BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Liber XXIV philosophorum

ca. 1170

 

Liber XXIV philosophorum

 

Philosophus VI

 

________________________________________________________________

 

 

 

VI.

Deus est, cuius comparatione substantia

est accidens, accidens nihil.

Haec definitio datur sub relatione. Subiectum namque accidentis substantia est. Quae aliena cum recedit, perit accidens, id est proprietas agens. Relatione ergo ad primam causam omnis substantia accidens est, et accidens nihil; et substantia nihil ut est aliena a substantia divina, nec substantia est propria, quae non fluit.