Gualterus Map
ca. 1135 - ca. 1209
|
De Nugis Curialium
Distincio quarta
|
____________________________________________________________
|
|
XV.De Alano rege Britonum
At Alanus Rebrit, id est rex Britonum, uxorem sinistro duxit [f.54v] auspicio sororem regis Francorum, comes ipse Redonensis et tocius Britannie minoris dominus, et quasi rex. Erat tunc temporis comes Leoniensium Remelinus, qui licet Alani iuratus esset et eius homo, insolenter tamen se habebat et uitanter ad ipsum; quod uxor Alani aduertens, nocturno ipsum conficiebat tediosa susurro quasi desidem et timidum, qui quocunque modo non adegisset uel uitam eius uel plena seruicia. Cui tandem Alanus: «Facile satis est ipsum de medio delere, sed duos habet filios, Wiganum et Clodoanum, facie similes, moribus longe impares; Clodoanus enim bene litteratus est et prudens, sed degenerauit in mimum, ut totus in rithmis et ridiculis occupetur et in eis ultra solitum uigeat; Wiganus autem procerus est, et super omnes quos ego uiderim homines formosus et sapiens, scienciam eciam armorum et probitatem habens tam elegantem, ut magis Achille maior uel Hectore iudicetur quam par alterutri. Huius autem sapiencia nunquam simul exeunt terram suam pater et ipse, ne simul possint intercipi.» Tum illa: «Quandoquidem ita se habet status eorum, ne nobis extincto patre durior sit infestacio filii, studeamus ipsum auferre de medio, si non utrumque; fac pater ueniat.»Ille annuit, et ecce Remelinus, quem ipsa ueri simulatrix amoris ueris ornat et omnes suos honoribus sine simulacione munifica. Honusti repatriant donis aureis et argenteis et uestium mutatoriis, quos ut uident perspicuos et redimitos consiliarii Wigani, conuersi sunt in sinistram, et se similia perdidisse quod non affuerint queruntur. Quos dum auaricia contorquet et decoquit, ecce nuncius Alani, uir magnus et ad fraudem instructus egregie, cum omni petit instancia quatinus ad Alanum ueniant pater et filius, et si non uterque, filius, qui non affuerat quando pater. Primo dubitant et consiliantur, et ab utriusque loquitur auaricia consilio. Vt simul domino suo fideliter assint nichil hesitandum aiunt, ubi plane manifestum uident amorem in omnibus exibitum, et nullam subesse doli machinam. Horret tamen Wiganus et heret, domique residet, contra suorum sentenciam, cum eorum non modico murmure. Casse timiditatis arguitur ab eis clam, et menciuntur, quia contra ueram mencium scienciam obiurgant; uilem et ignauum derident, quem digne carum et irreprehensibilem sciunt. At in reditu Remelini, cum quo uestes et aurum, equi et falere, Alani preconia, laudes regine ueniunt, excandescit ignis auaricie, cupidique similium Wigano insultantes aiunt: «Honor Alani est uisitacio suorum, et ex suis ei humilitas et amor exhibetur; in hoc quod uocatus tociens supersedisti, quid aliud est quam ipsum prodicionis arguere, uel tuum propalare contemptum ad uim et superbiam? Eia! Primis obtempora mandatis, fame labenti consule, terge preterite rubiginem infamie.» Annuit Wiganus; persuasum est ei uite periculum, et ecce regis et regine nuncii; simul euntibus Clodoanus obuiat, miratur, dissuadet, Wiganum detinet.Remelinus a rege suo et regina solita suscipitur aut digniori reuerencia. Regina precipue, que frequencius prodicionem studet, se ipsi tota familiaritate commendabilem facit, educit, reducit, immiscet seria ludis, et tota palliat comitate nequiciam. Considentibus eis et comorantibus ad propugnacula, forte duo uidentur albi uultures insidentes cadaueri, magni quidem et secundum informitatem fame sue pulcherrimi, auis enim incomposita est; et ecce tercius uultur modicus et niger deiecit [f.55r] albos impetu subito et effugauit, obtinuitque cadauer. Ridet Remelinus, et <ab> ipsa sollicitatur quid hoc. Penitet ipsum; celare cupiens, quo magis silet, ad racionem instancius ponitur. Femina enim, sicut uentus in obstacula furit, sic irruit in negata consilia, et donec euicerit non est finis instancie. Vincitur ergo Remelinus, et inquit; «Mons magnus in terra mea nigros educat uultures; mons alter ex opposito