BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Gualterus Map

ca. 1135 - ca. 1209

 

De Nugis Curialium

 

Distincio quarta

 

____________________________________________________________

 

 

 

XVI.

De Sceua et Ollone mercatoribus

 

Sceua et Ollo, pares etate, moribus impares, pueri de plebe, adepta simul modica substancia, facti sunt nostris institores temporibus paruarum prius mercium, et deinde frequenti successu magnarum. Nam a collariis bigarii, a bigariis multorum domini effecti sunt aurigarum, semper autem fideles socii. Ampliatis ergo mercibus, ut alias dicitur, creuit amor nummi quantum ipsa pecunia. Iam societatis uinculum et communitatis unio displicent, separata placet proprietas, diuidunt omnia, sortes mittunt, tollit uterque quod sibi seorsum ponitur, recedunt abinuicem dicta acceptaque salute. Sceua, ut erat liberalis et secundum suam facetus sortem, cum lacrimis hortatur Ollonem ut nulla de cetero sit inter eos commeancium raritas nunciorum, quibuscunque consideant [f.57r] uillis aut urbibus, ut separatis personis unitatem faciat frequentata commonicio dileccionis.

Elegit in Rauenna manere Sceua, castusque diu mutandis mercibus studuit; Ollo Papie formosam duxit uxorem. Primis inter eos temporibus multi sudabant nuncii, tandem quieuerunt. Sceua enim ut Ollonem uisitaret Papiam peciit cum multa manu seruientum et bene redimita, et ecce Ollonem obuiam habuit cum bigis honustis properantem ad nundinas longinquas. Datis ergo et acceptis osculis, petit Ollo «Vnde et quo?», cum pocius secundum amores preteritos reuerti et suscipere tantum debuisset amicum. Audito autem quod ipse solus esset in causa sui aduentus, reditum excusauit per nundinas, et adiecit Sceuam in domo sua nullatenus posse recipi multis ex causis, et ab ipso migrauit post bigas. Sceua se delusum dolens, prope Papiam Ollonis forte pastorem nescius alloquitur, et accipiens quis esset, querit statum Ollonis in rebus mobilibus et immobilibus, et omnia secreta domus ab ipso edoctus, ea pro intersignis uxori Ollonis affert ut suscipiatur hospicio. Suscipitur, et non est passus ut contenta sit uel sua uel Ollonis familia hiis que reperiuntur in facultatibus domus, cum multe sint; extra iubet queri delicias, sibi ut iactat solitas, et tam splendidam tamque affluentem cenam preparat de proprio, ut in admiracione eciam uicinorum ueniat. Vocat in foro stantes, transeuntes retinet, et tantam effundit ciborum et potus copiam, ut tam uxor Ollonis quam omnes alii sempiternam optent Ollonis absenciam et presenciam Sceue. Hoc diebus plurimis aucta semper solempnitate agitur; inuitat omnes; qui ueniunt auida honorantur leticia; qui non, missis onerantur exenniis. Aduolat tota prouincia uidere quod audiunt, euolat in uicos et urbes admiracio, fugientemque deprendit Ollonem. Stupet Ollo, statuitque non reuerti donec ille auertatur. Et cum zelotipie sollicitudine secum de uxore seuiat, zelo nichilominus intabescit inuidie, iam non ut auidissime solet in promocione mercium ardet. Nec dampna dolet, nec de lucro letatur nec de augenda pensat uel conseruanda pecunia; prodigus est rerum et auarus uxoris, et dum circa eius et Sceue statum curioso diuinat animo quid fiat, in id quod uere fit casu deuoluitur. Nam Sceua totus in hoc est quod ipse timet, et quacumque potest arte ipsam in uota sua seducit, et cum ad libitum suum abutatur illicita, non satis ei placet abusio, sed adicit dicens: «Carissima mi electa et super animam meam dilecta, potes si placeret menti placare mentem sollicitissimam meam et totam tuis inflammatam amoribus, ut secure simul omnimodis de cetero conuiuamus; scilicet ut redeuntem non admittas Ollonem, sed quasi cum admiracione omni eum diffitearis, et deuoueas et abneges te nosse hominem. Hoc a uicinis omnibus et notis euincam fieri, uicecomitem et omnes ministros eius in hanc inducam sentenciam, dummodo tu michi faueas, et quicunque conati fuerint fidem facere iudicibus aut alicui potestati, quod ipse tuus fuerit aut maritus tuus aut diuiciarum possessor istarum, me statim audito quiescent, et si oporteat iurabunt in contrarium, ut sibi ipse de se discredat et fascinnata mente alias extra se putet Ollonem.» Illa, licet hoc perfici posse desperet, assentit. Sceua igitur datis ubique premiis additisque promissis, apud omnes notos Ollonis optinet, non enim sunt firme cum peruersis moribus amicicie. Principem adit et iudices, et quomodo solent infatuari peruertit. Bonus cuntis uidetur dolus et faceta derisio, sed et utile putant, ut ficus succidatur sterilis et plantetur oliua fructificans.

Manet una cum uxore quasi uir legitimus in domo Sceua, commentaque preceptor fraudis non cessat omnes instruere, [f.57v] quomodo respondeant Olloni. Ollo caute, ut sibi uidetur, se absentat donec ille recesserit, quatinus in uxorem ultor iniuriarum et tortor existat sine succurrente, et ne bonorum suorum uastam uideat quam audierat effusionem. Minus enim ledunt auaros inuisa suarum rerum detrimenta quam uisa.

