Ioannes Saresberiensis
ca. 1115 - 1180
|
Policratici siveDe nugis curialium et vestigiisphilosophorum libri VIII
Liber quartus
|
____________________________________________________________
|
|
Entheticus in Polycraticum.Auctor ad opus suum.
Si mihi credideris, linguam cohibebis, et aulaeLimina non intret pes tuus: esto domi.Aspectus hominum cautus vitare memento,Et tibi commissas claude libelle notas. | |
5 | Omnia sint suspecta tibi, quia publicus hostisEt maiestatis diceris esse reus.Ignis edax, gladiusque ferox tibi forte parantur:Aut te polluta subruet hostis aqua.Cum tamen exieris, faciem velabit amictus, |
10 | Deformentque tuam pulvis et aura cutem,Dextra ferat virgam, premat et sua mantica dorsum:Trita tegant frontem pilea, pero pedem.Sit gradus et cultus, habitus peregrinus eunti,Non nisi barbariem barbara lingua sonet. |
15 | De Pictavorum dices te gente creatum,Nam licet his lingua liberiore loqui.Hospitiique fidem quaeres super omnia, quo sisTutus ab insidiis, quas tibi quisque parat.Stultos, prudentes nimium, parvosque cavebis, |
20 | Et quos insignes garrula lingua facit.Si quis amat verum, tibi sit gratissimus hospes,Et quem delectat gloria vana, cave.Iure patronatus illum cole, qui velit esse,Et sciat, et possit, tutor ubique tuus. |
25 | Ergo quaeratur lux cleri, gloria gentisAnglorum, regis dextera, forma boni.Quaesitus regni tibi cancellarius Angli,Primus sollicita mente petendus erit.Hic est qui regni leges cancellat iniquas, |
30 | Et mandata pii principis aequa facit.Si quid obest populo, vel moribus est inimicumQuidquid id est, per eum desinit esse nocens.Publica privatis qui praefert commoda semper:Quodque dat in plures, ducit in aere suo. |
35 | Quod dat habet; quod habet, dignis donat: vice versaSpargit; sed sparsae multiplicantur opes.Utque virum virtus animi, sic gratia formae,Undique mirandum gentibus esse facit.Tardus ad hunc Samius si certet acumine mentis, |
40 | Indoctusque Plato, Varroque stultus erit.Curio si certet verbis, vincetur ab ipso;Victus, si certet, Quintilianus erit.Huius nosse domum non est res ardua; cuivis,Non duce quaesito, semita trita patet. |
45 | Nota domus cunctis, vitio non cognita soliLucet, ab hac lucem dives, egenus, habent.Illa patet miseris, patet et domus illa beatis,Hic patre laetatur advena quisque suo.Cum reserata semel fuerit tibi ianua, currens |
50 | Ad thalamum domini progrediere tui.Exspecta dum turba fluat, quae fervat in aula,Fessaque sint domini membra fovenda toro.Accedes, vultum mutabis mantica nugas,Excutiat; peregre nunc peregrinus eat. |
55 | Non tamen ostendas, oculos quod principis urat,A quo tota tibi vita, salusque datur.Si facies illi tua displicet, unde placebit?Eius in arbitrio, iusque favorque manent.Quod prohibet fieri, scelus est: quod praecipit, aequum, |
60 | Iuraque pro placito stantque caduntque suo.Huic quae sola placet, sola virtute placebis,Quae tibi, si desit, caetera cuncta nocent.Iura colit, pacem statuit, fundatque quietem,Et tumidos hostes mente manuque domat. |
65 | Sed seu iura vocent, seu fulminet ensis in hostes,Non nisi sancta gerit, non nisi sancta probat.Confer ei quoscunque duces, quoscunque potentes,Plebs erit hoc viso maxima turba ducum.Si reges videas, quid ad hunc nisi rustica turba? |
70 | Et bene, si dici rustica turba queunt.Particulamque tui praemonstrans, experiereQuae maneat totum gratia, vel quis honor.Si placet haec, totus poteris fortasse patere.Sed si displiceat, caetera claude toga. |
