BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Ioannes Saresberiensis

ca. 1115 - 1180

 

Policratici sive

De nugis curialium et vestigiis

philosophorum libri VIII

 

Liber quartus

 

____________________________________________________________

 

 

 
 

Prologus.

I.

De differentia principis et tiranni, et quid sit princeps.

II.

Quid lex; et quod princeps, licet sit legis nexibus absolutus, legis tamen seruus est et aequitatis, geritque personam publicam, et innocenter sanguinem fundit.

III.

Quod princeps minister est sacerdotum et minor eis; et quid sit ministerium principatus fideliter gerere.

IV.

Quod diuinae legis auctoritate constat principem legi iustitiae esse subiectum.

V.

Quod principem castum esse oportet, et auaritiam declinare

VI.

Quod debet legem Dei habere prae mente et oculis semper, et peritus esse in litteris, et litteratorum agi consiliis.

VII.

Quod timorem Dei doceri debet, et humilis esse, et sic servare humilitatem, quod auctoritas principis non minuatur; et quod praeceptorum alia mobilia, alia immobilia.

VIII.

De moderatione iustitiae et clementiae principis, quae debent in eo ad utilitatem rei publicae contemperari

IX.

Quid sit declinare ad dexteram uel sinistram, quod princeps prohibetur.

X.

Quid utilitatis de cultu iustitiae principes consequantur.

XI.

Quae sit alia merces principum

XII.

Ex quibus causis transferantur principatus et regna.

 

 

Prologus.

Ardua quidem res est professio ueritatis et quae incursantibus errorum tenebris aut negligentia profitentis frequentissime uitiatur. Quid enim uerum sit quis recte examinat rebus incognitis? Notitia autem rerum, eo quod uias non dirigit contemptoris, iustitiae aculeos exacerbat in penam delinquentis. Est ergo primus philosophandi gradus, genera rerum proprietatesque discutere, ut quid in singulis uerum sit, prudenter agnoscat; secundus, ut quisque id ueritatis, quod ei illuxerit, fideliter assequatur. Haec autem philosophantium strata illi soli peruia est, qui de regno uanitatis proclamat in libertatem qua liberi fiunt quos ueritas liberauit, et Spiritui seruientes colla iugo iniquitatis et iniustitiae subduxerunt. Vbi enim Spiritus Dei, ibi libertas; metusque seruilis uitiisque consentiens exterminator Spiritus sancti est. Porro Spiritus est qui loquitur aequitatem in conspectu principum nec erubescit, et pauperes spiritu regibus anteponit aut aequat, et quos sibi fecerit coherere, docet scire loqui et facere ueritatem. Qui uero ueritatem non uult audire uel loqui, a Spiritu ueritatis alienus est. Sed haec hactenus. Nunc in quo tirannus distat a principe audiamus.

 

 

I.

De differentia principis et tiranni,

et quid sit princeps.