Videns tandem moram, timensque periculum, domum diuertitur, pulsat ianuam, et quod non statim adest qui apperiat irascitur; instat, tumultuat, et excandescit; indignatur et minas addit. Nicholaum quem ianitorem suum fecerat ex nomine superbe uocat. Adest ille similique tumore respondet: «Tu quis es? Quid furis? Quo agitaris demone? Vt quid cerebri tui plectimur insaniis? Quare domini mei quietem turbas? Numquid lunaticus es, aut similiter amens? Certe, si desipis, sapere te iam faciemus; si non quieueris, quiescere te fustes facient.» Tum ille: «Serue mi, numquid non ego sum?» Nicholaus: «Scio quod tu es tu, et tu ipse hoc nescis?» Ollo: «Et nescis quod seruus meus es?» Nicholaus: «Te scio seruum; possessionem furis.» Ollo: «Aperi cito ianuam meam.» Nicholaus: «Tuam? Nonne iam probatum est quia uesanus es? Aut certe silebis aut tibi hac claua perpetuum inponam silencium.» Ollo: «Serue nequam, numquid non ego sum Ollo, qui te constitui custodem curtis huius?» Nicholaus: «Tu, pessime scurra? Certe Ollo ille hic intus est, et cum domina mea in lecto suo decumbit.» Ollo: «Cum qua domina, diabole?» Nicholaus: «Certe, immo tu diabole, cum domina mea formosa Biblide.» Ille audita Biblide ab equo amens excidit, passusque aliquamdiu extasim ait: «Exi, Nicholae, ut me clarius intuens resipiscas, et scias me dominum tuum et maritum Biblidis.» Tum Nicholaus cum maximo chachinno; «Te per foramen meum satis uideo, et Ollo forsitan es; sed non quiuis Ollo maritus Biblidis.»

Ollo: «Immo ego sum ille Ollo, qui eam te presente in sponsam a patre suo Mela suscepi et a matre Bala.» Nicholaus: «Non uidi ebrium aut uesanum tante memorie; a quocunque sint edocta uel recordata, nomina bene retines, Melam et Balam et Nicholaum; numquid et Christianam ancillam nostram audisti?» Ollo: «Non est opus auditu, nutricius enim suus sum et uester et omnium uestrorum, et has domos feci, et omnia que in eis sunt mea sunt.» Nicholaus: «Cristina, Cristina, heus Cristina! Veni uidere hominem infelicissime insanie, qui omnia scit, omnes nutriuit, omnia possidet; faceta uere uexatur amencia, que ipsum regem fecit. Inspice, nonne iste est qui propter homicidium nuper ad crucem ductus in asilum euasit? Et postmodum se nostrum dicit nutricium! Quid tibi uidetur?» Cristina: «Hoc tibi uolebam dicere quia ille est, et certe parcendum est ei quicquid agat, cui ex melancolie regno et iure omnia licent.» Ollo secum: «Quam audax et obstinata est seruorum superbia, sumpta a Sceua! Precio me diffitentur, et cum ille meis satur absces­serit deliciis, procidentes ueniam orabunt, per ignoranciam se deliquisse dicentes. Pereat Ollo si non ostenderit eis pilosum dentem.» Nicholaus: «Rumina tecum, excerebrate miser, et si non uis fustigari, abscede ocius.» Cristina: «Heus tu, qui te Ollonem dicis! Tu nos deliros dicis, et nos te amentem; uoca uicinos tuos, et cum tibi dixerint quod nos, crede quod arrepticius es.»

Vocat ille uicinos et passas edocet iniurias. Illi negantes se uidisse uel audisse hominem derident eum, et se ortantur inuicem ut ligent eum, et emendent; et perseuerantem lapidibus cogunt exire forum. Similiter postmodum et a iudicibus repellitur, et cum unum inueniat ubique uultum et uerba similia, se undique respicit et sciscitatur a suis quis sit et unde, et quomodo res se habeat, contra suam ueniens omnino sentenciam, minus sibi [f.58r] de se quam aliis credens. Illi autem cum aliis a Sceua corrupti ex bursa eius loquuntur. Ait igitur ex his unus cui nomen Baratus: «Domine, nos rei ueritatem scimus, sed tu nobis tam austerus es et tam hispidum nobis das supercilium, ut que uera scimus pre timore tuo dissimulare oporteat. Mansio tua et Biblis, quam hic queris, est Rauenne; si uobis non displicet, eamus ut illic inuenias quod te credis hic uidisse.» Papiam igitur exeunt, et nocte prima itineris a suis derelictus, fere pre pudore uere factus est amens; perditas uidet magnas facultates preter solas eas quibus incumbit; pastores suos adit, uacuatosque ouilibus mobilia quibus inicere potest hamos abducit. Sequitur eum auditis rumoribus et consequitur Sceua, ipsum secum ligatum quasi furem copie sue retrahit. Timet Ollo iudices, et pre pudore uenture derisionis omnem abiurat Sceue calumpniam.

Crede michi: res est ingeniosa dare.

 

Explicit distinccio quarta

nugarum curialium.

Incipit quinta.