BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Liber XXIV philosophorum

ca. 1170

 

Liber XXIV philosophorum

 

Philosophus V

 

________________________________________________________________

 

 

 

V.

Deus est, quo nihil melius excogitari potest.

Haec definitio data est a fine. Unitas vero finis est et perfectio. Quod ergo sonat (?), bonum est; et quanto magis, tanto magis bonum est. Gaudium (?) ergo unitatis omnis essentiae sua vita est. Vita quidem omnis ab unitate; haec quidem ab interiori indivisione. Quanto igitur magis unum, tanto magis vivum. Sua unitas summa est. Et sic patet propositum.