;«Non capit ex tractu longo mens laesa levamen,«Nil nisi vindicta pectora laesa levat.«Non mergus stagnum, fugientem non lupus agnum,«Turba canum leporem, vel fera capta fugam;«Nec plus piscis aquam, nec avet plus nisus alaudam,«Quam mens vindictam laesa videre citam.«Sic quoque Gundulfi pullus cupiebat iniqui |
1310 | «Sumere vindictam, si locus esset ei.«Creverat in gallum sextum jam pullus in annum,«Fungens defuncti patris honore sui.«Creverat et multum jam jam Gundulfus in altum,«Jamque suo patri substituendus erat.«Jam nihil obstabat, jam nil deerat nisi solus«Ordo sacerdotis nuper habendus ei.«Praesul enim victus precibus meritisque beati«Ruffini vota censuit esse rata,«Constituitque diem quo sanctificatio tanta |
1320 | «Debuit impendi more modoque loci.«Sabbata Natalem Domini praeeuntia festum«Terminus est positus, urbs Caraballa locus.«Gundulfum provehi cupiunt gaudentque parentes,«Jamque parant festis munera digna suis.«Ante diem festum genialia festa parentes«Ut faciant veniunt conveniuntque simul.«Aula patet cunctis onerantque cibaria mensas«Indulgentque nimis potibus atque cibis.«Baccus adest festo, patulo diffusus in auro, |
1330 | «Exhilarans populum sanctificansque locum.«Nox aderat qua mane citus Gundulfus ad urbem«Profecturus erat, sanctificandus ibi.«Ad gallicantus primos iter arripiendum«Esse volunt, aberat nam locus ille procul.«Mandatur famulis tempus, praescribitur hora,«Qua profecturus mane citandus erit;«Scilicet ut studeant cantus audire priores«Quos dederit gallus muntius ante diem;«Sufficietque satis si tunc surrexerit ille, |
1340 | «Nam nox longa nimis, nec grave restat iter.«Gallus ut haec verba vigili percepit in aure«Gaudet et exultat pectore, voce tacens.«Tanta quidem super his fuit exultatio cordis,«Ora quod a laude vix cohibere potest.«Quodque praeoptabat multum differe tacendo«Vocibus explosis accelerare parat.«Quam dolor excludit immittunt gaudia vocem,«Haec sua plectra monent, hic reticere jubet.«Inter utrumque manens neutri consentit, utroque |
1350 | «Vincitur, et vincit, voce tacente tamen.«Jam nox tota fere fuerat consumpta bibendo,«Cum jam fessa mero dant sua membra toro.«Tempora nocturna studio delusa bibentum«Nec bene distincta praeteriere cito.«Nec mora potantum potuit noctem remorari,«Quin non consueta lege ligaret eos.«Affuit interea cantandi temporis hora,«Sed cantor vocem supprimit atque sonum.«Nox silit et cantor, poti siluere ministri, |
1360 | «Pocula, nox, somnus quos vigilare vetant.«Admiransque diu gallina silentia galli«Et quod ab officio cederet ipse suo,«Leniter accendens sponso suggessit in aure«Quod jam transissent tempus et hora simul;«Qui respondit ita, Noli vexare, quiesce!«Semper eris stulta; stulta, recede, precor!«Vae cui stulta comes sociali foedere nupsit!«Non erit illius absque dolore torus.«Nec minus illa tamen nimis importuna marito |
1370 | «Institit, ut noctis tempora certa notet.«Ille sed e contra tentans cohibere loquacem«Porrigit inde preces, intonat inde minas.«Illa tamen jurat, nisi tanta silentia solvat«Ille, quod illa canet concutietque domum;«Impatiensque morae raucas de gutture voces«Promit quaque potest voce sonare sonat.«Qua tamen audita quidam respondit eidem,«Desine, Coppa, precor, nam nihil est quod agis.«Quamvis gallina nocturno tempore cantet, |
1380 | «Non ideo citius lux oriunda venit.«Nox ruit interea, domus ebrietate profunda«Tota sepulta jacet, dormit et ipse vigil.«Omnia somnus iners operit, Gundulfus et ipse«Dormit et in somnis somnia grata videt.
Somnium Gundulfi.
«Ordine suscepto jam se putat esse reversum,«Indutusque sacris jam celebrare parat;«Cantorisque videt niveo sub tegmine gallum«Obtinuisse vices atque tenere chorum.«Introitus missae, quem gallus voce sonora |
1390 | «Omnibus invitis intulit, iste fuit:«Omnia quae, domine, nobis fecisse videris,«Judicio justo facta fuisse liquet.«Cumque calix magnus vinoque repletus adesset,«Hausit et a fundo viscera tota tulit.«Cumque calix saperet absumptus et ipse fuisset,«Cetera perfecit ordine cuncta suo.«Sed finem missae, cum cantor debuit, Ite,«Dicere, conticuit, signa nec ulla dedit.«Talibus obstupuit visis Gundulfus, et altis |
1400 | «Vocibus exclamans, Est, ait, estne dies?«Cui respondentes famuli dixere, volenti«Surgere, Sustineas; tempus adesse tuum«Nondum cantavit gallus, qui tempora noctis«Novit et assignat singula voce sua.«Quamvis vellemus furari tempora, nobis«Invitis gallus significaret ea.«Novit enim melius quam nos discrimina noctis,«Pars quota transierit, pars quota restat adhuc.«Committamus ei surgendi tempora noctis, |
1410 | «Qui non dormitat sit vigil ille tuus.«Nox est longa nimis, superest pars plurima nobis;«Verte latus, dormi, non breve tempus habes.«Nox hiemalis enim tribus est par longa diebus,«Nec sub momento dissiluisse potest.«Nos vigiles erimus, gallo mediante fideli,«Qui quamvis vellet subticuisse nequit.«Gallus ad haec tacite gallinae dixit in aure,«Obses ego vobis nec fidejussor ero.«Ut poterit fiat, lex est quam tessera dictat; |
1420 | «Qui jacet ille bibat, qui bibit ille luat.«Dum loqueretur ita, clarum jam mane fenestras«Intrat, et ad rimas lux manifesta ruit.«Jam Phoebus radios toto diffuderat orbe,«Jam bobus junctis vertit arator humum.«Gundulfus surgens et palmis pectora tundens,«En, ait, en mallem mortuus esse modo!«Et nimis accelerans, strato femoralia linquens,«Protinus ad stabulum sternere currit equum.«Frenum cum sella transacta nocte bubulci |
1430 | «Transtulerant, solito nec fuit illa loco.«Insilit ille tamen, frenum redimente capistro,«Nec redit ad patrem quo benedicat ei.«Fortiter elisus cursu dum transvolat urbem«Corruit in terram, largus aberrat equus.«Institit ergo pedes, sed cum pervenit in urbem,«Ordinibus factis serior hora fuit.«Omnibus expletis praesul secesserat aris,«Nec locus exstabat nec fuit hora super.«Lectio tota fuit perlecta, legensque Tu autem, |
1440 | «Dixerat, et pueri vox resonarat Amen,«Quid faceret Gundulfus ad haec? medicina dolori«Restabat nulla quam remeare domum.«Ergo domum propere tristis multumque pudore«Confusus rediit, flensque gemensque satis.«Hinc pater inde parens cum tota prole parentum«Gundulfum plangunt pectore, voce, manu.«Confusi redeunt qui convenere parentes,«In lacrimas etenim gaudia versa vident.«Arguit hic vigiles, causatur et ille bibentes, |
1450 | «Impetit hic gallum, damnat et ille merum.«Talibus auditis nido gallina relicto«Exiit et gallo talia verba refert.
Querimonia gallinae.
«Gundulfus noster rediit frustratus ab urbe«Tristis et in lacrimas totus abire parat.«Et pater et genetrix fratres miseraeque sorores«In lacrimas abeunt; omnia luctus habet.«Quamvis Gundulfus laqueo suspensus obisset,«Non possent ejus funera flere magis;«Imponuntque tibi culpam discriminis hujus, |
1460 | «Sis quasi totius causa caputque mali.
Sententia galli.
«Talia dicenti gallus respondit, Iniquam«Non puto sed dignam pro vice ferre vicem.«Pullus eram quando, Gundulfo percutiente«Tibia fracta fuit, ipse recordor adhuc.«Materiam prior ipse mihi causamque doloris«Intulit, indicio tibia fracta manet.«Ipse prior risit, dum vulnera nostra dolerent,«Nunc ego derisum rideo lege pari.«Sic variat fortuna vices, sic gaudia luctus |
1470 | «Occupat, excelsa sic cecidisse solent.«Exoptata diu dulcis medicina dolorum,«Sero licet veniat, grata venire solet.«Nunquam sera venit morbi medicina cruenti,«Quolibet antidoto dummodo curet eum.«Quae venit ex facili, nullo praeeunte labore,«Ultio delicti, dulcior illa venit.«L.aetus ab hoste meo victor sine caede triumpho,«Ultus et est animus ore tacente meo.«Bella gerant alii, sint nostra silentia nobis, |
1480 | «Voce tubisque tonent, nos tacuisse juvat.«Quo levius nobis cessit victoria belli,«Victoria tanto gloria major erit.«Non opus est armis ubi vox suppressa triumphat;«Qui bene dissimulat et tacet, ille sapit.«Hostibus ergo meis lacrimae pro sanguine stillent,«Vulneris obtineant ira dolorque vicem.«Vulnus enim cordis dolor est, graviusque perurit«Intima quam gladius exteriora secat.«Exterioris enim levis est medicina doloris, |
1490 | «Sed vix aut nunquam saucia corda vigent.«,Serius admittit animus solatia laesus«Quam medicinales saucia membra manus.«Vix ea fatus erat gallus, cum morte soluti«Cesserunt pariter hinc pater inde parens.«Mox, patre defuncto, patris est Gundulfus ab aede«Pulsus, et externis tradita tota domus.«Gundulfusque miser, pauper, mendicus et omni«Auxilio vacuus cessit ab urbe procul.«Mansit apud multos tamen hoc memorabile factum, |
1500 | «Hocque patres natis saepe referre solent,«Ut memores facti sic se moderentur ubique,«Ne de post facto paenituisse queant.»
Qualiter Burnellus venit Parisiuset quid fecerit ibi.
Talia cum pariter gradientes plura referrent,Parisius subeunt hospitiumque petunt.Corpora fessa quies recreat, tenuisque diaetaeDamna recompensat mensa calixque frequens.Ossa, cutem, nervos, quae vel labor aut via longaQuassarat, refovent balnea, cura, quies;Burnellusque sibi minuit crinesque totondit, |
1510 | Induit et tunica se meliore sua.Pexus et ablutus tandem progressus in urbemIntrat in ecclesiam, vota precesque facit.Inde scholas adiens secum deliberat utrumExpediat potius ista vel illa sibi.Et quia subtiles sensu considerat Anglos,Pluribus ex causis se sociavit eis.Moribus egregii, verbo vultuque venusti,Ingenio pollent consilioque vigent.Dona pluunt populis et detestantur avaros, |
1520 | Fercula multiplicant et sine lege bibunt.Washeyl et drinkheyl necnon persona secunda,Haec tria sunt vitia quae comitantur eis;His tribus exceptis nihil est quod in his reprehendas;Haec tria si tollas, cetera cuncta placent.Nec tamen haec ita sunt semper reprobanda, quod illiEsse locus nequeat tempore sive loco.Nam duo praecipue sunt exclusiva dolorum,Laetitiaeque vias insinuare solent;Tertia res cohibet, quo dicitur esse referta |
1530 | Gallia fermentum ne nocuisse queat.Hinc comes Angligenis prudens desiderat esse,Possit ut illorum conditione frui.Est in eis etiam quiddam (ceu publica famaSomniat) adjungi cur magis optet eis,Si de convictu mores formantur eidem,Cur nihil accrescat si comes esse queat?Si quid eis praeter sortem natura ministrat,Ante retrove bonum cur nihil inde ferat?Accelerans igitur studio studiosus adhaesit, |
1540 | Ut discat lepide grammaticeque loqui.Sed quia sensus hebes, cervix praedura, magistriDogmata non recipit, cura laborque perit.Jam pertransierat Burnellus tempora multa,Et prope completus septimus annus erat,Cum nihil ex toto, quodcunque docente magistroAut socio, potuit discere praeter hy ha.Quod natura dedit, quod secum detulit illuc,Hoc habet, hoc illi nemo tulisse potest.Cura magistrorum multumque diuque laborans |
1550 | Demum defecit, victa labore gravi.Dorso se baculus, lateri se virga frequenterApplicat, et ferulam sustinuere manus.Semper hy ha repetit, nihil est quod dicere possitAffectus quovis verbere praeter hy ha.Vellicat hic aurem, nasum quatit ille recurvum,Excutit hic dentes, perforat ille cutem.Hic secat, hic urit, hinc solvitur, inde ligaturIntonat iste minas, porrigit ille preces.Sic in eo certant ars et natura vicissim, |
1560 | Ars rogat, illa jubet, haec abit, illa manet.Quorum principia constant vitiosa fuisse,Aut vix aut nunquam convaluisse valent.A puero didicit Burnellus hy ha; nihil ultraQuam quod natura dat retinere potest.Quod fuit innatum servat natura, quod artisSic abit, ut vento pulvis abire solet.Perdidit expensas, periit labor omnis et omneQuod fuit impensum conditione pari.Spes quoque deperiit caudae superinstituendae, |
1570 | Sensit et Anglorum carmina falsa fore.
Confessio Burnelli prae angustia.
Ergo recordatus tandem Burnellus ineptaeDamna juventutis se reprehendit ita:«Heu mihi, quid vixi? quis me furor egit, ut istas«Aggrederer partes Parisiique scholas?«Quid mihi cum studio cunctoque labore petito?«Nonne satis potuit esse Cremona mihi?«Alpibus emensis et post mea terga relictis«Stultus in extremis partibus orbis agor.«Ut quid in has partes patriaque domoque relictis |
1580 | «Trans Rodanum veni, regna videre nova?«Quae mihi cura fuit per tanta pericula mortis«Cernere Francigenas Parisiique scholas;«Nosse vel Angligenas largos Gallosque tenaces,«Hos calices, illos multiplicare minas?«Appulus huc veni, sed Gallicus ecce revertor;«Burnellusque tamen qui fuit ante manet.«Hic nihil addidici, modicumque quod ante sciebam«Hic ego me totum dedidicisse scio.«Gallica verba duo tantum retinere loquique |
1590 | «Si possem, certe gratia magna foret.«Quod si forte tria vel multum quatuor essent«Par Jovis aut major crederer esse Jove;«Italiam facerem tanto trepidare timore,«Quod mihi rex ipse certa tributa daret.«Tunc ego Parisius in vanum non adiissem,«Si subjecta foret sic mea terra mihi.«Non modo vadit ita; longe mea stamina Parcae«Neverunt aliter quam mea vota forent.«Dura mihi certe multum mea fata fuerunt, |
1600 | «Quae mala multa mihi nilque dedere boni;«Quod satis apparet, quia toto pejor in orbe«Non est conditio conditione mea.«Sensus hebes meus est et saxo durior omni,«Durius hoc pectus est adamante meum,«Cor, caput, et cerebrum sunt ponderis atque metalli«Ejusdem, plumbo nam graviora magis.«Ferrea crura mihi, latus est quasi lamina ferri,«Non est in toto corpore vena puto.«Aenea ceu pelvis cutis est mea, quae tamen ictus |
1610 | «Excipit incassum, nam nihil inde dolet.«Non ego verberibus, non per maledicta perire«Possum, malleolis vix puto posse mori.«Cur mea me mater maledicto fudit ab alvo?«Cur gladio jugulum non dedit ipsa meum?«Tristis abortivum si me peperisset, in aevum«Quam fortunata quamque beata foret!«Cur lupus esuriens partes non venit in illas,«Tolleret ut partum dum tener esset adhuc?«Cui mea me mater primis devovit in annis, |
1620 | «Atque venire citum saepe rogavit eum;«Huic ego pro certo non solum praeda futurus,«Esca sed et rapidis auguror esse lupis.«Nam celer eventus, si fas est credere famae,«Maternis precibus semper adesse solet.
Somnium Burnelli.