Est ergo tiranni et principis haec differentia sola uel maxima, quod hic legi obtemperat et eius arbitrio populum regit cuius se credit ministrum, et in rei publicae muneribus exercendis et oneribus subeundis legis beneficio sibi primum uendicat locum, in eoque praefertur ceteris, quod, cum singuli teneantur ad singula, principi onera imminent uniuersa. Vnde merito in eum omnium subditorum potestas confertur, ut in utilitate singulorum et omnium exquirenda et facienda sibi ipse sufficiat, et humanae rei publicae status optime disponatur, dum sunt alter alterius membra. In quo quidem optimam uiuendi ducem naturam sequimur, quae microcosmi sui, id est mundi minoris, hominis scilicet, sensus uniuersos in capite collocauit, et ei sic uniuersa membra subiecit, ut omnia recte moueantur, dum sani capitis sequuntur arbitrium. Tot ergo et tantis priuilegiis apex principalis extollitur et splendescit, quot et quanta sibi ipse necessaria credidit. Recte quidem, quia populo nichil utilius est quam ut principis necessitas expleatur; quippe cum nec uoluntas eius iustitiae inueniatur aduersa. Est ergo, ut eum plerique diffiniunt, princeps potestas publica et in terris quaedam diuinae maiestatis imago. Proculdubio magnum quid diuinae uirtutis declaratur inesse principibus, dum homines nutibus eorum colla submittunt et securi plerumque feriendas praebent ceruices, et impulsu diuino quisque timet quibus ipse timori est. Quod fieri posse non arbitror, nisi nutu faciente diuino. Omnis etenim potestas a Domino Deo est, et cum illo fuit semper, et est ante euum. Quod igitur princeps potest, ita a Deo est, ut potestas a Domino non recedat, sed ea utitur per subpositam manum, in omnibus doctrinam faciens clementiae aut iustitiae suae. Qui ergo resistit potestati, Dei ordinationi resistit, penes quem est auctoritas conferendi eam et, cum uult, auferendi uel minuendi eam. Neque enim potentis est, cum uult seuire in subditos, sed diuinae dispensationis pro beneplacito suo punire uel exercere subiectos. Vnde et in persecutione Hunorum Athila interrogatus a religioso cuiusdam ciuitatis episcopo quis esset, cum respondisset: Ego sum Athila flagellum Dei; ueneratus in eo (ut scribitur) diuinam maiestatem episcopus: Bene, inquit, uenerit minister Dei; et illud: Benedictus qui uenit in nomine Domini, ingeminans reseratis ecclesiae foribus persecutorem admisit, per quem et assecutus est martirii palmam. Flagellum enim Domini excludere non audebat, sciens quia dilectus filius flagellatur, et nec ipsius flagelli esse nisi a Domino potestatem. Si itaque adeo uenerabilis est bonis potestas etiam in plaga electorum, quis eam non ueneretur, quae a Domino instituta est ad uindictam malefactorum, laudem uero bonorum, et legibus deuotione promptissima famulatur? Digna siquidem uox est, ut ait Imperator, maiestate regnantis se legibus alligatum principem profiteri. Quia de iuris auctoritate principis pendet auctoritas; et reuera maius imperio est, summittere legibus principatum; ut nichil sibi princeps licere opinetur, quod a iustitiae aequitate discordet.

 

 

II.

Quid lex; et quod princeps,

licet sit legis nexibus absolutus,

legis tamen servus est et aequitatis,

geritque personam publicam,

et innocenter sanguinem fundit.

Nec in eo sibi principes detrahi arbitrentur, nisi iustitiae suae statuta praeferenda crediderint iustitiae Dei, cuius iustitia iustitia in euum est, et lex eius aequitas. Porro aequitas, ut iuris periti asserunt, rerum conuenientia est, quae cuncta coaequiparat ratione et imparibus rebus paria iura desiderat, in omnes aequabilis, tribuens unicuique quod suum est. Lex uero eius interpres est, utpote cui aequitatis et iustitiae uoluntas innotuit. Vnde et eam omnium rerum diuinarum et humanarum compotem esse Crisippus asseruit, ideoque praestare omnibus bonis et malis et tam rerum quam hominum principem et ducem esse. Cui Papinianus, uir quidem iuris experientissimus, et Demostenes, orator praepotens, uidentur suffragari et omnium hominum subicere obedientiam, eo quod lex omnis inuentio quidem est et donum Dei, dogma sapientum, correctio uoluntariorum excessuum, ciuitatis compositio, et totius criminis fuga; secundum quam decet uiuere omnes qui in politicae rei uniuersitate uersantur. Omnes itaque necessitate legis seruandae tenentur adstricti, nisi forte aliquis sit cui iniquitatis licentia uideatur indulta. Princeps tamen legis nexibus dicitur absolutus, non quia ei iniqua liceant, sed quia is esse debet, qui non timore penae sed amore iustitiae aequitatem colat, rei publicae procuret utilitatem, et in omnibus aliorum commoda priuatae praeferat uoluntati. Sed quis in negotiis publicis loquetur de principis uoluntate, cum in eis nil sibi uelle liceat, nisi quod lex aut aequitas persuadet aut ratio communis utilitatis inducit? Eius namque uoluntas in his uim debet habere iudicii; et rectissime quod ei placet in talibus legis habet uigorem, eo quod ab aequitatis mente eius sententia non discordet. De uultu tuo, inquit, iudicium meum prodeat, oculi tui uideant aequitatem; iudex etenim incorruptus est cuius sententia ex contemplatione assidua imago est aequitatis. Publicae ergo utilitatis minister et aequitatis seruus est princeps, et in eo personam publicam gerit, quod omnium iniurias et dampna sed et crimina omnia aequitate media punit. Virga quoque eius et baculus, adhibita moderatione sapientiae, contractus omnium et errores ad uiam reducit aequitatis, ut merito potestati spiritus congratuletur, dicens: Virga tua et baculus tuus ipsa me consolata sunt. Sed et clipeus eius fortis quidem sed infirmorum clipeus est et qui malignantium iacula pro innocentibus potenter excipiat. Officium quoque eius illis qui minimum possunt, plurimum prodest, et illis qui nocere desiderant, plurimum aduersatur. Non ergo sine causa gladium portat, quo innocenter sanguinem fundit, ut tamen uir sanguinum non sit, et homines frequenter occidat, ut non incurrat nomen homicidii uel reatum. Si enim magno creditur Augustino, Dauid uir sanguinum dictus est, non propter bella sed propter Vriam. Et Samuel nusquam uir sanguinum aut homicida scribitur, licet Agag pinguissimum regem Amalech interfecerit. Hic siquidem gladius est columbae, quae sine felle rixatur, sine iracundia ferit et, cum dimicat, nullam omnino concipit amaritudinem. Nam, sicut lex culpas persequitur sine odio personarum, ita et princeps delinquentes rectissime punit, non aliquo iracundiae motu sed mansuetae legis arbitrio. Nam, etsi suos princeps uideatur habere lictores, ipse aut solus aut praecipuus credendus est lictor, cui ferire licitum est per supositam manum. Vt enim ad Stoicos accedamus, qui causas nominum diligentius inuestigant, lictor dicitur, quasi legis ictor, eo quod ad ipsius spectat officium ferire quem lex iudicat feriendum. Vnde et antiquitus officialibus, quorum manu iudex nocentes punit, cum reo gladius immineret, «Obtempera legis arbitrio» dicebatur, uel «Legem imple», ut rei tristitiam mitigaret uel mansuetudo uerborum.