extra multo plures habet et albos; in omni uero eorum conflictu prestat unus niger duobus albis, ut modo uidisti. Et quia similiter unus meorum militum duobus preualet ex uestris in omni congressu, risi.» Ad hec illa: «Hoc si uerum est, uestro satis dignum est risu, nostroque ploratu.» Et ad alios mox translata sermones, iocundis eum uerbis usque ad dimissionem detinuit. Et his Alano crudelius quam concepta fuerant a Remelino relatis, amplius inter eos filiam cordis sui sedicionem accendit; instat et optinet ut ipse cum ipsa proditor innocencie fiat. Centum equites Francos, armis et prodicione furtim instructos, intra portam exteriorem in cripta condunt, Remelinum et Wiganum inclusuros. Solempnius igitur solito perque digniores mandantur nuncios et optinentur. Vnde flens Clodoanus et eis mala presagiens a fratre suo multis adigit lacrimis, quatinus ipsum cum patre suo premittat, cum sit ei simillimus, et deceptis hostibus possit ipse Clodoanus pro fratre leuiore iactura perire. Sequens autem a longe Wiganus, si prosperitatem uiderit intret; si fraudem, paratis sibi equis singulis in singulis milibus usque ad propria recurrat.Ingressis igitur Remelino et Clodoano, porte clauduntur subito, rapiuntur, orbatus est Remelinus geminis et lumine. Clodoanus nomen suum confessus euadit. Videns igitur regina Wiganum exclusum a morte, hortatur et emittit milites, coram eis prostrata precatur ut properent, omnia dicit, omnia spondet; eruunt se, properant, ut interficiant innocuum. At ille, quinque iam mutatis equis, sexto non inuento (necligens enim et deses seruus qui equum ibi tenuerat, domino suo nichil sinistri prophetans ad uicum proximum ut comederet abscesserat), timens Wiganus illi quinto calcaria subdit, cui <non> pepercerat spe sexti; quo lassescente circa cuiusdam nemoris confinia, ad feminam quam ante domum suam filare uidit festinus diuertit. Casum ei et se ipsum reuelat, et promittit quidlibet. Illa igitur filium suum ei cunis in domo inuoluendum tradit, et aliquo leuandum ne fleat solacio, dum illa uenientes eludat. Obtemporat ille; perueniunt ad eam equites, et ipsa cicius audita non discredentes ulterius properant, et sepe reuertentes circa domunculam illam euertunt omnia scrutinio limpidissimo. Wiganus interim ut puero flenti solacium faciat, cnipulum cum eburneo manubrio ei dat in manibus, et ipso relicto dum silet, domum intro circuit, latibulum querit, per foramina sollicitus excubat, tandem ad uagitum pueri repedans ipsum cnipulo incumbentem mortuum reperit. Quid igitur spei relinquitur? Iam qui morte proxima timuerat, quasi obtentus, siccis expectat securus lacrimis, quia spe defecta recessit et timor. Adhuc illis circiter illas partes uenantibus qui Wiganum querebant, inuento mater filio mortuo immoritur ei et prosilit amens, ut Wiganum [f.55v] accuset. Ille pedibus apprehensam tenet spondetque se ipsum ei filium fore pro mortuo, persuadens ei nichil utilitatis ex ulcione prouenire posse, et de uenia <spem> multarum diuiciarum dat ipse. Heret illa tandem, et in occursum uiri sui properat, omnibusque reuelatis promissorum illecti spe, militibus adhuc excutantibus, per secreta obscure semite Wiganum in tuto collocant. Colligit ergo uires Wiganus, et enarratis exercitui suo prodicione et timorum erepcione, in omnium oculis cingulo milicie liberatorem suum honorat, et multis preficit opibus et uicis, cuius usque hodie nepotes terram illam possident, et Filii nudi appellantur, quia ille primus quasi a nuditate uestitus de paupere factus est diues.At Wiganus, ut iniurias patris et suas uindicet, in Alanum Rebrit, quod interpretatur Rex Britonum, tanta insurgit potencia, ut hostibus suis de tantis urbibus et uillis non relinquatur ubi caput suum reclinent, et ut illius crudelissime uastacionis adhuc ostendantur monimenta, urbium euersio, ruine ecclesiarum attestantur. Confugiens igitur Alanus ad socerum suum regem Francorum, ipsius interuentu data filia sua scilicet herede suo Wigano, ad pacem suscipitur restitutus. Quieuit autem diu et siluit hac confederacione tota illa