«Quoque magis moveor, me certa pericula terrent,«Praeterita nocte somnia visa mihi.«Nam pater et mater Domino pro me prece fusa«Orabant, et in haec verba fuere preces.«Esto, Deus, nobis clemens et ab ore luporum |
1630 | «Eripe Burnellum, facque redire domum.«Sanus et incolumis patrias peregrinus ad oras«Burnellus redeat, liber ab ore lupi.«Non leo, non pardus, nec peste nocentior omni«Rusticus obsistat vel dominetur ei.«Transeat immunis per compita quaeque viarum,«Olfactu careat bestia quaeque suo.«Sit canis elinguis, catulo non calleat auris;«Currere ne possit sit mala gutta lupo;«Quem quia nos aliis plus formidamus, ab ipso |
1640 | «Protege Burnellum, facque redire domum.«Unde per antiphrasim quia somnia saepe resolvi«Consuevere, magis mens mea visa timet.«Qualia cernuntur nocturno somnia visu,«Talia non debent mane sequente sequi.«Sed vice conversa sunt exponenda vicissim«Atque per antiphrasim somnia, crede mihi.«Si bona vidisti, tunc aspera multa sequentur;«Si mala, non dubites prospera multa sequi.«Sic mea consuevit exponere somnia mater, |
1650 | «Sicut erat prudens atque diserta nimis,«Mater ob hanc causam litem cum patre frequenter«Instituit, super his plurima verba serens,«Ipse tamen matri semper contraria sensit,«Et sua dicebat dogmata falsa fore;«Utpote qui fuerat astrorum lege peritus,«A puero doctus signa notare poli.
Sententia Burnelli.
«Sed quodcunque mei super his sensere parentes,«Mens mea tota tremit, plena timore novo.«Cur tamen hoc timeam? cum non sint jure timenda |
1660 | «Quae nequeunt alio stare vel ire modo.«Fata, nec id dubito, quicquid statuere futurum«Eveniet; contra nemo venire potest.«Rebus in humanis ceu decrevere futurum«Fata, quod eveniat semper oportet ita.«Nemo sui fati vel devitare tenorem«Vel mutare potest; ergo nec ipse mei.«Et tamen ignoro quae sunt mea fata futura,«Prospera vel dura, seu mala sive bona.«Pontificem forsan me constituere futurum, |
1670 | «Inque mea patria sedis honore frui.«Nam miranda solent magis his contingere mundo,«Quam mihi contingat pontificale decus.«Et si contingat me pontificalibus uti,«Quo poterit capitis mitra sedere loco?«Auribus erectis, ceu mos est pontificalis,«Nullus erit mitrae de ratione locus.«Praesulis in mitra non est sua tota potestas,«Quamvis officii signa sacrata gerat.«Inter eos igitur non est discretio mitrae, |
1680 | «Immo potestatis quae comitatur eam.«Mitra caput nostrum sine munere pontificali«Nulla deaurabit, auxiliante Deo.«Mitra nec ascendet caput hoc neque cornua sumam,«Si non affuerit quod solet inde sequi.«Cetera cum desint quae sunt comitantia mitrae,«Quid juvat hac sterili conditione frui?«Plenus praesul ero, quia pontificalibus uti«Nolo velut mulus, sed volo sicut equus.«Annulus abbatis et mitra sophistica semper |
1690 | «Sit procul a nobis, et decus absque Deo!«Abbatum steriles mitras, quas nulla sequuntur«Chrismatis officia, non probo, sintque procul.«Gignere cum nequeat, sua sic genitalia gestat«Mulus et est sterilis tempus in omne suum.«Cum rem non habeant, sua sic insignia portant«Hi qui nomen habent officioque carent.«Absit ut ascendam vel talia cornua sumam,«Qualia sumpserunt ille vel ille sibi.«Integer et plene totus volo pontificari, |
1700 | «Ut non sit sine re nomen habere rei.«Nomen habent sine re qui sic sibi cornua sumunt,«Et nihil ulterius exhibuisse valent.«Absit ut hoc faciam vel sic mihi cornua sumam,«Cornua multiplici praemutiliata modo.«Auribus esse meis contentus malo duabus,«Quam duo sic nasci cornua posse mihi.«In quibus excellunt quoniam patiuntur eclipsim«Mulus et abbates sunt in honore pares.«Qui ne pontifices fiant sunt apocopati, |
1710 | «Ut sint abbates syncopa mitra facit;«Re sine nomen habent, insignia menstrua portant,«In quibus effectus nominis omnis abest.«Non ita Burnellus capiet sibi nomen honoris;«Non sinet imponi cornua vana sibi,«Mulus ab obsequio vel lingua praeambula voti«Aut immunda manus non maculabit eum.«Non erit intrusus, foedo cum Symone foedus«Non paciscetur, praemia nulla dabit.«Sed neque promittet, quia nunquam cauteriatam |
1720 | «Mentem sed sanam praesulis esse decet.«Non prece, nec pretio sed nec terrore potentum«Burnello veniet pontificale decus.«Ingrediar simplex et sana mente; sin autem,«Praesul in aeternum non ero, crede mihi.«Ordine legitimo gradiar cleroque vocante«Ingrediar, ne quis me reprobare queat;«Ne, postquam fuero tanto donatus honore,«Dicere quis possit, improperando mihi:«Sic ascendisti, sic es promotus et a me, |
1730 | «Sic es et ingressus, pastor, ovile tuum.«Ut praesul fieres, pepigisti talia nobis;«Esto memor verbi, cur facis haec vel ita?
«Pontificis vita liber est, quem jure legendum«Sumere quisque sibi debet, eamque sequi.«Pontificis mores clerus populusque fidelis«Debet in exemplum semper habere sibi.«Nil in eo vitii nil non virtutis haberi«Condecet, ut forma sit gregis ipse sui.«Non leviter liget aut solvat, quaecunque potestas |
1740 | «Fit pretiosa minus, ex levitate sui;«Simplex non duplex, blandus non blaesus, honori«Non oneri studeat civibus esse suis.«Qui sua largiri debet, non hunc aliena«Quolibet obtentu diripuisse decet.«Nam nisi sit simplex oculus mentis, tenebrosum«Totum corpus erit totaque vita sequens.«Si quod habet mundus totus virtutis, in unum«Pontificem veniat, vix reor esse satis.«Quicque tenetur ad hoc sit ut omnibus omnia factu |
1750 | «Quidnam virtutis debet abesse sibi?«Non odium vel amor hebetent rationis acumen,«Non oculum cordis faex nebulosa tegat.«Non caro, non sanguis quae sunt facienda revelet«Primum pontifici, Spiritus immo Dei.«Nil faciat quod amor carnis vel suaserit ira,«Haec quia praecipitat, ille trahendo ligat.«Sit baculus claudo, sit caeco lumen, egenti«Copia, spes lapso, consiliumque reo.«Introeant ad eum dolor et gemitus viduarum, |
1760 | «Pauperis et lacrimam judicet esse suam.«Causa pupillorum sua sit, sibi credat adeptum«Quod non abstulerit pauper ab aede sua.«Non inopem spernat, vultum venerando potentum,«Est hominis faciem cernere, corda Dei.«Non sit captator famae popularis ineptae,«Non studeat mundo sed placuisse Deo.«Namque quid est aliud quam ventus et aura recedens«Laus populi, celebris fama, favorque brevis?«Quid juvat ad famam populi sibi conciliandam |
1770 | «Tollere pauperibus divitibusque dare?«De lacrimis inopum ventrem satiare potentum,«Nescio quem laudis debet habere locum.«Sanius est famam, dum non de jure laboret,«Spernere quam redimi conditione gravi.«Multi dum laudes hominum venerantur ad horam,«Infames fieri promeruere diu.«Ad laudes hominum vanas sibi conciliandas«Qui nimis aspirat insipienter agit.
Stulta gloriatio Burnelli.
«Ergo cum fuero praesul promotus in urbe, |
1780 | «In toto mundo par mihi nullus erit.«Obvius exibit populus mihi totus ab urbe,«Dicet et obstipo vertice, Praesul, ave!«Quid mea tunc mater, cum me benedicere clerum«Viderit et populum, dicere quaeso potest?«Exhilarata diem tempus benedicet et horam,«Qua peperit natum me benedicta suum;«Et pater ille meus quanto gaudebit honore,«Cum dominum dicent pontificisque patrem?
Reversio Burnelli in se.
«Forsitan emeritos patrem matremque videre |
1790 | «Rusticus accedet excutietque caput,«Dicet et occulto (quoniam versutior usque«Ad mare non poterit esse repertus eo):«Magna puer vidi, sed adhuc majora videbo«Si fuero sospes et mihi vita comes.«Tempora Burnelli modo sunt; quandoque fuerunt«Alterius; vicis est non habuisse vicem.«Praesule defuncto modo plurima sunt in honore,«Quae tunc alterius conditionis erant.«Ejus et ipsa parens quae nunc communia spernit, |
1800 | «Auguror, assuetum prona subibit onus.«Deferet et saccum pater ejus, ut ante solebat,«Desinet et dici praesulis esse pater.«Plurima multotiens quae vidimus atque videmus«Sustineamus adhuc, nec moveamur in his.
Narratio Burnelli de ingratitudinepraepositi civitatis.
«Est quoque quod timeo, quoniam de jure timere«Debeo, nam modicum quid nocuisse potest.«Urbis praepositus, fuerit nisi forte coactus,«Non me suscipiet, congrua causa subest.«Namque meo patri saccum summamque farinae |
1810 | «Surripuit furto, res bene nota fuit.«Rumor erat celebris, vicinia tota sciebat,«Urbs est tota mihi testis, et ipse Deus.«Condixere sibi nostri genitoris in aulam«Tres pariter cives, tertius ille fuit.«Nequiter et noctu venientes tollere plura«Proposuere sibi si licuisset eis,«Primus equum tulit, alter ovem, tulit ille farinam,«Qui modo praepositus extat in urbe sua.«Aggressique domum cum iam remeare pararent, |
1820 | «Certantes subita dissiluisse fuga,«Nescio sive pedum strepitu casuve molossi«Exciti veniunt praepediuntque viam.«Acceleransque pater praevenit eos, et in arcta«Vincula conjecit compedibusque dedit.«Mane quidem facto cives venere vocati,«Hique quibus fuerant tradita jura fori.«Carcere producti manibus pedibusque solutis«Stabant, quisque suum turpe tenebat onus;«Quos timor exsangues, quos et pudor ipse parentum |
1830 | «Fecerat elingues immemoresque sui.«Infitiando diu tandem coepere fateri,«Quos tamen ante satis constitit esse reos.«Crimina confessos populus decrevit iniquos«In cruce suspendi, quam meruere sibi.«Tota nocte cruces famuli funesque parabant,«Debuit et mane quisque subire suam;«Cum mihi quae mecum miseratio crevit ab alvo«Suggessit, miseris ut misererer eis;«Non tamen oblitus vulgi memorabile verbum, |
1840 | «Quod solet ex tali conditione sequi«Inter mille viros erit ille nocentior hostis,«Quem te constiterit surripuisse cruci.«Sed tamen his spretis tandem miseratio mentem«Vicit et evicit me pietatis amor.«Clavibus ergo patris clam sumptis clamque relatis«Rem grandem feci quamque recordor adhuc.«Carceris e fundo fures de nocte, solutis«Compedibus, solus et sine teste tuli.«Nam si forte nefas tantum sciretur in urbe, |
1850 | «Protinus inflicta debita poena foret.«Sicque recedentes nostro mediante labore«Evasere simul verbera, verba, cruces;«Quosque meis humeris, ne forsitan alter adesset«Conscius, exposui trans vada transque vias.«Tres simul atque semel ne quis remaneret eorum«Impositos humeris longius ipse tuli.«Nec, postquam ferre didici mala pondera, pondus«Me memini tale tamque tulisse grave.«Quisque satis per se fuerat grave pondus, in unum |
1860 | «Quanto collecti plus nocuere mihi.«Annis quingentis si vixero, ponderis hujus«Prae gravitate mihi corpore pejor ero.«Ponderis illius, quia me tulit inde deorsum,«Quin memor existam non erit ulla dies.«Malo tamen miseros nostro servasse labore«Quam non servatos exposuisse cruci.«Cumque vale facerent et fletibus ora rigarent,«Talis prostrati vix valuere loqui.«Ecce tui, domine Burnelle, per omnia servi |
1870 | «Hic et in aeternum tres sumus ecce tui.«Tu dare nos poteris, tu vendere tuque vocare«Quo tibi cumque placet, et veniemus eo.«Tu tribus his miseris veniam vitamque dedisti,«Sed data non nostra sed tua semper erit.«Nostrum quisque tibi servus remanebit in aevum,«Tempore nec quovis desinet esse tuus.«Jure tuus debit, tuus, immo tuissimus esse,«Quem tu salvasti carcere, fune, cruce.«Quemque tuis humeris dignatus es ipse magister |
1880 | «Et dominus ferre, non erit ille tuus?«Absit ut ille tuus non sit, qui nec suus esse«Posset in aeternum, si tibi velle foret.«Et si vita comes fuerit, nos retribuemus«Hac tibi condignam pro vice jure vicem.«Quam bene reddemus tanti benefacta laboris,«Si dominus dederit posse referre vicem!«Detque Deus nobis tempusque locumque, nec ante«Quam tibi reddamus det potuisse mori.«Ista satis memini quoniam dixere ruentes |
1890 | «Saepius in terram, Tres sumus ecce tui!«Neve nefas patri populoque pateret et urbi,«His ita dilapsis, mox ego vincla tuli.«Et (mea culpa, miser, miser, et mea maxima culpa),«Coelitus asserui singula rupta fore;«Quodque Dei sanctus veniens Leonardus eorum«Vincula solvisset quodque tulisset ea.«Hinc igitur vereor ne vulgi verba secundum«Praepositus reddat facta priora mihi,«Proque bonis satagat mala reddere, meque prioris |
1900 | «Ob causam meriti nolit habere parem.«Non desperarem super his nec jure timerem,«Conscius admissi criminis ipse sui,«Insita si misero generosi sanguinis illi«Naturae studio stilla vel una foret.«Nam solet hoc proprium generosi sanguinis esse,«Condignam meritis reddere velle vicem.«Contra naturam niti moresque caninos«Quam sit difficile dicere nemo potest.«Stigmata naturae servilis conditionis |
1910 | «Tollere nec medicus nec medicina potest.«Semper ab effectu quae sit natura vel unde«Venerit ostendit, nec latuisse potest.»
Discessus Burnelli acivitate Parisiensi.
Talia Burnellus secum meditatus ab urbeParisius statuit mane referre pedem.Erge vale facto sociis et flentibus illisOmnibus exit, abit, acceleratque gradum.Montis in ascensu positus, post terga relictamParisium cernens, obstupefactus ait:«Sancta Maria, Deus, crux Christi, me benedicat! |
1920 | «Hac in valle situs quis locus esse potest?«Haec est Roma, puto, magnis circumdata muris!«Urbs ita turrita quid nisi Roma foret?«Atque quid esse potest aliud quam Mons Jovis iste?«Sancta Maria Deus! est ita Roma prope?«Urbs in qua studui, cujus modo nomen ab ore«Fugit et a corde, vae mihi talis erat?«Ergo domum repetens patri matrique roganti«Quonam profitear me studuisse loco?«Me fore trutannum, me nil didicisse parentes |
1930 | «Dicent et sumptus deperiisse suos.«Ergo revertar ego, nomen quod nescio discam,«Ne rudis in patria praedicer esse mea.«Non nihil illud erit, cum nomina certa locorum«Dixero, confirmans me tenuisse scholas;«Et si nesciero vel nomina sola referre,«Quicquid ego dicam credere nemo volet.»
De silentio Burnelli.
Talia dicenti jam jamque redire volentiRusticus adveniens obvius inquit ei:«Parisius quae causa tibi, Burnelle, petendi? |
1940 | «An docuisse venis? an didicisse tibi?»Nomine Parisius statim Burnellus adeptoVertit iter, retinens nomen in ore suo.Quod ne perdat item casu studiove loquendi,Accidat et rursum sicut et ante sibi,Nil omnino loqui statuit ter quinque diebusExcepto solo nomine Parisius;Quicquid contingat, quicunque salutet euntem,Nil respondebit, sed quasi mutus erit.