 

 

III.

Quod princeps minister est sacerdotum

et minor eis; et quid sit ministerium

principatus fideliter gerere.

Hunc ergo gladium de manu Ecclesiae accipit princeps, cum ipsa tamen gladium sanguinis omnino non habeat. Habet tamen et istum, sed eo utitur per principis manum, cui cohercendorum corporum contulit potestatem, spiritualium sibi in pontificibus auctoritate seruata. Est ergo princeps sacerdotii quidem minister et qui sacrorum officiorum illam partem exercet quae sacerdotii manibus uidetur indigna. Sacrarum namque legum omne officium religiosum et pium est, illud tamen inferius, quod in penis criminum exercetur et quandam carnificii repraesentare uidetur imaginem. Vnde et Constantinus Romanorum fidelissimus imperator, cum sacerdotum concilium Niceam conuocasset, nec primum locum tenere ausus est nec se presbiterorum immiscere consessibus, sed sedem nouissimam occupauit. Sententias uero, quas ab eis approbatas audiuit, ita ueneratus est ac si eas de diuinae maiestatis sensisset emanasse iudicio. Sed et libellos inscriptionum, quos ad inuicem conceptos, sacerdotum crimina continentes, imperatori porrexerant, suscepit quidem clausosque reposuit in sinu suo. Cum autem eosdem ad caritatem et concordiam reuocasset, dixit sibi, tamquam homini et qui iudicio subiacet sacerdotum, illicitum esse deorum examinare causas, qui non possunt nisi a solo Deo iudicari. Librosque, quos receperat, non inspectos dedit incendio, patrum ueritus crimina uel conuitia publicare et Cham reprobi filii maledictionem incurrere, qui patris uerenda non texit. Vnde et in scriptis Nicholai Romani pontificis idem dixisse narratur: Vere si propriis oculis uidissem sacerdotem Dei aut aliquem eorum qui monachico habitu circumamicti sunt, peccantem, clamidem meam explicarem et cooperirem eum, ne ab aliquo uideretur. Sed et Theodosius magnus imperator ob meritam noxam, non tamen eotenus grauem, a sacerdote Mediolanensi a regalium usu et insignibus imperii suspensus est et indictam sibi penitentiam homicidii patienter et sollempniter egit. Profecto, ut Doctoris gentium testimonio utar, maior est qui benedicit quam qui benedicitur, et penes quem est conferendae dignitatis auctoritas eum, cui dignitas ipsa confertur, honoris priuilegio antecedit. Porro de ratione iuris, eius est nolle cuius est uelle, et eius est auferre qui de iure conferre potest. Nonne Samuel in Saulem ex causa inobedientiae depositionis sententiam tulit, et ei in regni apicem humilem filium Ysai subrogauit? Si uero constitutus princeps susceptum ministerium fideliter gesserit, tantus honor ei exhibendus est et reuerentia tanta, quantum caput omnibus membris corporis antecellit. Gerit autem ministerium fideliter, cum suae conditionis memor uniuersitatis subiectorum se personam gerere recordatur, et se non sibi suam uitam sed aliis debere cognoscit, et eam illis ordinata caritate distribuit. Totum ergo se Deo debet, plurimum sui patriae, multum parentibus et propinquis, extraneis minimum, nonnichil tamen. Sapientibus ergo et insipientibus debitor est, pusillis et maioribus. Quae quidem inspectio communis est omnium praelatorum, et eorum qui spiritualium curam gerunt, et qui secularem iurisdictionem exercent. Vnde et Melchisedech, quem primum Scriptura regem introducit et sacerdotem (ut ad praesens misterium taceatur, quo praefigurat Christum, qui in celis sine matre et in terris sine patre natus est); ille, inquam, nec patrem nec matrem legitur habuisse, non quod utroque caruerit, sed quia regnum et sacerdotium de ratione non pariunt caro et sanguis, cum in alterutro creando parentum respectus citra uirtutum merita praeualere non debeat, sed salubria subiectorum fidelium uota; et cum alterutrius culminis apicem quisque conscenderit, obliuisci debet affectum carnis et id solum agere quod subiectorum salus exposcit. Subiectis itaque pater sit et maritus aut, si teneriorem nouerit affectionem, utatur ea; amari magis studeat quam timeri, et se talem illis exhibeat, ut uitam eius ex deuotione praeferant suae, et incolumitatem illius quandam publicam reputent uitam; et ei tunc omnia recte procedent, et paucorum stipatus obsequio praeualebit, si opus est, aduersus innumerabiles. Fortis etenim est ut mors dilectio; et cuneus, quem funiculi amoris constringunt, non facile rumpitur.