75 | Verba salutantis sint prima; subinde facetusTe dabis obsequiis, hospitiumque petes.Non gravis hospes eris, potuque ciboque verendusSufficiet vestis non pretiosa tibi.Non oneraris equis, phaleras nec poscis equorum, |
80 | Nec te servorum copia magna premit.Sufficiet vel sola domus, visusque patroni,Eius et alloquio, consilioque frui.Curia quid possit, quid speret plebs, ubi regniVires, una domus sola docere potest. |
85 | Si develatam faciem monstraverit, aut nonPerstringat visum cassibus ille tuum,Quid sapiens stulto differt, quid paupere dives,Quid misero felix? si sapis ecce vides.Si fuerit laetus, oculos auresque libenter |
90 | Exponet nugis forsitan ille tuis.Sic igitur nugas sparges, ne taedia gignant,Quae rebus laetis sunt inimica nimis.Si iubet ut nugas agites, nugare decenter:Nam sibi per nugas seria credet agi. |
95 | Utilibus nugas, sic aptes seria ludis,Ut tibi sit gravium nulla timenda manus.Si iubet ut taceas, statua taciturnior esto,Nec redimas signis verba negata tibi.Cum satiatus erit, vel cum maiora vocabunt, |
100 | Ora conductus detur ut inde tibi.I citus, atque redi; ne quorum carpere nugasAusus es, infligant tela, necemque parent.Unum discedens secreta profer in aure:Quidquid agant alii, tu memor esto tui. |
105 | Quaeque caro fenum, flos feni, gloria carnis,Haec nihil est: nihilo quid minus esse potest.Munera fortunae, viscata puta vitiorumSemina, sunt scelerum pabula, mortis iter.Sunt laquei, sunt insidiae, sunt toxica mortis, |
110 | Quam non effugient, quos dea caeca colit.Quod fortuna dedit, et quod dabit, est alienum,Auferet hoc totum, cum volet illa, tibi.Retia pennatis nequeunt praevisa nocere,Tu quaecunque vides, retia mentis habe. |
115 | Retia sunt quaecunque vides, hominemque ligatumAd miseram mortem per mala quaeque trahunt.Forsitan, unde tibi datur haec audacia? quaeret,Dices nil metuens, omnia tutus agit.Omnia tutus agit, quem nec spes, nec timor angit, |
120 | Cui mala nulla placent, omnia tutus agit.Hispana rediens, aut Vasconis utere lingua,Sed tamen in verbo plus gravitatis habe.Indue sic linguam, sic vestes indue gentis,Salva sit ut morum regula, salva fides. |
125 | Pendeat ex humeris crux aenea, sit coma tetra,Hispida caesaries, barba recisa parum.Sitque gravis vultus, sint frons oculique pudici,Insontesque manus, pauper amictus erit.Dum tibi conductus fuerit, securior ibis, |
130 | Et via sit pedibus quaelibet apta tuis.At si defuerit, longas protende diaetas,Contineatque pedes publica strata tuos.Nusquam divertas, ne quis te laedat euntem.Nugarumque luat garrula lingua notas. |
135 | Omnia, si nescis, loca sunt plenissima nugis;Quarum tota cohors est inimica tibi.Ecclesia nugae regnant, et principis aula;In claustro regnant, pontificisque domo.In nugis clerus, in nugis militis usus; |
140 | In nugis iuvenes, totaque turba senum.Rusticus in nugis, in nugis sexus uterque;Servus, et ingenuus, dives, egenus, in his.Accelera gressus, cauto diplomate pergensAd mare, quo Morini littora nostra petunt. |
145 | Hospitium tandem sera cum nocte subibis,Ut valeas, esto sobrius, esto gravis.Gens penetranda tibi, praelarga, bibaxque, loquaxque,Et cui, ni morem gesseris, hostis eris.Emergunt lites modicae, quas magna sequuntur |