Qualiter Burnellus violavitsilentium suum.
Contigit interea quod, cum completa fuisset |
1950 | Religione sub hac jam duodena dies,Quidam romipeta peregrinus ab urbe ViennaAlpibus in mediis se sociavit ei,Accedensque prope dixit: «Reverende magister,«Sit Dominus tecum! sit tibi mane bonum!«Prospera tota dies succedat, vespere clarum,«Hospitium gratum noxque quieta tibi!»Sed Burnellus adhuc indicta silentia servansNil respondit ei verba nec ulla dedit;Sed tamen inclinat supplex verboque salutis |
1960 | Nutibus et signis annuit ore tacens.Hospitium subiere simul, quo fessa diurnoMembra labore suo nocte dedere toro;Cumque Pater Noster peregrinus in ore frequenterVolveret, exorans sollicitansque Deum,Evigilans Burnellus ait: «Solum quod habebam«Verbum surripuit vox peregrina mihi.«Syllaba consimilis verbi totiens repetiti«Surripuit verbum quod fuit ante mihi.«Quique Pater Noster totiens iteravit, eodem |
1970 | «Me nimis intentum reddidit ille sibi.«Perque suum simile verbum peregrinus inique«Me supplantavit, et mea verba tulit.«Sanius est, memini, socialia foedera rumpi«Quam cum collega foedus inisse malo.«Hoc satis ante mihi damni praesaga futuri«Mens mea praedixit, vera propheta nimis.«Verbum pro verbo proprium mutans alieno«Destruo septenni parta labore gravi.«Verbum quod periit nostrum verbo peregrini |
1980 | «Par fuit in parte principioque sui;«Finis erat dispar, quem si meminisse valerem«Me satis inferior Jupiter ipse foret.«Centum vel mille solidos si dives haberem,«Vellem sub tali conditione dare,«Nominis amissi vix syllaba prima remansit,«Quod superest reliquum desiit esse meum.
Consolatio Burnelli.
«Est aliquid melius quam nil tenuisse, tenebo«Quae superest tantum syllaba prima mihi.«Partem pro toto poni docuere diserti, |
1990 | «Dummodo sic maneat sufficit una mihi.«Nec totum superest, ubi pars est una recisa,«Nec totum periit, parte manente sui.«Praestat de toto partem retinere vel unam,«Qualemcunque tamen quam retinere nihil.«Plures non poteram forsan retinere, sed unam,«Pluribus elapsis, hanc retinebo bene.«Artibus ex septem si syllaba sola supersit,«Hoc mihi non nihil est nec reor esse parum.«Et quia multotiens errare scientia multos |
2000 | «Fecit et inflatos praestitit esse magis,«Litera ne lapsum pariatque scientia damnum,«Sufficit una mihi syllaba, nolo magis.«Taedia nonnunquam generosa scientia gignit,«Et faciunt apices moribus esse graves.«Saepius in paucis melius natura ministrat,«Exerit et vires fortius ipsa suas.«Contenti paucis studiis brevitate juvantur,«Opprimit et sensum sollicitudo frequens.«Scire quidem multa, nisi sit bene scire, scienti, |
2010 | «Ut verum fatear, non honor est sed onus.«Paucula de multis multi rapuere, scientes«Ut videantur in his omnibus esse suis.«Est quoque scire labor, labor est etiam retinere;«Est didicisse labor, est docuisse labor.«Quoque magis moveor, quia nulla scientia mortem«Qualibet arte sua dedocuisse potest.«Nonne timor mortis toto dominatur in orbe?«Omnibus et solis istud inesse solet.«Omnia lance pari partitur et omnibus uno |
2020 | «Pondere distribuit dura sed aequa nimis.«Hanc ego non possum nisi praetimuisse futuram,«Ex improviso ne mihi dicat, Abi.»
Compunctio Burnelli.
«Hinc ego disposui me tradere religioni,«Ut valeat salvus spiritus esse meus.«Utque senex redimam juvenalia tempora, vitam«Fas est ut satagam corripuisse meam.«Quod superest modicum vitae, ne tota deorsum«Defluat, hoc opto claudere fine bono.«Est melius sero quam nunquam poenituisse, |
2030 | «Quem pudet erroris poenituisse decet.«Et si mane fuit vel tota dies nebulosa,«Obscurum redimat vespera clara diem.«Quod male dispersit incircumspecta juventus,«Spes in flore suo prodiga facta sui,«Damna juventutis redimens annosa senectus«Colligat in fructu floribus usa suis.«Spes fuit in flore, sed flos defloruit, a spe«Spes cecidit, fructu deficiente suo.«Spes abiit floris, spes una novissima fructus |
2040 | «Dum superest, aliquid utilitatis agat.«De re tam certa nil morte latentius ipsa,«Omnes ipsa latet, omnibus ipsa patet.«Rebus in humanis mors est res publica nobis,«In qua quisque vicem proprietatis habet.«Si qua tamen propria res est vel publica, morte«Nulla magis propria, publica nulla magis.«Ergo quid hic facio? quorsum deservio mundo?«Mors mihi cras dicet: En ego! surge, veni.«Nil agitur superest nisi tantum religioni |
2050 | «Me conferre, procul sit, precor, ergo mora!
Sententia Burnelli de diversisreligionibus existentibus et primode Templariis.
«Sed quia diversae species sunt religionis,«Nescio praecipue quae sit habenda mihi.«Si cruce signatus rubea me confero templo,«Trans mare me mittent solvere vota Deo.«Servus ero, servum facient procul esse seorsum,«Serviet et forsan in regione Tyri.«Non tamen ibo pedes, sed equo, qui pastus avena«Crassus et ad calces sit tener atque levis,«Quique pedem servans et fractis gressibus errans |
2060 | «Molliter incedat, regula namque jubet.«Scandere trottantem prohibet quoque regula, nolo«Quod per me careat ordo rigore suo.«Ingrediar miles ne candida pallia desint,«Sed tunc ad bellum non rediturus eo.«De cute corrigiam nostra Saladinus habebit«Et comedet carnes bestia saeva meas.«Incircumcisi gladius mea viscera fundet,«Detracto corio cetera tradet humo.
De Hospitalariis.
«Rursum si fuero crucis Hospitalarius albae, |
2070 | «Ad Libanum mittar, ligna referre domum.«Cum lacrimis pergam scutica caedente trinodi«Et venter vacuus et cophinellus erit.«Multa licet subeant mihi, nil de jure licebit«Praeter mentiri magnificando domum.«Et si transgressus fuero semel atque secundo,«Vade foras, dicent diripientque crucem.
De Nigris Monachis.
«Esse Niger Monachus si forte velim Cluniaci«Ova fabasque nigras cum sale saepe dabunt.«Surgere me facient media de nocte, volentem |
2080 | «Amplius in calido membra fovere toro.«Quodque magis nollem, vellent me psallere sursum«Et geminare meos in diapente tonos.«Vox est rauca nimis, quamvis sit et ipsa sonora,«Pectus et obstrusum tussis anhela gravat.«Psallere si nolim, facient me ferre lucernam,«Debita reddentes praemia mane mihi.«Multotiens carnes et pinguia saepe vorarem«In feria sexta, nam licet illud ibi.«Pellicias portant et plura recondita servant, |
2090 | «Quae non sunt sociis omnia nota suis.«Sed neque sunt dominis abbatibus omnia nota,«Quamvis vel cupiant praecipiantque satis.«Quod si contingat stabilita silentia solvi,«Corripient verbis verberibusque simul;«Et si percutiam, vino stimulante vel ira,«Me gravibus culpis carceribusque dabunt.«Qui nisi claustrali multumque diuque labore«Expertis tribuunt exteriora loca.«Non amor abbatis ibi nec cognatio quaevis |
2100 | «Contra claustrales obtinuisse potest.«Ordinis aut morum nunquam dispendia quisquam«Fratribus ex nigris sustinuisse valet.«Non vendunt vel emunt sua praedia vel prioratus;«Omnia sed gratis distribuuntur ibi.«Cellarum numerus quem damno dedecorique«Esse putant multi commoda multa parit.«Si quam de membris nebulam contingit oriri,«Hanc caput absorbet nobilitate sua.«Quamque semel culpam vindex sententia punit, |
2110 | «Ulterius cuiquam non licet inde loqui.
De Albis Monachis.
«Si fuero Monachus Albus, generalia dura«Et pulmenta duo sed bene cocta dabunt.«Hoc odiunt quod ego sine fine fideliter odi,«Scilicet ut prope se rusticus arva colat.«Agrorum cupidi nunquam metas sibi poni«Vicinis vellent, pestis iniqua, suis.«Lac lanamque greges ovium pecorumque ministrant«Quod satis est, quamvis nil satis esse putent.«Paucis contenti non cessant quaerere magna, |
2120 | «Et cum possideant omnia semper egent.«Otia sectari non me patientur ibidem,«Sed bene me pascent in novitate mea.«Omnibus injungunt operas, ne desidiosus«Aut quandoque vacans inveniatur ibi.«Sabbata rara colunt, male respondente coquina;«Est ibi virga frequens atque diaeta gravis.«Non comedunt carnes, nisi cum permiserit abbas«Praepositusve loci de pietate sua.«Et quia quadrupedum prohibet sua regula carnes, |
2130 | «Nec sinit his vesci pro gravitate sui,«Quae volat aut currit cupiunt carnem bipedalem,«Non quia sit melior sed quia rara magis.«Cum tamen illud agunt, testis vicinia fumi«Non erit aut facti conscia facta sui.«Carnibus absumptis vestigia nulla videbis,«Ne clament, her her, ossa sepulta jacent.«Tres etiam tunicas de jure duasque cucullas«Omnes accipiunt et scapulare breve.«Taedia de nocte femoralia nulla jacenti |
2140 | «In lecto facient; sit procul iste timor.«Nescia braccarum genitalia membra deorsum«Nocte dieque simul libera semper erunt.«Ergo quid facerem, veniens si ventus ab Austro«Nudaret subito posteriora mea?«Qua facie tantum quis sustinuisse pudorem«Possit et ad claustrum postea ferre pedem?«Quod si contingat mea nuda pudenda videri,«Nunquam de reliquo Monachus Albus ero.«Dispensare tamen mecum poterunt et oportet, |
2150 | «Ne pila quam porto sit manifesta foro.«Nonne pusillorum vitari scandala debent?«Ergo meum certe, namque pusillus ego.«Membra pudenda magis, magis est texisse necesse,«Atque minus dignis major habendus honos.«Est in fratre suo sua vel texisse pudenda«Vel detexisse; qui tegit, ille sapit.«Tu tibi quod non vis fieri ne feceris ulli,«Quod cupis ut faciat quis tibi, fac et ei.«Frater ab effectu non solo nomine dici |
2160 | «Frater habet, sine re nomen inane tenet.«Sunt etiam multi quos falso nomine fratres«Dicimus, et scimus hostibus esse pares.«Fratribus in falsis quia multa pericula Paulus«Passus erat, scriptis inserit ista suis.«Plurima falsorum sunt vera pericula fratrum,«Et venit a falsis fratribus omne malum.«Quisque sibi caveat a fratre suo, nec in illo«Ponere praesumat spemque fidemque sibi.«Rara fides fratrum, quia, cum sit quisque fidelis, |
2170 | «Se probat infidum, dum caret ipse fide.«Frater carnalis nec non et spiritualis«Fallitur, et fratrem fallit uterque suum.«Si tibi contingat fratrem reperire fidelem,«Sit tibi pars animae dimidiumque tuae.«Nam tot sunt ficti, tot fures, totque ferales,«Quod jam mundus eos dinumerare nequit.«Qui sunt in claustro tanquam Sathan in Paradiso,«In quo constat eum juris habere nihil.«Talia me terrent, dum religionis ad arcem |
2180 | «Tendo, nec attendo quove vel unde ruo.«Forsitan et vanus timor est, vanoque moveri«Multotiens hominum corda timore solent.
De ordine Grandimontis.
«Grandimontanam vitam cum veste professus«Si fuero, vereor asperiora pati.«Hi cum nil habeant nec se patiantur habere,«Ex nihilo semper sufficienter habent.«Abdita claustra colunt et nulla silentla servant,«Nescit signa manus, libera lingua manet.«Non fundos nec agros nec pascua lata requirunt, |
2190 | «Nec facit ad saccos annua lana decem;«Vellera nec triplici positu distinguere norunt,«Idem saccus habet pectora, colla, latus.«Non macerant nudas assumpto vellere pelles,«Nec faciunt pingues in nemus ire sues.«Non mare conscendunt ratibus quo retia laxent«Piscibus, aut hamis insidiantur eis.«Qualia vel quando comedunt, si lauta diaeta«Vel tenuis sit eis, non mihi scire licet.«Si pluit e coelo semper quod habent quasi manna, |
2200 | «Quid plus praestaret area lata sibi?«Si vivunt ut homo nec sunt velut angelus ipsi,«A studiis hominum cur prohibentur ita?«Et si sunt homines mortales conditione,«Cur non humana vivere lege licet?«Quod fit in occulto raro sine suspicione«Esse potest homini, sit licet absque nota.«Si satagant corpus carnemque domare rebellem,«Commodius facerent et meliore modo.«Non reprehendo tamen super his nec judico quemquam, |
2210 | «Servus enim domino statque caditque suo.«Litibus et causis variis fora publica vexant,«Et teritur longo tempore causa brevis.«Sumptibus insistunt nil proprietatis habentes,«Fitque trilustralis causa sepulta diu.«In duo divisi multumque diuque laborant,«Atque supervacuis sumptibus usque vacant.«Nam vice conversa laico dictante, sacerdos«Exhibet officii vota sacrata sui.«Motus ob hanc causam mons est Romamque profectus, |
2220 | «Sed nec ibi meruit sumere causa modum.«Plurima fuderunt, sed mons est pinguis et uber«Qui de lacte suo cuncta ministrat eis.«Et quem nullus arat, serit, aut metit, ordine miro«Pullulat ad votum quicquid habere volunt.«Ergo quid est quod homo, qui vivit ut angelus intus,«Pulsatur totiens exteriore foro?
De ordine Carthusiae.
«Quid si Carthusiam me convertendo revertar?«Pellibus et tunicis pluribus utar ibi.«Cella mihi dabitur quam solam solus habebo, |
2230 | «Nemo mihi socius, nemo minister erit.«Solus enim psallam solusque cibaria sumam,«Et sine luce meum solus adibo torum.«Semper solus ero cella retinente trimembri,«In qua continuo pes meus alter erit.«Semper erunt praesto, pulmento conficiendo,«In cella propria ligna, legumen, aqua.«Visere me veniet prior ordinis, atque frequenter«Panis erit calidi portio magna mihi.«His ovium, pecorum, nemoris terraeque feracis, |
2240 | «Vivere qua possunt, portio certa datur.«Interior vestis, quam lana caprina ministrat,«Carnem castigat asperitate sua.«Qualibet hebdomada ter pane cibantur et unda;«Non comedunt pisces, sit nisi festa dies.«Et semel in mense vel bis de jure venire«Ad missam poterunt, si vacat atque volunt.«Contenti propriis, nec divitibus nec egenis«Esse volunt oneri, cras, hodie, nec heri.«Non licet augere numerum pecorum vel agrorum, |
2250 | «Taxatur certo canone quicquid habent.«Carnis in aeternum cuncti prohibentur ab esu,«Praeter eum si quem tabida lepra tenet.«Ad fora non veniunt, quo litem lite resolvant,«Nec populi vanum depopulantur Ave.«Hospitis adventu gaudent mutantque diaetam,«Dant quod habent hilari pectore, voce, manu.
De Nigris Canonicis.