Dorenses cum Atheniensibus pugnaturi de euentu praelii oracula consuluerunt. Responsum est superiores fore, ni regem Atheniensium occidissent. Cum uentum esset in bellum, militibus ante omnia regis custodia praecipitur. Atheniensibus eo tempore rex Codrus erat. Qui, responso dei et praeceptis hostium cognitis, mutato regis habitu, sarmenta collo gerens castra hostium ingreditur. Ibi turba obsistentium a milite, quem falce percusserat, interficitur. Cognito regis corpore, Dorenses sine praelio discedunt. Atque ita Athenienses uirtute ducis, pro salute patriae morti se offerentis, bello liberantur. Item Ligurgus in regno suo decreta constituens populum in obsequia principum, principes ad iustitiam imperiorum firmauit; auri argentique usum et omnium scelerum materiam sustulit; senatui custodiam legum, populo sublegendi senatum potestatem dedit; statuit uirginem sine dote nubere, ut uxores eligerentur, non pecunia; maximum honorem pro gradu etatis senum esse uoluit; nec sane usquam terrae locum honoratiorem senectus habet. Deinde, ut eternitatem suis legibus daret, iureiurando obligat ciuitatem, nichil eos de eius legibus mutaturos antequam reuerteretur. Proficiscitur autem Cretam, ibi perpetuum exilium egit, abicique moriens ossa sua in mare iussit, ne relatis Lacedaemonem solutos se religione iusiurandi in dissoluendis legibus arbitrarentur. His quidem exemplis eo libentius utor, quod apostolum Paulum eisdem usum, dum Atheniensibus praedicaret, inuenio. Studuit praedicator egregius Iesum Christum et hunc crucifixum sic mentibus eorum ingerere, ut per ignominiam crucis liberationem multorum exemplo gentilium prouenisse doceret. Sed et ista persuasit fieri non solere nisi in sanguine iustorum et eorum qui populi gererent magistratum. Porro ad liberationem omnium, scilicet Iudeorum et gentium, nemo sufficiens potuit inueniri, nisi ille, cui in hereditatem datae sunt gentes, et praefinita est omnis terra possessio eius. Hunc autem alium esse non posse quam Filium omnipotentis Dei asseruit, cum praeter Deum gentes et terras omnes nemo subegerit. Dum ergo sic crucis ignominiam praedicaret, ut gentium paulatim euacuaretur stultitia, sensim ad Dei uerbum Deique sapientiam et ipsum etiam diuinae maiestatis solium, uerbum fidei et linguam praedicationis euexit et, ne uirtus Euangelii sub carnis infirmitate uilesceret a scandalo Iudeorum gentiumque stultitia, opera Crucifixi, quae etiam famae testimonio roborabantur, exposuit; cum apud omnes constaret quod ea non posset facere nisi Deus. Sed quia multa in utramque partem crebro fama mentitur, ipsam iuuabat famam, quod discipuli illius maiora faciebant, dum ad umbram discipuli a quacumque infirmitate sanabantur aegroti. Quid multa? Astutias Aristotilis, Crisippi acumina, omniumque philosophorum tendiculas resurgens mortuus confutabat. Decios duces Romanorum se pro suis exercitibus deuouisse percelebre est. Iulius quoque Cesar: Dux, inquit, qui non laborat ut militibus carus sit, militem nescit armare, nescit humanitatem ducis in exercitu aduersus hostes esse. Idem numquam dixit militibus: Ite huc; sed: Venite; dicebat enim quia participatus cum duce labor uidetur militibus minor. Praeterea uoluptas corporis eodem auctore uitanda est; aiebat enim in bello corpora hominum gladiis, in pace uoluptatibus uulnerari. Senserat enim gentium triumphator uoluptatem nullo modo tam facile superari quam fuga, eo quod ipsum, qui gentes domuerat, Veneris nexibus innodauit mulier impudica.