regio.Contigit Wiganum cum uxore sua in scaccis ludentem ad maiores operas a suis uocari, liquitque loco suo fidelem sibi militem ut cum domina ludum illum finiret, et abscessit. Cum ergo domina uicisset, ait militi secum ludenti: «Non tibi, sed orbi filio mat.» Quod improperium Wiganus cum equanimiter ferre non posset, ad Alanum Rebrit properans inopinum inuasit; qui confectus ad ecclesiam beati Lewi confugit solus, et clauso hostio suplex orauit beatum Lewium quatinus alterum custodiret meritis suis, dum ipse armis in altero restitisset hostibus; erant enim ecclesie due porte. Cum igitur non possent hostes per portam sancti, per suam licet uix ingressi abstrahunt uirum, et coram ecclesia genitalibus priuant et oculis; unde factum est ut in illius sancti Lewi parochia nullum animal parere possit adhuc, sed maturo partu egrediuntur ut pariant. Wiganus ut plena glorietur ulcione, ablatis secum in manica sinistra oculis et genitalibus Alani, celato et facto et proposito facie iocosa et hylari, domum reuersus cum uxore considet ad scaccos, et obtento ludo super scaccarium genitalia et oculos proicit, dicens quod ab ipsa didicerat: «Filie orbi dico mat.» His uisis edocta uirago quid contigerit, licet ei percellatur ad mortem animus, serenissimo risu leticiam dicens simulat dominum suum facetissimam fecisse iusticiam, et licet mens eius totis nisibus ad uindictam armetur, nichil interne machinacionis foris apparere permittit.Erat autem hisdem temporibus comes Namniti Hoelus, et iuuenis et formosus et strenuus, qui cum ei absque negocio placere posset, eo solo perplacet quo inde Wigano nocere potest, missisque nunciis in unum coeunt iniquitatis animum, illa ulcionis, ille auaricie, cupiditatis uterque. Se inuicem et alterutrum sua cupiunt, mortemque Wigani. Fallitur ergo miser et ab ipsa mittitur in dolo, quasi rebus suis que ad fines Namneti uergunt dispositurus, et interficitur. Ocupat Hoelus.omnia, et suam faciens ducit alienam, filiamque susceptam ab ipsa nobili uiro nomine Ilispon nuptui tradit, et post annos aliquot filium ex ea genuit quem dixit Salomonem, et mortuus est.Successit ei Ilispon, et uiolenta inuasione toti dominatur Britannie, qui ne ulla maneat hereditatis [f.56r] calumpnia, Salomonem occidere querit. Cuius misertus uir nobilis et illarum parcium fidelissimus Henno raptum abscondit infantulum inter popine sue seruos, ut inter humiles educati condicione seruili statusque uilitate sanguinis altitudo ueletur. Nutricius hunc solus cum sola sua cognoscit.Cum autem esset annorum quindecim, et fugisset aper a uenatoribus Ilispon, misit se forte in lucum iuxta popinam in qua comorabatur Salomon. Exiliunt ad canum iubila Henno et familia sua, cumque circumstarent cum uenatoribus, et nemo per audaciam presumeret ad aprum ingredi, irruit in aprum Salomon tunica feda sed uultu bono, palliolum habens in sinistra, cultellum in dextera modicum, et inuolantem in se fortiter suscipit sinistra, interficit dextera, spectaculum de puero quidem formosum et in admiracionem omnium cedens. Dum ergo pre magnitudine apri tum ad ipsum tum ad puerum omnes intenderentur oculi, uocauit eum in partem uenator senex, qui cum patre ipsius fuerat, nomen eius et gentem inquirens. «Salomon» inquit «michi nomen est, gentem nescio, quia me proiectum inuenit et nutriuit Henno.» Ille flens respondit: «Ego scio.» Quod ut Hennoni puer innotuit, timens ab Ilispon prodito consilio uel interfici uel ut modicum exheredari, opida munit, et ad omnes ignotos et cognitos foras misso timore confessionem consilii sui manifeste mittit. Implorat eorum sibi et suo domino auxilia. Multi ergo magni principes Britannie, per oppressionem et tirannidem Ylispon prius ad iram prouocati, iam nunc optatam uidentes oportunitatem, ad Hennonem leti conueniunt.Ad hos timet Ylispon rumores, et quoscunque potest in subsidium aduocat, inter quos Meinfelinus de Kimelec, uir sapientissimus, aduenit. Iniecerat autem uxor Ylispon in iuuenem illius conuentus oculos, et cum se inuicem amarent, Meinfelinum timebant quasi prouidum et