«Est et item vita Nigrorum Canonicorum«Judicio populi digna decensque Deo.«Mollibus induti non spernunt pinguibus uti, |
2260 | «Inque refectorio carnibus, absque mero.«Quid caro peccavit plus quam faba, pisa, legumen,«Ne possit comedi conditione pari?«Quem nos causamur non est in carne reatus,«Sed comedente male nec cohibente gulam.«Causa datur vino, debetur culpa bibenti,«Cum caput aut membra cetera mane dolent.«Ne pariat psalmus vel lectio taedia longa,«In psallendo tenent inque legendo modum.«Nec nituntur ad hoc ut vocibus immoderatis |
2270 | «Ardua praevaleant rumpere tecta domus.«Candida sed pura, subtili stamine texta,«Mundis munda, placet linea vestis eis.«Vestis honesta quidem, quae nec cum carne rebelli«Aut cute bella gerat asperitate sui;«Exteriora tamen clauduntur scemate nigro,«Ut color alternus aptior esse queat.«Lumina ne laedat albedo nigredo repugnat«Inque timore nigro gaudia candor habet.«Sic arcus coeli gemino splendore refulget, |
2280 | «Sic pilus est pardo candidus atque niger;«Pallia cornici dat penna subalbida nigrae,«Candida sic picas et nigra penna tegit.«Si vestis bicolor carnem sine corde colorat,«Mens erit absque nota, veste tenente notam,«Quid refert quales veniant in veste colores,«Si mens unicolor interiora regat?
De ordine Praemonstratensi.
«Praemonstratenses rursus qui vestibus albis«Induti veniunt simplicitate placent.«His color unus adest niveo candore refulgens, |
2290 | «Hos semper simplex vestis ovina tegit.«Omnibus abjectis duris pro mollibus uti«Vestibus ad praesens hoc statuere modo.«Vellere partito, quod colli nuda tegebat,«In proprios usus constituere suos.«Ne caro luxuriet, vervecis vellere crispo«Corpora castigant asperitate gravi.«Damna tamen lini, lana redimente suavi,«Ordine cogente sustinuisse decet.«Ordinis austerus rigor est, quia carnibus uti |
2300 | «Hos in conventu tempus in omne vetat.«Dispensando tamen sacer ordo salubribus usus«Consiliis super his alleviavit onus,«Pinguia concedens quae sunt affinia carni,«Sic tamen ut nunquam sit manifesta caro.«Bellum cum carne, pacem cum pinguibus esse,«Pacis amatores hoc statuere modo,«Carnis honestatem sic conservare volentes,«Ne contra carnem lex inhonesta foret.«Si foret exclusa penitus caro, carnis honestas |
2310 | «Laesam se posset de ratione queri.«Si foret in totum sine conditione recepta,«Saepe daret causam materiamque mali.«Unde nec admissa penitus nec tota repulsa«Exulat, in patria menstrua facta sua.
De Canonicis secularibus.
«Sunt et canonici seculares quique vocati;«Nomen ab officio promeruere suo.«His quodcunque libet lex est licitumque, sub isto«Canone constituit vivere tota cohors.«Hi nihil excipiunt nec dicunt despiciendum |
2320 | «Quicquid in obsequio corporis esse potest.«Illud praecipue tamen instituere tenendum«Omnibus in tota posteritate sua;«Lex vetus ut suasit, ne quilibet absque sua sit,«Et quod quisque suas possit habere duas.«Hi sunt qui mundum cum flore cadente tenentes,«Ne cito marcescat, saepe rigare student.«Hi sunt qui faciunt quicquid petulantia carnis«Imperat, ut vitiis sit via prona suis.«Totus in errorem mundus praeeuntibus illis |
2330 | «Ducitur, hi praeeunt praecipitesque ruunt.«Hi mundum non mundus eos habet, atque deorsum«Hi quia compellunt, funditus ille cadet.«Hi fundamentum fidei subvertere prompti«Moribus expugnant quae facienda docent.«Hi sunt pontificum per quos vigor, ordo, potestas«Nutat, et ecclesiae fit status absquo statu.«Languet et exspirat per eos reverentia cleri,«Deficit in nihilum religionis honos.«Horum consilio reges meditantur iniqua, |
2340 | «Et quae debuerant stringere laxa tenent.«Pontificum latera sunt hi regumque sinistra,«Pes errans, mendax lingua, recurva manus,«Cor duplex, simulatus amor, sine numine nomen,«Ira latens, vera motio, falsa quies,«Bursa carens fundo, praedae sine nomine praedo,«Lanx mendax veri, vera statera doli,«Lex sine lege Dei, canon sine canone Christi,«Praevia causa mali, pagina plena doli.«Hi sunt justitiam qui prostituere pudicam, |
2350 | «Falsa loqui linguas qui docuere suas.«Qui dum labentem mundum retinere laborant,«Cum labente labant cumque ruente ruunt.«Quorum vita labor, via lubrica, gloria stercus,«Finis in incerto, praemia certa dolor.«Quod bene dum secum quidam meditantur eorum,«Talibus a studiis se cohibere student.«Qui pariter mundi foeno cum flore relicto«Omnia quae mundi sunt nihil esse putant.«In medio fornacis agunt, flammaeque vorantis |
2360 | «In giro stadium constituere suum.«Nec tamen uruntur, quia quos refrigerat intus«Spiritus exterior flamma cremare nequit.«Decoquit hos mundus et sicut in igne camini«Aurum flamma probat sic Deus urit eos.«In mediis flammis et in ignibus esse nec uri«Non est naturae sed deitatis opus.«Cum propria carne certamina longa tenere«Res est difficilis et metuenda nimis.«Nam caro mortalis levis est et cerea flecti, |
2370 | «Quo natura vetus et vitiosa trahit.
De monialibus.
«Est et adhuc ordo velatarum mulierum,«Quas etiam nonnas dicimus esse sacras;«Qui de virginibus viduisque coactus in unum«Ordo satis notus pluribus esse solet.«Horas canonicas solito de more frequentant,«Solventes pensum nocte dieque suum.«Vocibus altisonis adeo modulamine dulci«Cantant, sirenes quod cecinisse putes.«Corpore serpentes, sirenes voce, dracones |
2380 | «Pectore, Susanna smigmate, corde Paris.«Sed tamen illud habent, unum quod cuncta refellit,«Ante Deum lacrimas quae sine lege fluunt.«His Dominum placant semper veniamque merentur,«His sua cuncta lavant crimina, quicquid agunt.«Omnibus aure tenus licet his nutrire capillos«Sed non ulterius, regula namque vetat.«Utuntur niveis agni de corpore sumptis«Pellibus intonsis, pallia nigra gerunt.«Hae caput abscondunt omnes sub tegmine nigro, |
2390 | «Sub tunicis nigris candida membra latent.«Cingula nulla ferunt sed nec femoralibus uti«Consuetudo fuit, nescio si modo sit.«Nunquam rixantur, nisi cum locus exigit aut res,«Sed neque percutiunt, sit nisi causa gravis.«Harum sunt quaedam steriles, quaedam parientes,«Virgineoque tamen nomine cuncta tegunt.«Quae pastoralis baculi donatur honore,«Illa quidem melius fertiliusque parit.«Vix etiam quaevis sterilis reperitur in illis, |
2400 | «Donec eis aetas talia posse negat.
De ordine de Simplingham.
«Est et adhuc alius nuper novus ordo repertus,«Quem bene, nam bonus est, commemorare decet«Hic apud Anglorum fines exortus, ab ipso«Nomen habet natus quo fuit ipse loco.«Simplingham dictus, de simplicitate vocatus,«Sive per antiphrasin ordo vocatur ita.«Canonicos laicosque simul duplicesque sorores,«Quadrifido positu continet una domus.«Canonici missas tantum reliquumque sorores |
2410 | «Explent, officii debita jura sui.«Corpora non voces murus disiungit, in unum«Psallunt directe psalmatis absque melo.
Novus ordo Burnelli factusde aliis ordinibus.
«Talia dum mecum tacitus considero, vitam«Nescio quam possim constituisse mihi.«Tutius ergo puto nec non consultius esse«Ut statuam leges ordinis ipse novi.«Qui meus ordo meo nomen de nomine sumat,«Nomen in aeternum vivat ut inde meum.«Sic igitur fiet, de quolibet ordine sumam |
2420 | «Quod melius fuerit commodiusque mihi.«Ordine de Templi sumamus equos gradientes«Leniter, ut lenis sit meus ordo mihi.«Ut mihi mentiri liceat quocumque locorum«Fratribus ex aliis hoc retinere volo.«Ut feria sexta liceat mihi pinguibus uti,«Haec Cluniacensis conferat ordo mihi.«Fratribus ex albis satis est et sufficit illud«Ut liceat braccis nocte carere meis.«Grandimontanos in eo quod multa loquuntur |
2430 | «Multum commendo, quod retinere volo.«Carthusiae fratres in eo decerno sequendos«Missa quod in mense sufficit una satis.«Canonicos nigros carnes comedendo sequamur,«Ne quid ab hypocrisi contrahat ordo meus.«Praemonstratenses statuo de jure sequendos«In molli tunica multiplicique toga.«Ordine de reliquo placet ut persona secunda«Foedere perpetuo sit mihi juncta comes.«Hic fuit ordo prior et conditus in Paradiso; |
2440 | «Hunc Deus instituit et benedixit ei.«Hunc in perpetuum decrevimus esse tenendum,«Cujus erat genitor cum genetrice mea;«Et genus omne meum semper fuit ordinis hujus,«Quo genus humanum deficiente cadet.«Ordine de sacro velatarum mulierum«Accipiam, zonam semper abesse meam;«Cingula lata mihi non sunt bona, sed neque ventri«Conveniunt grosso cingula stricta meo.«Est et adhuc aliud in eis quod in ordine nostro |
2450 | «Apponi volumus, cum locus aptus erit.«Quid de Simplingham, quantum, vel qualia sumam,«Nescio, nam nova res me dubitare facit.«Hoc tamen ad praesens nulla ratione remittam,«Namque necesse nimis fratribus esse reor,«Quod nunquam nisi clam nulloque sciente sorori«Cum quocunque suo fratre manere licet.«Sunt etiam quaedam quae si non nunc meminisse«Possumus ad praesens, postea tempus erit.«Ergo nil restat nisi confirmatio sola |
2460 | «Pontificis summi, quam dabit ipse libens.«Nam qui justa petunt, nulla ratione repulsam«A domino papa sustinuisse solent.«Illuc ergo decet primo divertere, papam«Et fratres humili sollicitare prece.»
Quomodo Burnellusobviavit Galieno.
Talia dicenti veniens Galienus ab urbeObvius accessit, vidit, et inquit ei:«Numquid non es tu noster Burnellus?» Et ille:«Heu mihi! sum certe; care magister, ave!«Ille dolens ego sum Burnellus ab urbe Cremona, |
2470 | «Quem bene tu nosti, si meminisse placet.«Ecce senem cernis fractumque labore decenni,«Qui juvenis quondam fortis et acer eram.«Quam mala multa tuli pridem! sed me tamen unum«Funditus absumpsit sollicitudo scholae.«Rusticus atque schola duo sunt tormenta, dolores«Intus et exterius quae mihi ferre solent.«Rusticus exterius pungit, ferit atque flagellat,«At schola depascit viscera, corda, latus.«Saxa sed et lapides mallem portare molares |
2480 | «Quam sic assiduis invigilare scholis.«Quam mala fila mihi neverunt fata, nec ultra«Vel citra possum quam statuere mihi.«Fluctuat in dubiis animus meus inque dolendis,«Praeque dolore meo mens mea mente caret.«Namque tot et tanta miseri sunt scandala mundi,«Tot regum scelera pontificumque mala,«Tot quoque sunt mortes in religione, tot extra«Pessima praeque sui sorde tacenda mihi,«Quod dum flens recolo mundi mala prospicioque |
2490 | «Quis sit, quis fuerit, quis status orbis erit,«Ignis ut a facie subito nova cera liquescit,«Et solis radio nix glaciesque fluunt,«Sic ego deficio sic defluo sicque resolvor,«Totus et in lacrimas fontis ad instar eo.«Quarum praecipua, quarum praemaxima causa est«Curia Romana quod modo vadit ita;«Quae regum domina, quae regnantum diadema,«Quae decus atque decor urbis et orbis erat;«Quae solis radius, noctis carbunculus ardens, |
2500 | «Malleus erroris, poena parata malis,«Justitiae gladius, oleum pietatis abundans,«Larga manus inopi, dextra referta bonis,«Flos novus et nullo marcescens temporis aestu,«Fons sine defectu, balsama larga fluens,«Religionis apex, pacis concordia, morum«Gloria, fax fidei, regula recta boni,«Vexillum patriae, sed et omnibus omnia facta«Debuit esse caput, sicut origo fuit.«Sed conversa retro rediit, fideique prioris |
2510 | «Immemor in caudam fecit abire caput.«Si caput a capio vel dixeris a capiendo,«Tunc est ipsa caput, omnia namque capit.«Sic declinando, capio, capis ad capiendum«Retia laxavit, retia longa nimis;«Quod de praeterito cepi formare futurum«Non valet ad praesens, nec videt unde locum.«Quondam larga sui proprii nec avara cruoris,«Fundere consuevit seque suumque suis,«Nunc vice conversa faciens sitit, atque cruorem |
2520 | «Fundat ut alterius ebibit ipsa suum.«Sic causam mortis quae debuit esse salutis«Fecit, et in populo prodiga fudit eum,«Vasaque commutans ex hoc transfudit in illud,«Sub mellis specie pocula felle linit.«Ipsa tamen semper in se sitibunda manebit,«Cumque bibat semper semper avara sitit.«Cujus in os patulum, quamvis foret aes mare magnum«Influeretque simul, non satiaret eam.«Vae! barathro ventris, nequeunt extinguere cujus |
2530 | «Fercula nulla famem, pocula nulla sitim.«Vae! cui nil satis est et quem sua reddit egenum«Copia, nec totus sufficit orbis ei.«Sustinet aeris egens quicquid peccatur, avari«Quicquid delirant cetera bursa luet.«Bursa referta reos solvit, peccata relaxat,«Quae non peccantes evacuata ligat.«Nil tam difficile, nil tam grave, nil ita pravum«Quod non emendet bursa referta bene.«Haec facit ut licite fiat quodcunque libebit, |
2540 | «Reddit et illicitum quod licet arte pari.«Cum sua non mundet, aliorum crimina mundat,«Cernere quae propria vulnera sola nequit.«Sic dolor in capite facit omnia membra dolere,«Toxicat et modicum dolia magna virus.«Sic ovis una gregem totum maculando respergit,«Et trahit ex modico maxima massa luem.«Sic sapit ex fonte, quamvis procul inde remotus,«Rivus, et ex igne fumus odoris habet.«Ex morbo capitis artus traxere dolorem, |
2550 | «Peccatumque patris plangit origo sequens.«Virtutum quondam decus et decor, in vitiorum«Est conversa caput, quae caput orbis erat.«Non mihi sufficeret longaevi Nestoris aetas,«Singula si memorem quae memoranda forent.«Sed sit ut ad summam tituloque referre sub uno«Quae sit vox populi, quae solet esse Dei,«A summo capitis in ea pedis usque deorsum«Ad plantam sanum nil superesse reor.
De regibus.