 

 

IV.

Quod divinae legis

auctoritate constat principem legi

iustitiae esse subiectum.

Sed quid ad emendicata gentium exempla decurro, quae tamen plurima sunt, cum rectius quisque possit ad facienda legibus quam exemplis urgeri? At ne ipsum principem usquequaque solutum legibus opineris, audi quam legem imponat principibus Rex magnus super omnem terram terribilis et qui aufert spiritum principum: Cum, inquit, ingressus fueris terram, quam Dominus Deus dabit tibi, et possederis eam, habitauerisque in illa, et dixeris: Constituam super me regem sicut habent omnes per circuitum nationes; eum constitues, quem Dominus Deus tuus elegerit de numero fratrum tuorum. Non poteris alterius gentis hominem regem facere, qui non sit frater tuus. Cumque fuerit constitutus, non multiplicabit sibi equos, nec reducet populum in Egiptum, equitatus numero sulleuatus; praesertim cum Dominus praeceperit uobis ut nequaquam amplius per eandem uiam reuertamini. Non habebit uxores plurimas quae afficiant animam eius, neque argenti et auri immensa pondera. Postquam autem sederit in solio regni sui, describet sibi Deuteronomium legis huius in uolumine, accipiens exemplar a sacerdotibus Leuiticae tribus, et habebit secum, legetque illud omnibus diebus uitae suae, ut discat timere Dominum Deum suum et custodire uerba et cerimonias eius, quae in lege praecepta sunt. Nec eleuetur cor eius in superbiam super fratres suos, neque declinet in partem dextram uel sinistram; ut longo tempore regnet ipse et filius eius super Israel. Numquid quaeso nulla lege artatur quem lex ista constringit? Haec utique diuina est et impune solui non potest. Singula uerba eius, si sapiant, in auribus principum tonitrua sunt. Taceo de electione et forma eius, quae in principis creatione exigitur; uiuendi formulam, quae ei praescripta est, mecum paulisper attende. Cum, inquit, uerit constitutus, qui se totius populi fratrem religionis cultu et affectu caritatis profiteatur, non multiplicabit sibi equos, quorum numerositate sit subditis onerosus. Equos equidem multiplicare est plures quam ipsa necessitas exigat, uanae gloriae causa uel erroris alterius, congregare. Multum enim et parum, si Peripateticorum principem sequimur, legitimae quantittatis diminutionem in singulis rerum generibus significant uel excessum. Licebitne ergo canes multiplicare uolucresue rapaces aut truces bestias aut quaelibet portenta naturae, cui equorum, qui ad militiam necessarii sunt et usum totius uitae, ex legitima quantitate praefinitus est numerus? Nam de histrionibus et mimis, scurris et meretricibus, lenonibus et huiusmodi prodigiis hominum, quae principem potius oportet exterminare quam fouere, non fuerat in lege mentio facienda; quae quidem omnes abominationes istas non modo a princpis aula excludit, sed eliminat a populo Dei. Equorum nomine totius familiae et impedimentorum omnium necessarius intelligitur usus; cuius legitima quantitas est, quam ratio necessitatis aut utilitatis exposcit, ita tamen ut utile et honestum coaequentur et ciuilitas conscribatur honestis. Philosophis enim iam pridem placuit perniciosiorem nullam esse opinionem illorum opinione qui utile separant ab honest; et sententiam uerissimam et utilissimam esse, honestum et utile in se usquequaque conuerti. Plato, ut ferunt historiae gentium, cum uidisset Dionisium Siciliae tirannum corporis sui septum custodibus: Quod tantum, inquit, malum fecisti, ut a tam multis necesse habeas custodiri? Hoc utique principem non oportet, qui officiis ita sibi omnium uincit affectus, ut quisque subditus pro eo periculis imminentibus caput opponat, cum etiam urgente natura se pro capite soleant membra exponere, et pellem pro pelle et cuncta quae homo habet, ponat pro anima sua. Sequitur: Nec reducet populum in Egiptum, equitatus numero sulleuatus. Magna siquidem diligentia praecauendum est omni qui in sullimitate constituitur, ne inferiores corrumpat exemplis et abusione rerum et per superbiae aut luxuriae uiam ad confusionis tenebras reducat populum. Frequens enim est ut subditi superiorum uitia imitentur, quia magistratui populus studet esse conformis, et unusquisque libenter appetit in quo alium cernit illustrem. Celebre est illud uersificatoris egregii, sensum et uerba magni Theodosii exprimentis:

 

In commune iubes si quid censesue tenendum,

primus iussa subi; tunc obseruantior aequi

fit populus, nec ferre negat, cum uiderit ipsum

auctorem parere sibi. Componitur orbis

regis ad exemplum, nec sic inflectere sensus

humanos edicta ualent quam uita regentis.

Mobile mutatur semper cum principe uulgus.

 

Verum singulorum facultates nequaquam omnium copiis adaequantur. De loculis propriis quilibet sumit, at potestas de arca publica uel cimilio haurit; quae si forte defecerit, ad singulorum recurritur facultates. Atqui priuatum quemque suis necesse est esse contentum. Quae si fuerint extenuata, qui nunc potentis appetebat fulgorem, paupertate sordidus confusionis suae tenebras erubescit. Inde etiam Lacedemoniorum decreto potestatibus in usu publicorum bonorum parcitas indicta est, dum tamen hereditariis uti et his quae pinguiori fortuna accedunt, communi iure liceat.

 

 

V.

Quod principem castum

esse oportet, et avaritiam

declinare.

Adiecit lex: Non habebit uxores plurimas, quae afficiant animam eius. Licitum quidem fuit quandoque in populo Dei ut, propagandae sobolis gratia et fidelem populum dilatandi, plures quis sortiretur uxores. In exemplum licentiae huius occurrunt patriarchae, cum Sara usa sit iure suo, corpore scilicet Abrahae, in utero alieno, ancillae ministerio de uiro suscipiens filium Ismaelem. Iacob quoque sororum sibi duplicato coniugio fecundas earundem ancillas adsciuit. Atqui reges perpetuae prohibitionis laqueus tenet et a plurium uxorem amplexibus arcet; et, cum in aliis plures unius esse licitum fuerit, in regibus perpetuo optinet ut una unius sit. Numquid fornicari uel adulterari stuprumue committere licet cum pluribus, cum nec etiam generis multiplicandi causa aut procreandi heredis liceat uxoribus admisceri? Quomodo stupra adulteria aut quaslibet fornicationes puniet potestas eisdem subiecta criminibus? Nec uxores Dauid quisquam obiciat, qui forte in hoc, sicut et in multis aliis, speciali priuilegio gaudet; licet facile concesserim quod et ipse in hac parte deliquerit. Sane eum affectus ille uxorius proditione et homicidio in adulterium impegit, nec in illius excusatione laboro, qui prophetica conuentus et conuictus parabola seipsum uirum mortis esse respondit. Habes itaque regem cum regibus delinquentem; et utinam cum penitente peniteant et fateantur cum confitente culpam et satisfacientes cum satisfaciente reuertantur ad uitam! Ipsam quoque sapientiam Salomonis mulierum infatuauit amor. Sequitur: Nec habebit argenti et auri immensa pondera. Eant nunc, et Domino prohibente argentum sibi et aurum thesaurizent, facientes ex calumpnia quaestum, de paupertatibus aliorum abundantiam quaerant, de rapinis diuitias, et singularem sibi beatitudinem statuant in calamitate multorum. Sed copiam Salomonis obicit aliquis. Esto, principem locupletem fieri non prohibeo sed auarum. Nonne aurum et argentum Salomonis tempore uiluerunt? Non utique uiluissent, si eorum immensa pondera et quae usum excederent, sibi rex cupidus congessisset. Potuerat ea in terram defodiens, quo cariora fierent, humanis usibus subraxisse. Apud Petronium Trimalchio refert fabrum fuisse, qui uitrea uasa faceret tenacitatis tantae ut non magis quam aurea uel argentea frangerentur. Cum ergo fialam huiusmodi de uitro purissimo et solo (ut putabat) dignam Cesare fabricasset, cum munere suo Cesarem adiens, admissus est. Laudata est species muneris, commendata manus artificis, acceptata est deuotio donantis. Faber uero, ut admirationem intuentium uerteret in stuporem, et sibi plenius gratiam conciliaret imperatoris, petitam de manu Cesaris fialam recepit, eamque ualidius proiecit in pauimentum tanto impetu ut nec solidissima et constantissima eris materia maneret illesa. Cesar autem ad haec non magis stupuit quam expauit. At ille de terra sustulit fialam, quae quidem non fracta erat sed collisa, ac si eris substantia uitri speciem induisset. Deinde martiolum de sinu proferens uitium correxit aptissime, et tamquam collisum uas eneum crebris ictibus reparauit. Quo facto se celum Iouis tenere arbitratus est, eo quod familiaritatem Cesaris et admirationem omnium se promeruisse credebat. Sed secus accidit. Quaesiuit enim Cesar an alius sciret hanc condituram uitreorum. Quod cum negaret, eum decollari praecepit imperator dicens quia, si hoc artificium innotesceret, aurum et argentum uilescerent quasi lutum. An uera sit relatio et fidelis incertum est, et de facto Cesaris diuersi diuersa sentiunt. Ego uero sapientiorum non praeiudicans intellectui deuotionem potentis artificis male remuneratam arbitror, et inutiliter humano generi prospectum, cum ars egregia deleta sit, ut fomes auaritiae, pabulum mortis, contentionum praeliorumque causa pecunia pecuniaeque materia seruaretur in pretio, quod sine diligentia hominis fuerat habitura, cum sine se esse non possit quae rerum pretium est. *) Vtique:

 

In pretio pretium nunc est; dat census honores,

census amicitias; pauper ubique iacet.

 

Longe utilius quidam omnem materiam iurgiorum et causam odii a suis rebus publicis exterminare studuerunt, ut causa deficiente effectus malitiae euanesceret; quale est decretum Ligurgi apud Lacedemonios, et in antiqua Grecia, quae nunc pars Italiae est, Samii doctrina Pitagorae, qui constitutionum suarum robore et uirtute traditur totam seruasse Italiam. Vtinam aurum cum argento uilescat, dum sit sola uirtus in pretio et illa quorum usum optima dux uiuendi natura commendat. Pauper itaque non iacebit, nec diues solius pecuniae beneficio honorabitur, dum unusquisque sui ipsius dote erit in pretio uel uilescet. Porro quaedam a se, quaedam ab aliorum opinione habent pretii dignitatem. Panis siquidem aut uictualia, quae in alimentis aut indumentis necessariis constant, dictante natura sunt ubique terrarum in pretio. Quae sensus oblectant naturaliter omnibus grata sunt. Quid multa? Quae naturae sunt, non modo eadem sed uigent apud omnes; quae opinionis arbitrium sequuntur, incerta sunt; et, sicut ad placitum sunt, ita et ad placitum euanescunt. Non fuerat ergo timendum imperatori ne materia commerciorum deficeret, cum etiam adhuc apud illos uenalitium frequens sit, qui pecuniam non nouerunt. Scio equidem tantae sapientiae fuisse Salomonem, ut numquam timuerit ne aurum et argentum uilesceret posteris, quorum naturam uidebat esse famelicam et pro parte maxima nichil aliud quam pecuniam esurire. Vnde per inspiratam sapientiam hanc rubiginem rex contempsit egregius, ut ad contemptum pecuniae sui ipsius exemplo posteros inuitaret. Praeterea esse regem expedit copiosum, ita tamen ut diuitias suas populi reputet. Non habebit ergo diuitias quas nomine possidet alieno, nec sibi priuata erunt bona fiscalia quae publica confitetur. Nec mirum, cum nec ipse suus sit sed subditorum.

 

 

VI.

Quod debet legem Dei habere

prae mente et oculis semper, et peritus

esse in litteris, et

litteratorum agi consiliis.