coniectorem, ne ipsius proderentur insidiis. Machinatur domina ut ipsum uel accusacione uel quoquo iniecto pudendo scrupulo a curia semoueat. Quo ipse comperto, filios suos octo ceteramque familiam instruit quatinus in omni casu se ita contineant ut ipsum uiderint continentem. Fatuus igitur, qui a domina instructus domum oberrat, Meinfelino bibenti lac in mensa uas lactis in caput supinauit; qui quasi de stulticia eius ridens, lac excussit in fatuum, et placata et pacifica facie prestolatur ulcionem ab Ylispon, arbitratus ipse secundum uisum non iniuriam sibi fieri, et iustum errorem fatui; his oblitis et inultis quasi domum reuers<ur>us abscedit cum licencia. Veniens ad Hennonem, quem tristem inuenit, letissimum suo reddit aduentu. Cui Henno: «Victoriam nostram tecum nobis ac per te a Deo missam in hoc solo timemus impediri posse, quod uicinus noster Camo, iuuenis prudens et strenuus optimisque castellis habundans, ex meo concessu spem conceperat ducendi filiam meam unicam et ab omni adhuc intactam uiro; quam quia nunc audit me mutata sentencia Salomoni parificare, opida munit, gentem multiplicat, uires omni conatu auget, manifestaque rabie suarum inflammatur iniuriarum ultor fieri. Cumque pertinacissimum sit odium in quod ex amore degeneratur, hic nisi conuertatur ad nos, nichil sumus.» Tunc sapiens: «Mecum ueniat Salomon cum filia tua, ut nobis ipsum lenitum reddamus.» Secuti sunt ergo sapientem, quibus Camo mandatis cum maxima militum pompa occurrit. [f.56v] Cui sapiens: «Dominus noster Salomon, quem nobis leges patrum et iura preficiunt, suos uobis resignat amores, Hennonis filiam intactam, ut qui priores adoleuistis in eam ignes crebris non fraudemini cupitis, suamque uoluptatem abdicat, ut uestre satis fiat, torqueri malens uel uri, quam tanto amico uiam aperire scandali.» Victus igitur hac liberalitate Camo Salomonem pro humilitate et amica reddita exaltauit, et sue dedicionem uirtutis in auxilium promisit.Omnibus his pactis ab Ylispon auditis, collectis uiribus aduersus Salomonem properat, diem bello prefigit. Vigilantissimus ille senex de Kimelec locum belli singulis explorat noctibus, situm scilicet loci, optimum in illo aduentum, stacionem, effugium. Nocte igitur id faciebat, ne manifesta fieret hostibus sua sedulitas, ut uel locum mutarent quia exploratum, uel ipsi exemplo eius idem facerent. Contigit ipsi uisio non omittenda nocte ante bellum proxima, quod ad arborem predicti loci ueniret Ylispon solus, et ipso uidente faceret sacrificium diis infernalibus, cuius instancie tandem responsum est, ut qui prior in crastino illic inueniretur uictor fieret. Dumque ad suos bella dispositurus reuertitur, illuc statim repedaturus, sapiens ad locum adducit Salomonem in antelucano ut uincat, priorque inuentus est. Ordinatis igitur cuneis Salomonis ad bellum a sapiente centum relinquit milites in subsidium, retro phaulanges in siluule densitate absconditos et, ut breuiter, confecto exercitu Ylispon et effugato, sapiente uero cum septem filiis occiso, reuertente Salomone cum quindecim militibus, ceteris omnibus occisis, extemplo quidam ipsi aderat Leucius ex confraganeis suis cum triginta sex propriis suis; uidensque se Salomone forciorem, facinoroso concipit in corde quod si Salomon de medio fieret, ipse fortissimus in regno diadema sibi posset imponere, seorsumque cum suis habito consilio suspicionem Salomoni facit, qui se cum suis ad defensionem et fugam preparat. Irruit in ipsum cum suis Leucius, et ui maiore cogit in fugam. Audientes hunc tumultum quos absconderat sapiens centum milites. Leucium subiti ocupant, ipsumque <et> familiam captos tanquam proditores digna morte suspendio multant. Cessit autem ex hoc cunta Britannia Salomoni et suis heredibus.Quicunque lector hec perlegere dignatus fuerit, ex multis et diuersis hinc edoctus iniuriis ad cautelam armabitur, quam obseruare cum indempnitate non poterit, nisi fortissimo compescuerit auariciam freno, que fame arcius et siti omnique necessitate fedius impellit in profundum nequicie. Nam et hec horum causa fuit excessuum. |