«Rursus si regum mores vitamque revolvam, |
2560 | «Quid nisi majoris causa doloris erunt?«Quorum vita dolor, quorum dominatio dura,«Quorum verba velut ventus et aura levis.«Cumque creatus homo sit ad instar imaginis ejus,«Qui dedit ex nihilo cuncta creata fore,«Pluris habent homine reges animantia terrae,«Et genus humanum vilius esse putant.«In cruce suspendi pro sumpta carne ferarum«Quam plures faciunt saepe dolore gravi,«Quid gravius Siculi possent statuisse tyranni |
2570 | «Quam pro morte ferae quod moriatur homo?«Qui sic regna regunt, qui sic sine remige regnant,«Vix regum tantum nomina sola tenent.«Quamvis regna sua sibi sint subjecta, tributa«Dent populi, trepidet terra timore suo,«Non tamen hi regnant, quoniam regnare timeri«Non est aut dura lege ligare suos.«Quos non rectores sed raptores bene dici«Constat, et ex facto nomen habere suo.«Quorum nulla fides, et qui confidit in ipsis |
2580 | «Errat et arbitrio desipit ipse meo.«Quorum fictus amor, quorum via nulla fidelis,«Quorum lingua dolo plena, cruore manus.«In quorum manibus crebro tractantur iniqua,«Dextera muneribus esse referta solet.«Munera respiciunt, quae dum venerantur abesse«Justitiam faciunt judiciumque procul.«Quicquid enim faciunt vel dicunt vel meditantur,«Si bene discutias, omnia munus olent.«Quodnisi praecedat comitetur sive sequatur, |
2590 | «Ut vaccam vitulus, non procul immo prope,«Nil habitus, nil ordo tibi, nec opinio vitae,«Quilibet aut titulus plusve minusve dabit.«Munera conturbant reges rursusque serenant,«Munera dant pacem, munera bella parant.«Munera pontifices subvertunt, munera reges,«Munera jus statuunt destituuntque simul.«Munera stultorum linguas dant esse disertas,«Munera cum clamant cetera quaeque tacent.«Munera pervertunt leges, decreta refellunt, |
2600 | «Evacuantque patrum jura rigore suo.«Munera palpare faciunt delicta potentum,«Utque magis vigeant facta nefanda tegunt.«Munera – sed taceo, ne forte tegenda revelem –«In manibus sanctis esse reperta solent.«Munera declarant quidnam meditantur avari,«Quidve velit fieri mens maculosa viri.«Munera quid valeant sedes pastore vacantes,«Credere si fas est, saepe docere solent.«Munera dulce malum, virus insanabile sanis |
2610 | «Mentibus, aegrotis mortis imago recens.«Munera semper habent aliquid portantia vocem,«Verborumque vices ore tacente gerunt.«Munera judicii libram moderantur et ipsam«Protinus inflectunt, quo data pensa trahunt.«Munera mortifero dant pocula plena veneno,«Excaecant oculos praecipitantque gradus.«Omnia vincit amor, sed amorem munera vincunt,«Quod siquis dubitet, ponderet haec et eum.«Munera virtutum suffocant germina, sanctos |
2620 | «Irritant, reprobos mortis ad ima trahunt.«Munera corrumpunt mores pariuntque recepta«Damna pudicitiae, dona cupita procis.«Munera pontifices extollunt, munera reges,«Munera dant apices exhilarantque duces.«Munera suffodiunt turres montesque coaequant«Vallibus et pariunt absque cruore necem.«Munera praecedunt, quoties mala multa sequuntur,«Munera cum veniunt proxima causa subest.«Munera si cessent, cessabunt jurgia, lites, |
2630 | «Mars cadet et Veneris nullus amicus erit.«Munera si cessent, sine sanguine tempore pacis,«Quod nunquam potuit, Roma subacta ruet.«Munera si cessent, primatum pallia multo«Constabunt levius et meliore foro.«Munera si cessent, abbatum cornua longa«Ponderis et pretii jure minoris erunt.«Munera si cessent, regis revocatus ab aula«Monachus in claustrum limina sacra teret,«Munera si cessent, grex cum pastore quiescet, |
2640 | «Junctus et amborum spiritus unus erit.«Munera si cessent, Deus in cellas Cluniaci«Forte revertetur et remanebit ibi.«Munera si cessent, Judam cum Simone clerus«Tollet et e medio coget abire sui.«Munera si cessent, miseris mortalibus ultra«Clamor nec luctus nec dolor ullus erit.«Munera si cessent, pariter cum Simone Judas«Decidet et loculos perdet uterque suos.«Munera subversum faciunt de rege tyrannum, |
2650 | «Convertuntque suas in sua membra manus.«Plebs sine doctrina, populus sine lege, cruentis«Moribus, accelerat pronus in omne nefas.«Gens gravis esuriens carnem sitiensque cruorem«Armat inarmatas ad scelus omne manus.«Ille timor Domini, reges qui terruit olim«Et populos, periit nomine reque simul.«Quid Dominum loqueris? Deus est post terga relictus.«Non opus est alio, sit sibi quisque Deus.«Regis ad exemplum populus lascivit ineptus, |
2660 | «Vervecisque pedes sors facit una pares.«Ecce tot et tantas patiuntur secula strages,«Posteriorque dies deteriora parit.«Nec superest redimat neque qui salvos faciat nos,«Sed sperata salus funditus omnis abest.
De pastoribus spiritualibus.
«Non alios igitur super his nisi temporis hujus«Pontifices sacros auguror esse reos.«Qui se pastores legemque tenere fatentur,«Nec tamen haec faciunt quae facienda docent.«Qui potius fures quam pastores vocitari |
2670 | «Teste Deo debent, de quibus illud ait:«Advenient multi pseudo falsique prophetae,«Et satagent multos fallere fraude sua.«Qui, quamvis veniant ovium sub veste, rapaces«Sanguinis hos avidos noveris esse lupos.«A pascendo grege, non depascendo merentur«Pastores ovium nomen habere suum.«Nomen ab officio sumptum vertere seorsum,«Ut non pastores sint gregis, immo lupi.«Tres sunt praecipue prope qui versantur ovile, |
2680 | «Quorum quisque gregi proximus esse student;«Primus enim pastor est, mercenarius alter,«Tertius insidians dicitur esse lupus.«Primus oves gratis pascit, mercede secundus,«Tertius ut perdat diripiatque gregem.«Pastores igitur, quia gratis nulla ministrant,«Nil sibi cum primo proprietatis habent.«Et quoniam pascunt mercedis amore, secundi«Officio similes sors facit esse pares.«Nil sibi cum primo, sed habent conjuncta secundo |
2690 | «Plurima, de reliquo quaestio nulla manet.«Ergo lupis similes comedunt cum sanguine carnes,«Matris et ex utero viscera rapta vorant.«More lupi veniunt pastores temporis hujus,«Morte gregem primum perdere quisque suum.«Quodque vident fragile frangunt, quod debile spernunt,«Quod crassum comedunt, quod leve proiciunt.«Lac gregis et lanam querunt misereque subactas«Undique dispersas depopulantur oves.«Nec satis istud eis, quod depraedantur ovile |
2700 | «Disperguntque gregem diripiuntque sibi,«Sit nisi quem sitiunt calidum sorbere cruorem«Inque gregis jugulum mittere posse manum.«Qualiter introeant pastores temporis hujus«In caulas ovium, quo duce, quaque via;«Ingressi quid agant et quam studiose ministrent«In grege suscepto, non mihi, crede foro –«Pastorum vitam si discutiamus ad unguem,«Plurima quae faciunt plena ruboris erunt.«In specula positi, qua circumquaque videri |
2710 | «Seque videre valent, lumina clausa tenent.«Sanguinis et carnis curam non despicientes,«Solliciti curant seque suosque simul.«Quem sibi praecipue deberent praeposuisse«Vix valet extremo delituisse loco.«Uritur alget eget sitit esurit ulcere plenus,«Qui dedit, unde suam cuique levare famem.«Praesulis ad mensam tot fercula, totque ferentes,«Tot vini cyati, tot sine lege scyphi;«Totque domus domini, tot circumquaque ministri, |
2720 | «Tot stantes pueri, totque meando vagi;«Tot juvenes compti variisque modis redimiti,«Totque senes docti gesta priora loqui;«Et quasi castrorum regum statione soluta,«Discurrunt acies, corpore, mente, leves.«Dumque bibit dominus, quidam sua brachia tendit,«Atque genu flexo pronus adorat eum.«Splendida tota domus, duplici radiante metallo,«In quibus offertur hostia sacra Deo.«Sed quae pontificis sunt usibus appropriata |
2730 | «Non sunt de vili materiaque rudi.«Non norunt recte partiri, qui statuerunt«Aurea pontifici, stagnea vasa Deo.«Praesul in argento totus discumbit et auro,«Vix quoque fictilibus utitur aula Dei.«Ecclesias vacuas, altaria nuda, crucesque«Detractis spoliis stare videre potes.«Regia pontificis sublimibus alta columnis,«Intus et exterius marmore fulta, nitet.«Tot sunt pontifici tunicae, tot pallia, cappae, |
2740 | «Ipse quod ignoret nec numerare queat.«Praesulis e digitis gemmarum pendet et auri«Septem divitibus quod satis esset opum.«Praesul amat marcam plus quam distinguere Marcum,«Plus et amat lucrum quam sapuisse Lucam.«Sic hodie, sic cras sibi credita non data certe«Dispensant, Domino dissimulante diu.«Qualiter atque quibus curam credant animarum,«(Quod magis est aliis omnibus) ecce patet.«Ante puer patrem primum matremque vocare |
2750 | «Quam sciat aut possit stare vel ire pedes,«Suscipit ecclesiae claves animasque regendas,«In cunis positus dummodo vagit adhuc.«Quid dicet Petrus cum me Robekinus ad astra«Aut Wileminus aget duxque comesque meus?«Petro, non puero, claves Deus ecclesiarum«Tradidit atque suas jussit habere vices.«In manibus, Domine, Robekini vel Wilemini«Ne me tradideris, sit tibi cura mei.«Sed neque me tradam, quamvis mihi forte, quod absit, |
2760 | «Praesul vim faciat exagitetque diu.«Tristis ob hanc causam prius appellabo, Petrumque,«Ejus et haeredem solus adibo pedes.«Cum nutrice sua Romam Robekinus adibit,«Quem nova sive vetus sportula tecta feret.«Missus et in peram veniet Wileminus in urbem,«Curia Romana tota videbit eum.«Nec vacuis manibus aderunt nec ventre soluto,«Sed quasi parturiens et prope tempus agens.«Accedent propius venientque videre sepulchrum, |
2770 | «Quod semper vacuum permanet atque capax.«Quod deest aetati tenerae supplebit eorum«Gratia, consortes quos habuere viae.«Praestabunt annos pater et paedagogus eisdem,«Quotquot opus fuerit, si tamen esset opus.«Qui dedit ecclesias numquid non contulit annos«Et mores, quales talibus esse decet?«A simili reliquum potuit qui contulit unum,«Jure pari licuit illud et illud ei.«Impuberes pueros pastores ecclesiarum |
2780 | «Vidimus effectos pontificesve sacros.«Sic dixit quidam de quodam pontificando,«Cum princeps regni sollicitaret eum,«Est puer, et nondum discernere possumus utrum«Foemina vel mas sit, et modo praesul erit!«Talibus est hodie cleri populique potestas«Atque domus Domini cura regenda data.«Talibus ecclesia Christi suffulta columnis«Decidet, ante suam praejugulata diem.«Si quaeris quid agat festinus praesul in urbe, |
2790 | «Assumptis canibus in nemus ire parat,«Aut ut aves avibus capiat vel piscibus hamum«Mittat et esocem hinc trahat inde lupum.«Ardea visa fuit fluviali proxima ripae,«Jactet ut ancipitrem praesul ab urbe ruit.«Silvarum saltus plusquam loca sancta frequentat,«Latratusque canum canone pluris habet.«Plus cane percusso dolet anxius aut ave laesa«Quam si decedat clericus unus ei.«Saepe dies tota causis cedit sine causa, |
2800 | «Officiisque sacris sufficit hora brevis.«Litibus impensa brevis est quaevis mora longa,«Hora brevis Domini taedia magna parit.«Acrius insistit lepori canis, irrequietus«Donec et officium compleat ipse suum,«Quam sua persolvant, cum tempus et hora requirit,«Pontifices nostri debita pensa Deo.«Qui si pro Domino paterentur, quod patiuntur«Propter res viles deliciasque breves,«Nullus eos dubitet vivos, in carne manentes, |
2810 | «Esse Dei sanctos martyribusque pares.«Nec tamen ista pati pudet hos aut poenitet horum«Quamvis saepe gravet sustinuisse jugum.«Nam Deus illorum, pro quo patiuntur ad horam«Haec mala, pro meritis praemia digna dabit.
De Abbatibus et prioribus.
«Quodque magis miror, abbates atque priores«Conventusque sacri, quos suus ordo ligat,«Canone posthabito, quem sunt servare professi,«Quemque patres sancti constituere sibi,«Ecce retro redeunt sorbentque quod evomuerunt, |
2820 | «Ut canis ad vomitum susque reversa lutum.«Exterius faciem praetendunt religionis,«Interiusque gerunt pectora plena dolo.«Qui duce Bernardo gradiuntur vel Benedicto,«Aut Augustini sub leviore jugo,«Omnes sunt fures, quocunque charactere sancto«Signati veniant magnificentque Deum.«Ne credas verbis, ne credas vestibus albis,«Vix etenim factis est adhibenda fides.«Quorum voc lenis vox Jacob creditur esse, |
2830 | «Cetera sunt Esau brachia, colla, manus.«Rursus in Aegyptum quem deseruere reversi,«Dulce sibi reputant a Pharaone premi.«Carnis ad illecebras nullo retinente ruentes«In foveam mortis carne trahente cadunt.«Invidiae stimulis vexantur et ambitionis«Aestibus assiduis, praecipueque tribus;«Primus ut ascendant labor est, sequiturque parentum«Indiscretus amor, cura quiete carens.«Hac omnes ardent, hac omnes febre laborant, |
2840 | «Haec tenet imperium, postpositura Deum.«Hinc ut opes habeant summa virtute laborant,«Possideantque brevi tempore parta diu.«Olim paupertas rebusque carere caducis«Religiosorum gloria magna fuit.«Nunc nisi possideant, animarum damna suarum,«Res et opes magnas, pascua, prata, greges,«Esse putant miseri, quia mundo pauper haberi«Inter eos hodie creditur esse nefas.«Pauper erat Christus, quem sic imitando sequuntur |
2850 | «Pauperis ut sine re nomen habere queant.«Sicque volunt dici quod nolunt esse, putantes«Omnis cernentem fallere posse Deum.«Omnibus abjectis inopis vestigia Christi«Verbis non factis se statuere sequi.«Spreverunt mundum, sed tali conditione«Ut semel abjectus semper adesse queat.«Ne quid eis desit spreverunt omnia; felix«Quisquis, ut ipse metat plurima, pauca serit.«Cum lupus ex habitu non est suspectus ovili, |
2860 | «Dentis ab effectu quo timeatur habet.«Simpliciter graditur vulpis vultuque modesto«Et nihil in facie suspicionis habet,«Corde sed astuto vincens animalia multa«Semper in insidiis tota dolosa manet.«Quo magis ascendit, coelo vicinior alto«Ancipiter, praedam fortius inde capit.«Fortius ut feriat aries retrocedit, et ictus«Suscipit obstipo vertice datque simul.«Sic faciunt hodie, quos mundus religiosos |
2870 | «Aestimat et sanctos praedicat esse viros.«De quibus ad praesens, quamvis mihi multa supersint,«Plura loqui timeo, ne reprehendar ego.
De Laicis.
«Sed quid de laicis dicam? Si publica quaedam«Dixero quae didici, publicus hostis ero.«Nuper cum profugus fugerem festinus ab urbe,«Bernardum fugiens, verbera saeva timens,«Abdita quaerebam loca, quae non posset adire«Ille meus dominus, rusticus ille miser.«Qui me quaerebat per devia quaeque locorum, |
2880 | «Cum canibus multis multa minando mihi;«Jurabatque satis quod si possem reperiri«Illud iter luerem tempus in omne meum,«Quodque fugam dorso mihi scriberet esse legendam«Taliter, ut nunquam non meminisse foret.«Me quoque stertentem laetus quandoque putabat«Admota propius prendere posse manu.«Sed celer exiliens Bernardum pone sequentem«Ridebam dominum conscius ipse meum.«Saepe supinatum per posteriora coegi, |
2890 | «Calce repercussum, stertere more meo.«Aestus erat, lassusque fui voluique sub umbra«Ilicis optato membra fovere toro.«Carmina quae nuper me composuisse juvabat«Scribere conabar tutus ab hoste meo.«Et locus et tempus, studio nimis apta, volentem«Scribere cogebant improbitate sua.«Venter erat plenus, pes lassus, pagina prompta«Excerptura nova carmina digna nota.«Cumque manus calamum ferrumque teneret acutum |
2900 | «Exciperetque novos pellis ovina tonos,«Nescio quem prope me ramos super ilicis altae«Audio garritum percipioque sonum.«Nec mora, tanta locum volucrum vaga turba replevit,«Silva quod, ampla prius, tunc tamen arcta foret.«Intonat omne nemus, volucrum dispersa per auras«Vox abit in coelum concutiendo solum.«Ipse mihi timui coepique timendo coactus«Dicere, Quid sibi vult hoc novitatis opus?«Terreor aspectu; nec mirum; tum quia notus |
2910 | «Non erat ille locus, tum quia solus eram,«Auribus erectis et fixo corpore toto«Prostratus jacui murmuris absque sono.«Pectora tundebam tacitus veniamque precabar«Voto non verbo, supplice corde meo.«Pene timore gravi ventrem sine ventre resolvi«Contigit, et dubito ne sit et an sit ita.«Namque graves venti tempestatesque morosae«Imbribus exiguis delituisse solent.«Murmure sedato tenuere silentia tandem, |
2920 | «Et quotquot fuerant conticuere simul.«Agminis in medio, tota reticente caterva,«Surrexit solus corvus, adorsus ita.»