150 | Iurgia, vulneribus feta, necemque ferunt.Sed quia virtutem gens diligit, et veneratur,Si bene credaris vivere, tutus eris.Non modo tutus eris, sed summo dignus honoreQuaeque libet fieri, cuncta licenter age. |
155 | Cantia te felix genuit, te Cantia fovit,Illustris regum, pontificumque parens.Hic tibi debetur, sedes finisque laborum:Illa tibi requiem praeparat, illa domum.Anglorum sedem primam pete, sive Britonum; |
160 | Si Britonum mavis dicere, nemo vetat.Indignum, litem si tempus agit breve longam,Digna quidem non sunt tempora longa brevi.Cum de re constat, non sit de nomine pugna;Ne foveat litem lana caprina diu. |
165 | Quidquid vis dicas, dum sit caput illa Britannis,Quam tibi praesignat angelus arce micans.Angelus iste quis est, aut quae domus ista, requiresNamque novos rerum forma movere solet.Haec est illa domus, quae Christum prima recepit: |
170 | A qua suscepit insula tota fidem.Insula tota fidem cepit, fideique parentemPraedicat, extollit, audit, honorat, amat.Consilii magni si nosti forte datorem,Non erit ignotus angelus iste tibi. |
175 | Angelus e specula totum circumspicit orbem,Et corpus pennis subvehit, atque tegit.Sic videt e specula, sic protegit omnia pennis,Ut ius non habeat hostis in orbe suo.Hic tempestates praenuntiat, atque serenum: |
180 | Ventorum rabiem temperat, atque maris.Ne quid obesse queat, non dormit nocte, diequeStat; quia subiectos undique stare facit.Accedens propius, Christi properabis ad aulam,Ut veniam culpis promereare tuis. |
185 | Illic finiti solventur vota laboris:Hic lacrymas, gemitus, hic pia tura dabis.Excipiet fratrum reducem te tota chorea:Et laudes pro te sospite laeta canet.Quidquid habes quod eis placeat, largire libenter: |
190 | Quidlibet, ut fuerit utile, cuique dabis.Si potes, Odoni studeas donare salutem:Accipiatque Brito te veniente crucem.Hic narrare tui tandem discrimina fatiExactaeque viae prospera cuncta licet. |
195 | Quid sit ovis sub vulpe latens, vulpesve sub agno,Pelle leonina dic quid asellus agat.Quid leo dum servit, quid agit, dum regnat asellus,Turturis in specie passeris acta canes.Quid faciant pardi timidi, leporesque fugaces, |
200 | Et spes conversi quae sit habenda lupi.Quid repens testudo paret, scarabaeus onustus,Curque levi ventus grandis ab imbre cadat.Sed quia nemo potest cunctis virtute placere,Sufficiat paucis te placuisse bonis. |
205 | Spernantur si forte tuae sub iudice nugae,Non sit iniqua manus, aut tua lingua procax.Libera donentur cunctis suffragia, tequeIste bonum dicat, dicat et ille malum.Si locus est liber, cur non sit libera lingua? |
210 | Nemo satis firmus, quem levis aura movet.Quid facient enses, si te levis aura cruentet?Verba quidem non sunt verbera, verba times?Linguarum strepitus solidam non transeat aurem,Auris inepta nimis, quam sonus urit iners. |
215 | Exercent alii linguas, tibi pareat auris;Lingua quidem prodest, non tamen aure magis.Illis in lingua mens est, tibi sit cor in aure.Os patulum sit eis, auris aperta tibi.Obice virtutis confringitur impetus oris, |
220 | Et linguae stimulo mens malesana perit.Nemo, nisi vanus, falso laetatur honore,Conscia mens culpae, quam mala dicta movent.Frons adamante tibi sit durior, igne perustaSit cutis, a verbis ne notet ora rubor. |
225 | Plena pudore tamen, qualem decet illius esse,Qui timeat vitii sordidus esse nota.Alterius linguae dic quis moderatur habenas?Vix est, qui propriae possit habere modum.Lubrica saepe cadit, quoniam versatur in udo: |