Sententia corvi.
«Dilecti fratres dominique mei speciales,«Si placet, audite me, quia pauca loquar.«Non quia sim melior vobis vel stemmate maior,«Utpote de vili cespite natus ego,«Vel quod plus sapiam, cum sit sapientia prima,«Teste David magno, scire timere Deum,«Sed quia sum major natu senioribus istis |
2930 | «Omnibus, annorum tempore teste nihi.«Me Noe septennem prudens induxit in arcam,«Cum tegeret montes altior unda fluens.«Postea fluxerunt quamplurima secula nobis,«Pluribus ignota secula, valde bona,«Quorum dum recolo mecum tacitusque recordor«Quam bona tunc fuerint, quamque referta bonis«Horum respectu quae sint modo, tristis et amens«Tempora festinae mortis adesse reor.«Namque senescentis mundi decus omne recessit |
2940 | «Et sua quaeque suum deseruere statum;«Sidera, terra, mare, solito privata tenore,«Legibus antiquis dedidicere regi;«Et si praeterita praesentibus annumeremus,«Nulla cohaerebunt corpore membra suo.«Ordine transposito variantur saecula quaeque,«Alter et est hodie quam fuit orbis heri.«Contra naturam rerum natura ministrat,«Deserit et cursum noxque diesque suum.«Hinc homines morbi perimunt, animalia pestes, |
2950 | «Hinc quoque languore praemoriuntur aves.«In promptu causa est quoniam peccavimus omnes,«Nec superest qui se judicet esse reum.«Omnes sunt justi, nullus peccavit, iniquum«Nil ego commisi, tu nihil, ille nihil,«Non ego gustavi, cuncti dixere ministri;«Et tamen absorptum constitit esse camum.«Esto quod apponat aliquis sua crimina flere,«Et de commissis paenituisse velit;«Pectore contrito statuat sua facta fateri |
2960 | «Crimina cum lacrimis cumque dolore gravi;«Cui sua secure poterit secreta fateri«Omnibus ex nobis? nescio, crede mihi.«Mille mihi fratres numeres totidemque sorores,«Mille sed et matres sint mihi totque patres,«Omnibus ex illis secreti conscius unus,«Unicus atque meus consiliator erit?«Dixero si corvo corvus mea crimina dicet«Cornici, cornix per fora cuncta canet.«Si me prodidero gallo, gallina, quod absit, |
2970 | «Prodigium pullis me dabit esse suis.«Mors mihi, si taceo, mors est si dixero quicquam;«Me duo dura premunt, hinc timor, inde pudor.«Lingua sacerdotum, quoniam secreta revelat,«Cogit ut inviti confiteamur eis.«Nulla lues gravior quam cum secreta revelat«Factus secreti conscius ipse tui.«Qui cadit in gladio semel est plangendus, at ille«Tempore perpetuo quem sua lingua necat.«Vos igitur qui vel facitis fierique videtis |
2980 | «Plurima quae non sunt enumeranda modo,«Quid cui dicatis, ne postea poeniteatis,«Quique per exemplum discite, quaeso, meum.«Qui sciat atque velit crebro relevare cadentem«Et magis afflictos exhilarare magis,«Qui modo quassatum calamum non conterat, immo«Alliget et sanet sustineatque diu;«Qui graviter lapsis ignoscens compatiatur«Seque reformidet talia posse pati;«Qui semper fragilis quam sit caro praemeditetur, |
2990 | «Et levis ad lapsum conditione gravi,«Qui graviter laesus non exardescat in iram,«Nec mox vindictam poscat ab hoste suo,«Sed pius ac patiens omnem prius ipse remittat«Criminis offensam quam roget alter eum;«Qui sibi sufficiens nec opum cupidus nec honorum«Respuat oblata proprietate carens;«Quem nec amor mundi vexet nec causa parentum,«Vel data supplantent munera, dulce malum;«Qui nec amet vel agat quod quis justo reprehendat, |
3000 | «Cui sit idem secum vivere quod sine se;«Si fuerit talis tantusque repertus in orbe«Confessor, fateor, cuncta fatebor ei.«Exemplum vobis ego sum, cui garrula quondam«Lingua fuit damno, teste colore meo.«Dum tacui dilectus eram, sed prodiga lingua«Reddidit exosum; vae tibi, lingua loquax!«O quam dives eram multisque beatus amicis,«Donec surripuit me mea lingua mihi.«Felix si statua Martis taciturnior essem, |
3010 | «Mansissetque mihi qui fuit ante color.«Quod semel admisi, longum damnatus in aevum;«Lugeo perpetuo tempore tristis ego.«Gratia, fama, decor, mihi sunt sublata loquenti,«Surripuit totum lingua diserta nimis.«Lingua loquax nocuit, fateor, quia, si tacuissem«Cuncta remansissent insita dona prius.«Inter aves omnes formosior unus habebar,«Et magis acceptus omnibus unus eram.«Vox mea, clara prius, misero vix rauca remansit, |
3020 | «Criminis admissi testis et ipsa mei.«Perpetuata foret mea gloria si tacuissem,«Sed quia non tacui tota repente ruit.«Unde mei memores linguam cohibete loquacem,«Ne jugulet dominum prodiga facta suum.«Pauca loquar salva dominorum pace meorum,«Vera tamen, veris si licet esse locum;«Non est mirandum, quamvis adversa frequenter«Nobis contingant et mala plura premant,«Nos sumus in causa, si causam quaerimus, ipsi, |
3030 | «Cur tot in adversis deficiamus ita.«Nos sata destruimus, nos semina diripientes«Tollimus et plenos depopulamur agros.«Ne faciant fructum flores, mox arbore natos«Unguibus et rostris dilaceramus eos.«Caedibus assiduis insistimus atque rapinis,«Ad bona difficiles, luxuriosa cohors.«Aestimat excussam tuto se deposuisse«Rusticus annonam, poste tenente seram.«Sed gallus veniens, tota comitante sequela, |
3040 | «Quantumcunque placet tollit et inde fugit.«Nec satis est sumpsisse satis, totam nisi massam«Dispergat pedibus per loca cuncta domus.«Nisus et ancipiter, postquam fuerit bene pastus,«Avolat et dominum spernit adire suum;«Nec pueri lacrimas sese revocantis et illi«Brachia tendentis respicit, immo fugit.«Qua totiens pastus, totiens portatus, amicam«Spernit ut hostilem captus ab hoste manum.«Certa licet quamvis objecta pericula mortis |
3050 | «Immineant pueris, non miserentur eis;«Dumque sequuntur eos per devia quaeque locorum,«Saepe quidem silvis, saepe necantur aquis.«Sic bene pro meritis nostros vexamus amicos,«Reddimus atque bona pro vice saepe malam.«Psittacus in thalamum domina redeunte puellas«Prodit, et illarum verba tacenda refert.«Quod fuerant secum tacite timideque locutae«Auribus et tutis et sine teste malo,«Nescius ille loqui sed nescius immo tacere |
3060 | «Profert, plus aequo psittacus oris habens.«Hinc avibus crebro miscent aconita puellae,«Discat ut ante mori quam didicisse loqui.«Sunt et aves aliae, quae toto tempore vitae«Religiosorum claustra beata colunt;«Quae quot eis faciant discrimina saepe per annum,«Non ego sufficio dinumerare modo.«Hinc est quod populus odio nos odit iniquo,«Reddit et exactam pro vice saepe vicem.«Hinc est cotidie quod nobis insidiantur, |
3070 | «Tollit et e medio nos inimica manus;«Hinc laqueos nobis ponunt, hinc retia tendunt,«Hinc lapis, inde parit missa sagitta necem;«Hinc inviscatis pedibus retinemur et alis,«Fallimur et dulci saepe tonante tono.«Ista nec immerito patimur luimusque coacti«Plurima, quae gratis facta fuisse liquet.»
Responsio Galli.
Talia dicenti Gallus respondit, «Amice,«Pone modum verbis; sunt satis ista; tace.«Sunt discreta minus tua verba minusque diserta, |
3080 | «Nec sapit in nostro pectore sermo tuus.«In sermone tuo nimis es diffusus, abundans«Verbis non sensu, quod solet esse senum.«Olim lingua tibi damnosa fuisse refertur,«Sed nec adhuc quicquam profuit illa tibi.«Plurima vidisti velut is qui tempore longo«Vixit et inspexit secula multa retro.«Unde nec est mirum si jam delira senectus«Erret et existat mens ratione carens.«In sene decrescunt semper, crescentibus annis, |
30 90 | «Hinc mentis ratio, corporis inde vigor;«In sene deliro sensus patiuntur eclipsim,«Quem constat casu non ratione regi;«Turbato cerebro turbantur et omnia membra,«Deficiuntque sibi lumina, lingua, manus.«Hinc est quod sceleris nos arguis et reprehendis,«Tanquam sis solus justus et absque nota.«Justus es et certe toto spectabilis orbe,«Quodque satis sine me praedicat arca Noe.«Nonne reversurum Noe te dimisit ab arca? |
3100 | «Quae te detinuit causa cadaver erat.«Te gula, te venter, te vicit inepta voluptas,«Proderes ut dominum perfidus ipse tuum.«Si vitam mores actusque tuos bene penses,«In toto mundo par tibi nullus erit.«A teneris annis didicisti perfidus esse,«Non potes illud adhuc deseruisse senex.«Ventris ob ingluviem vilemque cadaveris escam«A puero constat te violasse fidem.«Nam bene pro meritis dominum male deseruisti, |
3110 | «Tempore quo fuerat deseruisse nefas,«Contraherent de te maculum ne cetera quaeque,«Perfidus existi, non rediturus item.«O quam dissimilis tibi sum, quantumque repugnant«Moribus et factis omnia nostra tuis.«Nactus enim dominum quemcunque, fidelis eidem«Tempore perpetuo servio, servo fidem.«Proveniunt etiam per me nonnulla per annum«Commoda, pauperibus divitibusque simul.«Per me pluma datur, qua fessa labore diurno, |
3120 | «Ut vires reparent, molliter ossa cubant.«Per me praecipue medicorum cura juvatur,«Et datur infirmis apta dieta suis.«Per me debilibus desperatisque salubris«Esca datur, pulli deliciosa caro.«Pinguis et eunuchus, de nostra stirpe creatus,«Fortibus et sanis fortior esca datur.«Belli perpetui, belli quod fine carebit,«Quodnullus hominum pacificare potest,«Inter claustrales quod semper durat et ova, |
3130 | «De lumbis nostris cepit origo prior.«Tempore nocturno vigili vigilantior omni«Horarum signo tempora voce mea.«Ipse pigros pueros nec surgere mane volentes«Excito nec patior incaluisse toro.«Plura sed et per me constant collata fuisse«Commoda, quae non sunt enumeranda modo.«Non tamen ingratus vel inofficiosus eisdem,«Quos mihi sors dominos contulit, esse volo.«Namque malignari si vellem, sique, quod absit, |
3140 | «Nescirem labiis ponere fraena meis,«Multi de medio fierent dignasque subirent«Poenas pro meritis carceris atque crucis.«Nocte sub obscura quae fiunt multa nefanda,«Et quae nocte nigra sint nigriora satis,«Quid faciat dominus, quid dicat servus iniquus,«Si fora novissent omnia sicut ego,«Saepe viros multos multas etiam mulieres«In cruce suspensos mane videre foret.«Rusticus uxori tacitus quod dicit in aure, |
3150 | «Ipse licet nolit, me latuisse nequit.«Dii nolint quod me contingat laedere quemquam,«Vel scelus alterius prodere voce mea.«Absit ut assimiler corvo, qui prodidit illum«Qui sibi praecipue causa salutis erat.«Jupiter ante precor in me sua fulmina mittat,«Devoret et terra meque genusque meum,«Me prius unda maris absorbeat inque profundum«Gurgitis inferni praecipitatus eam,«Quam commissa mihi quaevis secreta revelem, |
3160 | «Exeat aut sermo pravus ab ore meo.«Cum quibus est vita cuivis communis habenda,«Hos nisi commendet, laudet, honoret, amet,«Desipit, et statuae similis quamvis sine sensu«Corporis humani sensile corpus habet.«Hic meus est animus, haec est sententia vera,«Haec pro me solo dixero solus ego.«Nisus et ancipiter pro se reliquique loquantur,«Qui satis aetatis vocis et oris habent.«Ruricolis subici mea me fortuna coegit, |
3170 | «Et procul a regum jussit abesse domo.«Hinc nisi vim passus venio delatus in aulam,«Insita cum fuerit lignea cauda mihi.«Nisus et ancipiter quoniam versantur in aula«Intersunt regum consiliisque ducum.«His loca secreta strepituque carentia vulgi«Et procul a turbis incoluisse datur.«Principis in thalamo positi statuuntur in alto,«Ut de sublimi multa videre queant.«Angulus extremus thalami locus, aptus agendis |
3180 | «Rebus in occultis, intitulatur eis.«Illic consilia crebro capiuntur iniqua,«Illic temptari pessima saepe solent.«Gratior interdum pueris simul atque puellis«Angulus est aula nox tenebrosa die.«Hic solet abscondi furtum, quod ventre soluto«Egrediens tempus vim tulit ante suum.«Hic quoque consuevit fieri confessio, nulli«Facta sacerdotum nec facienda, reor.«Hic aconita latent longo quaesita labore, |
3190 | «Hicque novercarum carmina dira vigent,«Ut puer ancipitrem veniens de nocte profunda«Visitet infirmum, postulat ille locus.«Hic locus astmaticos sanat curatque caducos«Et facit in noctem saepe venire diem.«Hic igitur loca sunt quibus est odiosa lucerna,«Et vitii titulo praemia laudis habent.«Nisus et ancipiter, loca qui male sancta frequentant,«Rem bene noverunt quae sit et unde loquor.«Hi duo praecipue, si vellent dicere verum, |
3200 | «Mira quidem possent dicere, vera tamen.»
Responsio Nisi.
Talibus auditis Nisus respondit, «Iniquum«Arbitror, officium deseruisse suum.«Nos sumus ingenui, generoso stemmate nati,«Non decet os nostrum turpia verba loqui.«Quicquid agant pueri, nobis patientia facti«Tempore perpetuo quod sit habenda puto.«Si ludunt pueri, cum non laedamur ab ipsis,«Cur laedamus eos? sit procul iste furor.«Qui sua non dubitant nobis secreta fateri, |
3210 | «Ne prodamus eos, jure tenemur eis.«Nos pueri pascunt, nos portant, nosque reportant,«Nos quoque conservant sedulitate sua.«Redditur exosus merito delator, amico«Criminis est crimen imposuisse suo.«Cum taceant oculi qui res videre stupendas,«Cur quod non vidit garrula lingua refert?«Absit ut os oculis hac conditione ministret,«Alter ut ambobus causa sit unde ruant.«Os male si pravum laxes, cum sit tamen unum, |
3220 | «Quidprodest oculos continuisse duos?«Os igitur pravum taceat, quoadusque loquantur«Aures aut oculi pesve manusve sibi.«Solvere tunc poterit indicta silentia lingua,«Cum prius audierit cetera membra loqui.«Si prius ediderit oculus quod vidit et auris«Ante quod audivit pesque manusque mea,«Libera tunc linguae sua vox reddetur in omnes,«De quibus ad praesens quaestio moto fuit;«Hoc tamen adjecto, quod si sibi forte cavere |
3230 | «Nec membris valeat, muta sit usque queat.«Nam nihil in mundo, cum sint nequissima multa,«Hoc vitio nequam nequius esse potest.»
Voluntas et ratio Burnelli.
«Talia dicente niso mea lumina clausit«Somnus, et incepi stertere more meo.«A sonitu volucres verna velocius aura«Excitae subito disparuere loco.«Talia, mi doctor, mecum dum saepe recordor,«Arctor et in curas distrahor ipse graves.«Cumque nihil stabile maneat sub sole creatum, |
3240 | «Quis neget instabilem quemlibet esse statum?«En! ego qui fueram juvenis patiensque laborum«Et fortis, modo sum fractus et ipse senex.«Cumque satis constet centum vixisse per annos,«Vix mihi jam videor tres habuisse dies,«Omnia testantur solum superesse sepulchrum;«Sique dies superest, auguror esse brevem.«Vivere velle diu nihil est, nisi velle, quod absit!«Vivere peccato; vita sit ergo brevis.«Cum sine peccato non sit nascentis ab alvo |
3250 | «Una dies pueri, quid rear esse mihi,«Qui semper pecco nunquamque miser resipisco,«Non metuens hominem despiciensque Deum?«Nec tamen ignorans pecco, sed prava scienter«Et prudens facio, flagitiosus ego.«Dumque miser meditor loquor ac operor mala, semper«Posteriore die deteriora sequor.«Pravus heri, pejor hodie, cras pessimus, ultra«Quonam progrediar, pronus in omne malum?«Hinc est quod statuo me tradere religioni, |
3260 | «Cujus ero primus doctor et auctor ego.«Hanc ego quamcitius, Domino praestante, subibo,«Sollicitus vitae de brevitate meae.«Hac quoque de causa Romam devotus adibo,«Ut confirmetur hic novus ordo mihi.«Nec mihi difficilem super his credo fore papam;«Assensum facilem curia tota dabit.«Et si forte velis vitam mutare, magister,«Consulo ne quoquam longius ire pares;«Nec te discipulo pudeat tua colla, magister, |
3 270 | «Subdere pro Domino proque salute tua.«Istud contingit in religione frequenter,«Quod major servit praeficiturque minor.«Digna sub indignis vivunt, rosa sub saliuncis,«Lilia sub tribulis, ne movearis in his.«Opprimit ingenuum servus stultusque disertum,«Injustus justum, nox tenebrosa polum.«Quod magis abjectum vel quod minus utile cernunt,«Majori studio magnificare solent,«Exemplumque meae matris meditantur in actu, |
3280 | «Quod fuerat solita saepe referre mihi.»
Narratio de tribus sororibus fatalibus.
«Ibant tres hominum curas relevare sorores,«Quas nos fatales dicimus esse deas.«Unus erat cultus tribus his eademque voluntas,«Naturae vitiis ferre salutis opem.«Et quod avara minus dederat vel prodiga multum,«His emendandi plurima cura fuit.«Dum graderentur ita casu reperere puellam«Colle sub umbroso, quae Jove digna foret.«Nam formosa nimis, generoso stemmate nata, |
3290 | «Aequabat vultus nobilitate genus.«Propter eam superi, superis si nota fuisset,«Movissent magno praelia magna Jovi.«Jupiter ipse polo quam virgine se caruisse«Septenni spatio mallet et exul agi.«Nil tribuisse magis potuit natura decoris,«Si Styga jurasset vel Jove nata foret.«Planctibus illa tamen tantis lacrimisque vacabat,«Quod circumpositam saepe rigaret humum.«Nunc faciem caedens, nunc palmis pectora tundens |
3300 | «Non requiescebat unguibus ora secans.«Hac igitur visa geminae voluere sorores«Ferre salutis opem, si licuisset eis;«Instabantque duae, dominam sociamque Togantes«Ut saltem sineret mitius esse malum,«Illa sed e contra vulta verbisque renitens«Obstitit et surda pertulit aure preces.«Sed ne sollicitas super his timidasque sorores«Et quasi contemptas redderet inquit eis:«Venimus, ut nostis, nos tres invisere mundum |
3310 | «Ut ferremus opem, sed quibus esset opus.«Non opus est isti, quia quam natura beavit«In quantum potuit et quibus ausa fuit,«Cui genus et speciem formae tribuit specialem,«Ut sit utrumque nimis alterutrumque satis,«Quae majora sibi vel quae meliora daremus«Quam natura dedit officiosa satis?«Muneribus, gemmis quibus est ditata vel uno«Utatur, nostra non eget illa manu;«Cui natura satis et sufficientia prestat |
3320 | «Debet id et nobis et satis esse sibi.«Forsitan auxilium si praestaremus eidem,«Posset de facili deteriora pati,«Obfuit augmentum multis, meliusque fuisset«Vivere contentos simplicitate sua,«Quaerere quam supra vires proprias aliena«Et vetitis pariter illicitisque frui.«Naturae studio quae non comitantur et usu«Succumbunt leviter deficiuntque cito.«Non patitur natura diu contraria jungi |
3330 | «Nec sibi vim ferri; vult ratione regi.«Dixit, et abscendens flentem tristemque reliquit,«Non immutato qui fuit ante statu.«Cumque recedentes ferventior ureret aestus,«Arctaretque nimis hinc calor, inde labor,«Vicini nemoris umbras petiere, volentes«Arentem gelido fonte levare sitim,«Jam nemus attigerant, sed et ecce puella venusta«Inque toro posita sola jacebat ibi;«Quae cum numinibus assurgere laeta parasset |
3340 | «Non potuit multa mole retenta pedum.«Quod potuit fecit, sua brachia prona tetendit,«Obtulit et lepide verba salutis eis,«Edocuitque viam nemoris, qua parte serenus«Fons erat et vivas parturiebat aquas.«Addidit et dicens, Irem comes ipsa libenter«Vobiscum, sinerent si mea fata mihi.«Sed pedis et femorum tum pondere tumque dolore«Haero continuo corpore fixa toro.«Huc ut obumbrarer alieno fulta ducatu |
3350 | «Non proprio veni, sumque relicta mihi.«Talibus auditis geminae flevere sorores,«Quaerentes dominam flectere flendo suam,«Cumque minis flerent multumque diuque rogarent,«Quatenus huic saltem redderet ipsa gradum,«Ut pedibus niti propriis possetque reverti«Sana, nec ulterius aegra tenere torum,«Illa nihil mota sed nec miserata sorores«Ibat, et exorsa taliter inquit eis:«Ut decet et debet, multa pietate moveri |
3360 | «Vos bene conspicio votaque vestra scio.«Sunt pia sed justa non sunt, quapropter oportet«Jure repellantur quae ratione carent.«Virginis illius pro qua me sollicitastis«Quae sit conditio cernite, quisve status.«Pondere pressa pedum prohibetur figere gressum,«Haeret et assiduo pondere mersa toro.«In membris aliis viget et specialia dona,«Si bene pensetis, insita multa manent.«Hinc sensu mentis, hinc pollet acumine vocis, |
3370 | «Moribus et studiis hinc vacat, inde viget.«Gratia tanta sibi manuum concessa videtur,«Quod vix aut nunquam possit habere parem.«In tribus excellit, cum sit pulcherrima vultu,«Pectore, voce, manu, sunt satis ista sibi.«Sola decem possit satis exhibuisse puellis«Ex manibus solis; sola quid ergo jacet?«Non opus est igitur ditari munere nostro,«Cui natura potens tot pretiosa dedit.«Officio privata pedum si languet in uno, |
3380 | «In tribus aut certe quatuor ipsa viget.«Talibus auditis lacrimas tenuere sorores,«Restantemque sibi corripuere viam.«Serior hora deas monet indulgere quieti,«Alternaque vice nocte levare diem.«Cumque forent positae, sese jam compositurae«Urbis in introitu, quae prope forte fuit,«Exiit in bivium ventrem purgare puella«Rustica, nil reverens inverecunda deas.«Vestibus elatis retro nimiumque rejectis, |
3390 | «Poplite deflexo, curva resedit humi.«Una manus foenum, panis tenet altera frustum,«Utraque dat dominae debita pensa suae;«Sed neque pro populo cessavit praetereunte,«Nec propter posita numina sacra prope.«Erubuere duae visum, vultumque tegentes«Vestibus objectis arripuere fugam.«Tertia subsistens revocansque duae fugientes,«Ut quid, ait, fugitis? sistite, quaeso, gradum.«Quaenam causa mali? num somnia vana videtis? |
3400 | «Quod modo vidistis alter horizon erat,«Non habuit melius quam quod nobis manifestum«Fecit et ostendit simplicitate sua.«Si natura potens miserae meliora dedisset,«Non ita monstrasset cornua luna nova.«Hic opus, hic opus est, non parcere, sed misereri«Et festinando ferre levamen ei.«Hic opus, hic opus est, ut diffundamus abunde,«Et demus larga munera magna manu.«Huic nihil omnino dives natura reliquit, |
3410 | «Haec eget, his opus est ut faciamus opem.«Ista sua nunquam virtute resurgeret; isti«Est pietatis opus ferre salutis opem.«Si cadat ista semel, non est qui sublevet illam«Nec quicquam proprium quo relevetur habet,«Pauper, inops, et egens, quam sic natura creavit«Insita, quod miserae gratia nulla manet.«Non quem fortuna, sed quem natura beavit«Munere virtutum divitis omen habet.«Contra naturam nihil inseruisse valemus |
3420 | «Nec volumus, nisi quod de ratione licet.«Intus et exterius sedem natura manebit«Quae prius extiterat, sed status alter erit.«Quodque nequit fieri, naturam degenerare«Nolumus, injustas non decet esse deas.«Res et opes adici possunt extraque liniri«Naturae salva proprietate sua.«Nos igitur, quibus est super his collata potestas,«Demus abundanti munera magna manu,«Divitias et opes, census, fundos et honores, |
3430 | «Praedia montana, pascua, prata, greges.«Urbis et istius dominam statuamus eandem,«Ut nihil in nostro munere desit ei.«Haec mea multotiens genitrix narrare solebat,«Cujus me certe non meminisse pudet.«Talibus exemplis in religione frequenter«Multa solent fieri quae ratione carent.«Hic modus esse solet in religione, magister,«Illud oportebit te quoque saepe pati.«Illud ubique viget, haec sunt specialia multis, |
3440 | «His praelatorum mos malus esse solet.«Haec sunt quae faciunt inconvenientia multa,«Et ne conveniant pastor ovesque gregis,«Haec sunt quae pariunt in religione ruinas,«Scandala, contemptum, schismata, damna, dolum.«Cetera cum possit multis obnoxia virtus,«Contemptum proprium dissimulare nequit.«Nil gravius laedit mentem, nil altius urit,«Quam cum virtutum munera spreta jacent.«Cetera cum soleant etiam cum tempore labi, |
3450 | «Hoc animum nunquam deseruisse solet.«Vulneris hoc genus est quod per medicamina crescit,«Et gravius tractu temporis ulcus habet.«Aspidis hoc animo facit instillare venenum,«Cui nihil antidotum praevaluisse potest.«Contemptum proprium qui ferre potest patienter,«Cetera de facili sustinuisse potest.«Omnia cum soleat victrix patientia ferre,«Victa sub hoc onere succubuisse solet.»
Imprecatio Burnelli contravolentes sibi mala.
Talia dicenti subito de nare sinistra |
3460 | Frigidus erupit sanguis, et ipse brevis.Quo statim viso dixit Burnellus: «Iniquum«Portendunt aliquid talia signa mihi.«Olim, nocte prius quam caudam mane molossi«Surripuere meam, contigit illud idem.«Prospera det Dominus mihi nunc et ab omine duro«Eruat! inque bonum sit cruor iste, precor!«Omine mane suo currens lepus et capra clauda«Obvia sint illis, qui mala nostra volunt!«Noctua prima precor sit avis quae mane sereno |
3470 | «Exeat, occurrens hostibus atra meis!«Obvia nens veniat lanam de vellere nigro,«Deque colo taxi femina nuda pedes!«Mane senex calvus et vespere crine soluto«Hostis in occursum curva feratur anus.«Obvius occurrat utriusque coloris eisdem«Obstipo monachus vertice, voce carens.«Pauperis aut viduae veniens de funere tristi«Presbyter iratus ipse salutet eos.«Ad laevam bufo transversus corpore toto |
3480 | «His prior occurrat et ferat ipse pedem.«Quique solet dici pestisque nocentior esse«Rusticus occurrat hostibus ipse meis.»
Qualiter Bernardus supervenit,dominus Burnelli.
Vix ea fatus ita cum rusticus ecce cruentusIntrat et acclaudens ostia dixit ita:«O Burnelle, mihi multos quaesite per annos,«Et nunc fortuitu vixque reperte tamen!«En ego! Bernardus, dominus tuus! en ego certe«Sub quo praeterita crimina cuncta lues.«Huc ades, accede! mecum gradieris ad urbem |
3490 | «Unde recessisti nocte patrando dolum.«Et novus annus erat et sabbata sacra fuerunt,«Tempore quo scelus hoc ausus es atque nefas.«Et, bene si recolo, postquam me deseruisti,«Quatuor aut quinque lustra dedere locum.«Jam senio fractus jam viribus atque vigore«Corporis effractus diceris esse senex.«Absit ut ulterius quicquam nisi forte coactus«Sive libens facias, absque labore tamen.«Usibus addictus tantummodo cotidianis |
3500 | «Nil facies, nisi quod paucula ligna feres«Sportellasque meas geminas duplicesque farinae«Saccos, meque super; nec grave pondus ego.»Dixit, et injecto capiti de more capistroDuxit et abduxit, fuste docente viam;Et ne forte fugam rursus meditetur iniquam,Subtrahat et domino debita pensa suo,Funditus abscidit aurem Bernardus utramque,Cautior ut fieret cauteriatus ita.
Animadversio Burnelli.
Tunc Burnellus ait Bernardo: «Nunc scio vere, |
3510 | «Vertice cum cauda conveniente mea,«Quod mihi sit verus sanctusque propheta locutus«Parisius dudum, dum meditarer ibi.«Hic quasi praeterita narravit saepe futura,«Multaque praedixit non memoranda modo.«Quicquid enim factum vel dixerit esse futurum,«Fecerunt verbis facta secuta fidem.«Saepius ille mihi de te quoque multa locutus«Plurima praedixit quae memorabor adhuc.«Nam nihil in terram cecidit quaecunque locutus, |
3520 | «Nec sunt privata pondere verba suo.«Saepe meos casus et quae ventura super me«Viderat exposuit praescius ille mihi.«Prospera quinque mihi praedixit adesse futura,«Postquam praeterita quinque sinistra forent.«Quatuor ex quinque jam praeteriere sinistris«Quae mihi praedixit ille propheta meus.«Quinta mihi superest, sed et ipsa novissima, plaga,«Quam sum passurus perpetiorque modo.«Ultimus ille dolor erit ultimus ille dolorum |
3530 | «Terminus, et tanti meta laboris adest.«Ultima plaga mihi finem requiemque laborum«Conferet, et voto perfruar ipse meo.«Namque meis jam quinque malis modo sic superatis«Mox totidem venient prospera fata mihi.«Rusticus hic nequam, velut extitit ante dolorum«Principium nobis, sic quoque finis erit.«Prima mali causa contrarius atque rebellis«A puero coepit rusticus esse mihi.«Prima status nostri per eum mihi quaestio mota, |
3540 | «Namque prius toto tempore liber eram.«Callidus ille prior sibi me servire coegit,«Fecerat et multum ferre laboris onus.«Sed vice conversa finem vexatio nostra«Unde prius coepit est habitura suum.«Non ego, crede mihi, sed rusticus ille malignus«Praestitit exemplum principiumque mali.«Unde suis meritis condigna rependere certe«Non erit indignum sed pietatis opus.«Lex antiqua jubet pro membro reddere membrum, |
3550 | «Dentem dente, pedem restituisse pede.«Sic ego Bernardo faciam, nisi forte, quod absit,«Fata vocent alias quam mea vota velint.«O si Bernardus quae sunt ventura videret,«Et quam Burnellum gloria magna manet,«Non ita me premeret virga baculoque feriret,«Nec ferrum faceret in latus ire meum;«Sed potius prostratus humi vestigia nostra«Pronus adoraret porrigeretque preces.»Talia Burnello secum meditante, Cremonam |
3560 | Intrat et est domino subditus ipse suo.