230 | Saepe cadens labem contrahit, atque notam.Inter multiloquos, et grandia verba serentes,Esto tardiloquus, estoque pauca loquens.Dum linguas acuunt alii, tibi calleat auris,Et sit Dulichio remige surda magis. |
235 | Nec tantum valeat temeraria lingua loquentis,Pectoris ut possit rumpere claustra tui.Si patiens fueris, nunquam tibi verba nocebunt,Turbatorque tuae nemo quietis erit.Excutiet pacem, quam dat patientia, nullus; |
240 | Sit licet exermis, conterit arma tamen.Utantur linguis, tu viribus utere mentis,Si sapis: alinguis gloria magna venit.Nam quae sit doctrina viri, patientia monstrat,Imbellique manu bella nefanda premit. |
245 | Quis feret armatam, quae sola triumphat inermis,Armatamque manum vincere sola solet?Vir patiens forti melior; minor esse triumphusUrbis, quam mentis dicitur, estque minor.Sperne malos, venerare bonos, ignosce volenti |
250 | Laedere, nulla bonis ultio grata magis.Nulla virum fortem vindicta magis decet ista,Principibus semper debet adesse viris.In quorum manibus lex si viget ignea; punit,Dum miseret: fidos dum cupit esse, facit, |
255 | Provocat ad facinus, dum saevit iniqua potestas,Et sibi subiectos non sinit esse pios.Nemo sciens illum laedit, quem credit amicum;Regula fida nimis: quisquis amandus, amet.Haec hominum disiuncta solet coniungere corda, |
260 | Ista potest hominem conciliare Deo.Hac duce carpe viam, gradienti nemo nocebit,Et poteris cunctas tutus inire manus.Illa tamen metuenda manus, quae tractat iniquasSordes, quam maculant aera colore suo. |
265 | Non quia polluitur, et polluit, est fugienda,Sed quoniam nummus toxica saeva geritToxica perpetuam paritura famemque sitimqueEt miseram vitam, mortis et omne genus.Nulla libris erit apta manus ferrugine tincta; |
270 | Nec nummata queunt corda vacare libris.Non est eiusdem nummosque librosque probare,Persequiturque libros grex, Epicure, tuus.Ignis avaritiae cum fenum carnis adurit,Surgit, et aeternum construit usque focum. |
275 | Omnia cum possit manus Omnipotentis, avaraeMentis egestatem non satiare potest.Non satiare potest manus Omnipotentis avarum:Dic mihi quis poterit, quod nequit illa manus?Nonne satis miser est, quem nec Deus ipse beare |
280 | Sufficit? ulterius quis miser esse potest?Nummipetae cum libricolis nequeunt simul esseAmbos, crede mihi, non capit una domus.Ergo cave miseros, nec ab his nisi tristia speres:Nam miseri cultor, quis nisi stultus, erit? |
285 | Est antiqua nimis, nimis est sententia vera,Quam docuere patres, Ennius atque Cato:Tam quod habet, quam quo caret omni defit amico,Occupet, occumbat, res aliena tamen.Semper abundabit, qui rebus noverit uti; |
290 | Et mens utendi nescia semper eget.Pauca potest dives, et plurima pauper habere;Nescit egestatem dives, egenus opes.Nullus amicus ei, qui multa cupit, nec amicusEst sibi, cui nimium res aliena placet. |
295 | Si cupidus fuerit hostis, caveatur ut hostis,Si sit amicus, eo cautior esse stude.Iurat? crede minus; non iurat? credere noli;Iuret, non iuret, hostis ab hoste cave.Et fugias quos livor edax felicibus hostes |
300 | Sic facit, ut virtus flectere nulla queat.Muneribus fortasse tuis placabis avarum,Laedere quo cesset invidus, esto miser.Alterius misera gaudet mens invida sorte,Cunctaque vicina commoda, damna putat. |
305 | Et nisi festinus fugeres, te plura moneremVix pateris dici pauca: vel ista tene. |