De Bernardo.
Contigit interea Bernardo res memoranda,Quae satis in tota nota Cremona fuit.Fama frequens populi, ne tempore gesta senescant,Annorum senio consuluisse solet.Fama frequens populi rerum facies redivivasSuscitat, et veteres res facit esse novas.Damna vetustatis morituraque tempora nobisFama frequens redimit, gesta priora docens.Tres habuit pueros pauper Bernardus alendos, |
3570 | Quarta fuit conjux, quintus asellus erat,Ille domus dominique sui substantia totaSolus erat, quamvis parva parumque valens.Ad fora ligna trahens sese dominumque domumque,Quinque labore suo solus alebat eos.Contigit ergo semel quod cum Bernardus ab urbeIn nemus exisset ipse comesque suus,Audirent hominis velut existentis in antroVox foret exclamans auxiliumque petens.Haesit et obstupuit primo Bernardus, at inde |
3580 | Imposuit fronti signa sacrata crucis,Discernensque modum clamoris, vocis acumenCorporis humani comperit esse sonum;Designansque locum, quo vox diffusa per aurasClarius auditur, ire parabat eo.Sicque sonus vocis, vox verbi nuntia, tandemNosse dat expressa verba quid ipsa velint.Nobilis atque potens, vir magnus ab urbe CremonaForte Dryanus erat, dives et ipse nimis;Qui cum saepe canes sequeretur amore ferarum |
3590 | In foveam lapsum contigit esse semel.Os erat angustum foveae, sed lata deorsumAtque profunda nimis et tenebrosa fuit;Corruerantque simul in eam leo, simia, serpens,Cum quibus et quartus ipse Dryanus erat.His tribus in foveam lapsis, collapsus et ipse,Hospes et invitus coeperat esse comes.Quisque sibi timuit tacuitque timore coactusPraeter eum cui vox aucta timore fuit.Quarta dies aderat ex quo clamore lugubri |
3600 | Quaesierat vana voce salutis opem.Qua tamen excitus venit Bernardus et illumPoscit ut exponat quis sit et unde; refertIlle: «Dryanus ego miser et miserabilis hic sum,«Qui nuper fueram major in urbe mea.«Quisquis es, accede; fer opem miserumque misertus«Extrahe pro certo praemia magna feres.«Quicquid in humanis rebus mihi competit, illud«Pro mercede tua dimidiabo tibi.«Quoque magis possis securior esse, Deorum |
3610 | «Per sacrosancta numina juro tibi.»Talibus auditis spe lucri ductus ad antrumRusticus accedens acceleravit opus.Vimine contextum funem dimittit, at illumSimia corripiens exit abitque cito.Tunc ita Bernardus Sathanae phantasmate lusumSe reputans dixit, «Vah! quid ineptus ago?«Ecce quod extraxi, dum debuit esse Dryanus,«Daemone fallente simia magna fuit.«Est locus infaustus, vox daemonis arsque maligna |
3620 | «Me male subvertit meque fefellit ita.«Ergo revertar ego, signo crucis intitulatus,«Ne quodcunque malum possit obesse mihi.»Talia dicentem magno clamore DryanusAdvocat, adjurat, multiplicatque preces;Et ne delusum sese phantasmate credatCommemorat sanctos et sacra verba refert.Postulat ut funem rursus dimittat in antrum,Praemia ne pereant percipienda sibi.Vincit amor lucri rursumque remittit ad ima |
3630 | Funem, sed frustra, spe pereunte sua.Funibus immissis serpens exivit ab antroHorridus aspectu, delituitque cito.Quo viso Bernardus ait, «Tua dona, Dryane,«Respuo, cuncta tua sint tibi, tuque procul!«Daemonibus plenus locus hic, phantasmata terra«De gremio profert et nova monstra parit.»Jamque recessisset fugiens sine spe redeundi,Spes nisi lucrandi detinuisset eum.Spes et amor lucri cupidum vicere, Dryano |
3640 | Quas promissa juvant multiplicante preces.Ordine quo supra, misero remanente Dryano,Funibus immissis exiit ante leo,Quam vel eos posset subito discernere visu,Vel celeri missos corripuisse manu.Palluit inspecta Bernardus ad ora leonis,Concutit et gelidus omnia membra timor,Nec remanere putat tutum nec voce timoremProdere nec celerem corripuisse fugam.Si fugit, ecce! fame longa stimulante coactus |
3650 | Circuit esuriens ore fremente leo;Si manet, exosus locus est quia daemone plenus,Exactoque die nox metuenda venit.Viribus elapsis sensum timor ebibit, artusDeficiunt, domino deficiente suo.Auget et ipsa metum vox exclamantis in antro,Importuna satis et miseranda nimis.Spondet opes et agros, turrita palatia spondet;Quicquid spondere corde vel ore potest.Jamque tot addiderat precibus promissa, quod ipsa |
3660 | Vox simul et ventus deficiebat ei.Et pietate sua nisi plus innata cupidoBernardum traheret ad pietatis opus,Dixissent pariter et vox et vita Tu autem,Supremumque vale cuncta, Dryane, tibi.Sed quia cuncta facit vincitque pericla cupido,Convertit cupidi vota viamque viri.Ardet anhela sitis et spe fallente laboremAmplius accensa crescit avara fames.Funibus immissis tandem Bernardus ab imo |
3670 | Carceris horrendi triste levavit onus.Utque solent crebro varii contingere finesCasibus in variis praecipueque malis,Cum prope jam putei foret egressurus ab ore,Jamque pedem laetus depositurus humo,Rupto fune miser rursum cecidisset ad ima,Ni cito Bernardi dextra tulisset opem,Qui subito casu capiens retinensque ruentemLongius abstraxit restituitque suis.Sic patriae domuique suae rebusque Dryanus |
3680 | Redditus, evasit damna, pericla, necem.
Evasio Dryani et ejusperfidia describitur.
Quo facto Bernardus adest poscitque DryanumUt firmata fide pacta tenere velit.Quem quia mutata facie considerat, olimFacta recordatur et sua pacta petit;Et si non possit servare per omnia pactum,Vel saltem pacti pars quota detur ei.Ille sed e contra pactum negat huncque furorisArguit et canibus arcet ab aede sua;Quoque magis cogat miserum reticere, minatur |
3690 | Privandum capitis proprietate sui.Obstupefactus ad hoc verbum Bernardus ab aulaFestinans digito comprimit ora suo;Compertoque satis quod sit metuenda potestas,Atque quod interdum divitis ira furor,Tutius esse putat linguam cohibere, DryanumQuam de promisso sollicitare suo.Nam cui sunt etiam suspecta silentia, certeVerba magis fieri suspiciosa solent.Divitis offensam non est incurrere tutum, |
3700 | Cujus rara fides et metuendus amor.
De remunerationefacta Bernardo per simiam,
|
3710 | Venit et in dorso simia ligna tulit,Lignorumque struem positam prope quam prius ipseFecerat ex sicco, praemia monstrat ei,Quam sibi tollendam se collegisse revelatNutibus et signis officiosa suis.Nec semel aut iterum fuit hoc iterare, sed omniQuo Bernardus adest constituere die.Haec duo cotidie, carnes et ligna parata,In nemus adveniens accipiebat ibi.Sed neque serpenti labor est impensus inanis, |
3720 | Munere qui modico maxima dona dedit;Nam semel accedens supplex similisque volenti,Si posset, grates voce referre suaFaucibus inclusam gemmam dimisit ab ore,Imposuitque manu suscipientis eam.Neve moram faciens faceret collata minorisPonderis et pretii dona timore sui,Protinus effugiens doni dantisque favoremAuget, et obtentu fit fuga grata suo.Cujus enim non est praesentia grata videnti, |
3730 | Dona parum sapiunt et sua verba minus.Talia Bernardus cernens sensumque ferarumFactaque dinumerans hinc stupet, inde probat,Carnes, ligna, lapis, quae dant leo, simia, serpens,Moribus ingenuas praedicat esse feras.Bestia pro meritis dum praemia digna rependit,Arguit ingratos immemoresque boni.Quod bene Bernardus, male respondente DryanoPro meritis tantis, se didicisse probat.Munere dotatus tanto Bernardus ad urbem |
3740 | Festinat, laeto corde juvante pedem;Atque sui lapidis vires cognoscere quaerensArtifices lapidum sollicitare studet.Sed lapis ignotus, nec in urbe repertus eademAntea, scire negant insita dona sibi.Quem tamen aeris egens tandem distraxit, et auriPondere pro triplici fecit abesse sibi.Cumque domum rediens vellet numerare monetam,Quam retinere magis quam numerare juvat,Quem modo vendiderat lapidem, pretiumque tenebat, |
3750 | Impositum loculis comperit esse suis.Quem retinere volens timuit, quia principis illumEmerat eunuchus, vir bene notus ei.Unde celer veniens, simulans errore retentum,Reddidit emptori fida timore manus.Vix Bernardus erat intra sua tecta receptus,Cum lapis in loculis ecce reversus adest.Reddidit eunucho rursus velut ante relatum,Sed redeunte domum rursus et ipse redit.Jamque reversus erat totiens totiensque relatus, |
3760 | Et vice conversa res variata fuit,Quod murmur populi regis pervenit ad auresEt rumor lapidis se referentis ita.Qui novitate rei ductus praecepit adesseNon lapidem solum sed simul hunc et eos.Partibus accitis mixtus cum divite pauperIntrat, et ingressus atria lata replet.Sub damno capitis, sub conditionis et urbis,Subque fide Christi, quaque tenentur ei,
Rex jubet ut si quis factum factique tenorem |
3770 | Noverit, impune dicat et absque metu;Quae sit causa latens, quanam ratione lapillumCollatum totiens, nil retinere queat;Unde sit allatus vel qua regione repertus,Quod sit ei nomen, gloria si qua latet.
Responsio Bernardi.
Surgit ad hanc vocem poscensque silentia solusBernardus regis procidit ante pedes;Exurgensque statim positoque timore, resumptisViribus ebibitis, ora resolvit ita:«Quatuor in puteum nuper cecidere profundum, |
3780 | «Ex quibus unus homo tresque fuere ferae.«Exitus omnis eis fuit interdictus et esset«Tempus in omne suum, ni mea cura foret;«Namque loci talis puteus fuit, ordine tali«Depositus, caeca nocte tegente diem,«Quod semel illapsus semper remaneret ibidem,«Si non alterius cura levasset eum.«Dum nemus ingrederer, solo comitatus asello,«Auribus insonuit vox miseranda meis,«Quam dum persequerer multo discrimine tandem |
3790 | «Assequor, inquirens quaeve vel unde foret.«Quae mihi respondit, quoniam foret illa Dryani«Qui jam factus erat quatriduanus ibi,«In puteum lapsi fuerant leo, simia, serpens,«Hospes et ipse tribus quartus adauctus erat.«Sed tamen id tacuit, ne me terreret eorum«Nomine prolato corriperemque fugam.«Sed de postfacto res est patefacta, fuitque«Nota satis misero teste labore meo.«Anxius ille nimis mortisque timore coactus |
3800 | «Hinc spondebat opes, inde petebat opem.«Juravitque mihi per numina summa, suumque«Baptismum, Christi per caput atque pedes,«Per sanctum Jacobum, per Thomam Cantuariensem,«Quos etiam nudo vovit adire pede:«Quod mihi res et opes, sed et omnia dimidiaret,«Si meus inde labor tollere posset eum.«Spes et amor lucri multum suasere, Dryano«Multiplicante preces, ut misererer ei.«Sed plus teste Deo vicit miseratio mentem |
3810 | «Et dolor et gemitus quam sua dona meam,«Junctaque cum lacrimis tandem miseratio mentis«Persuadendo simul vimque ferendo mihi.«Artibus ergo meis, multo comitante labore,«Quid factum fuerit facta loquuntur adhuc.«Quod leo, quod serpens, quod simia non perierunt,«Non ego Bernardus causa, sed ille fuit.«Nam, nisi propter eum, quia cetera turba latebat,«Qua prece, quo pretio, curque gravarer ego?«Quatuor extraxi, fuit ille novissimus horum, |
3820 | «Cum quibus et primum nollet habere locum,«Ultimus exivit sed vix tardeque Dryanus,«Non quia tardus ego, sed gravis ille fuit.«Ergo gravem dixi, quem multo tum graviorem«Optarem stricto jure fuisse meo.«Rupta forent utinam mea vincula cuncta repente,«Et me frustrassent arsque laborque meus.«Funibus abruptis puteus clausisset iniquum,«Texissetque suum nox tenebrosa caput.«Reddidit obsequium dignum mihi cura ferarum, |
3830 | «Et majora dedit dona labore meo.«Nam leo cotidie carnes de caede ferarum«Praestat, et adventum praevenit ipse meum.«Simia ligna legit, quae tuto lecta reponit«Inque loco certo praeparat illa mihi.«Hinc quotiens quantumque volo mihi tollere tollo,«Tanquam pro meritis certa tributa meis.«Hunc etiam lapidem serpentis ab ore recepi,«Propter quem praesens quaestio mota fuit.«Cui tamen an alia quam quod nequeat retineri |
3840 | «Insita sit virtus, nescio, teste Deo.«Haec ita sunt, domine me rex; aliterque locutum«Quam fuerit servum non reor esse tuum.«Ipse velim sine me quaeras faciasque requiri,«Vera rei series quae sit et an sit ita.«Praemia veridicus capiam, falsumque locutus«Si fuero, gladio vel cruce plectar ego.»
Sententia regis pro Bernardocontra Dryanum
Talibus auditis rex jussit adesse Dryanum;Nec mora, jussus adest, infitiatur opus.Sed quia de facto regi constabat, et ipsa |
3850 | Res fuit indiciis certificata tribus,Protulit edictum, vel consentire Dryanum,Ut cum Bernardo dimidiaret opes,Vel quod per triduum putei loca nota subiret,Adjunctus tribus his cum quibus ante fuit.In commune placet cunctis sententia regis,Bernardoque satis res ita gesta placet.Maluit ergo sua se dimidiare Dryanus,Et servare simul pacta fidemque suam,Quam se fortunae tali committere, totum |
3860 | Quae sibi surriperet dimidiando nihil.Dimidians igitur Bernardo cuncta, DryanusTristis et invitus dimidiata dedit.Nec minus ingrati nomenque notamque perennemIncurrit facti conditione sui.
Ex tunc Bernardus fit dives, flente Dryano,Quod sic perdiderat tanta, dolore gravi.Taliter ecce luunt ingrati saepe, quod ipsiNon reddunt digna praemia pro meritis.Expedit idcirco melius quandoque dedisse |
3870 | Corde libenti quam detinuisse manum.Maxime pro meritis impendere praemia dignaEst pietatis opus et jubet ista Deus.Non hominis labor aut opus usque moretur apud teMane, quod hinc non sit clamor in aure Dei.Et nova lex dicit quod quilibet est bene dignusVir mercede sua, teste labore suo.Ergo qui non dat, dum tempus postulat aut res,Suscitat ipse sibi damna nociva nimis.Cedat in exemplum cunctis viventibus ista |
3880 | Burnelli vita, nam docet auctor ita.Non quod verba sonant sed quicquid mystice signant,Scrutetur lector caute quid ipsa velint.Designare sibi poterit tunc forte viderePlura pericla mali jure cavenda sibi.Nam sunt nonnuli transcendere magna volentes,Et nituntur ad hoc nocte dieque simul.Qui dum magna petunt et semper ardua tendunt,Saepe repente ruunt saepeque deficiunt.Contra naturam vel sortem quaerere quicquam, |
3890 | Nemo potest illud reddere vel facere;Burnello teste, qui, dum quaesivit inepta,Semper permansit quod prius ipse fuit.Est igitur felix aliena pericula cautumQuem faciunt, formant et ratione regi.Plura loqui possem sed nolo scribere plura,Sufficiant ista carmina tam modica.Deprecor ergo pia prece, si quid lector in illisInveniat vitium vel ratione carens,Corrigat ipse pie, me commendando Mariae |
3900 | Felici Nato, quod roget omnis homo!
Explicit Speculum Stultorum. |