Postquam autem sederit in solio regni sui, describet sibi Deuteronomium legis huius in uolumine. Ecce quia princeps non debet esse iuris ignarus et, licet multis priuilegiis gaudeat, nec militiae praetextu legem Domini permittitur ignorare. Describet ergo Deuteronomium legis, id est, secundam legem, in uolumine cordis: ut sit lex prima, quam littera ingerit; secunda, quam ex eo misticus intellectus agnoscit. Prima quidem scribi potuit lapideis tabulis; sed secunda non imprimitur, nisi in puriore intelligentia mentis. Et recte in uolumine Deuteronomium scribitur, quia sic apud se sensum legis princeps reuoluit, quod ab oculis eius littera non recedit. Et sic quidem insistit litterae ut nequaquam ab intellectus discordet puritate. Littera namque occidit, spiritus uiuificat, et penes ipsum humani iuris et aequitatis media interpretatio necessaria et generalis extat. Accipiens, inquit, exemplar a sacerdotibus Leuiticae tribus. Recte quidem. Omnium legum inanis est censura, si non diuinae legis imaginem gerat; et inutilis est constitutio principis, si non est ecclesiasticae disciplinae conformis. Quod et Christianissimum non latuit principem, qui legibus suis indixit ne dedignentur sacros canones imitari. Et non modo sacerdotes exemplaria peti praecipit, sed ad Leuiticam tribum, mutuandi gratia, principem mittit. Sic enim legitimi sacerdotes audiendi sunt, ut reprobis et ascendentibus ex aduerso omnem uir iustus claudat auditum. Sed qui sunt sacerdotes Leuiticae tribus? Illi utique quos sine auaritiae stimulis, sine ambitionis impulsu, sine affectione carnis et sanguinis lex in Ecclesiam introduxit. Non autem lex litterae, quae mortificat, sed spiritus, quae in sanctitate mentis, munditia corporis, fidei sinceritate et operibus caritatis uiuificat. Sicut enim umbratilis lex et gerens omnia figuraliter sacerdotes in singularitate carnis et sanguinis praeelegit; sic, postquam cessantibus umbris ueritas patefacta est et iustitia de celo prospexit, quos uitae commendat meritum et bonae opinionis odor et unitas fidelium aut praelatorum diligens prouidentia in opus ministerii segregauit, Spiritus applicat ad Leuiticam tribum et legitimos instituit sacerdotes. Adicitur: Et habebit secum, legetque illud omnibus diebus uitae suae. Attende quanta debeat esse diligentia principis in lege Domini custodienda, qui eam semper habere legere praecipitur et reuoluere, sicut Rex regum, factus ex muliere, factus sub lege, omnem impleuit iustitiam legis, ei non necessitate sed uoluntate subiectus; quia in lege uoluntas eius, et in lege Domini meditatus est die ac nocte. Quod si ille in hac parte non creditur imitandus qui non regum gloriam sed fidelium amplexus est paupertatem et indutus forma seruili reclinatorium capiti non quaesiuit in terris et interrogatus a iudice regnum suum de hoc mundo non esse confessus est, proficiant uel exempla regum illustrium quorum memoria in benedictione est. Procedant ergo de castris Israel Dauid, Ezechias et Iosias et ceteri qui in eo sibi regni gloriam constare credebant, si Dei quaerentes gloriam se et subditos diuinae legis nexibus innodarent. Et ne illorum remota uideantur exempla, et ex eo sequenda minus, quod a lege eorum et ritu operum et religionis cultu et fidei professione aliquantisper uidemur abscedere (licet nobis et illis eadem fides sit, ita tamen ut, quod illi futurum expectabant, nos ex parte magna gaudeamus et ueneremur impletum, abiectis tantum umbris figurarum ex quo ueritas de terra orta est et in conspectu gentium reuelata); ne, inquam, illorum quasi aliena aut prophana contempnantur exempla, Constantinus noster, Theodosius, Iustinianus et Leo et alii Christianissimi principes principem possunt instruere Christianum. In eo namque praecipuam operam dabant, ut sacratissimae leges, quae constringunt omnium uitas, scirentur et tenerentur ab omnibus, nec illarum esset quisquam ignarus, nisi aut publica utilitate erroris dispendium compensaret aut miseratione etatis aut sexus infirmitate legitimae acerbitatis euitet aculeos. Illorum itaque gesta uirtutum incitamenta sunt; uerba quot sunt, tot institutiones morum. Denique uitam, uitiis subiugatis et captiuatis, quasi arcum triumphalem consecratum posteritati magnificae uirtutis titulis erexerunt, fideli confessione praedicantes in omnibus quia non manus nostra excelsa sed Dominus fecit haec omnia. Et quidem Constantinus Romana ecclesia fundata et dotata, ut cetera eius taceantur egregia, benedictione perpetua insignis est. Iustinianus et Leo qui fuerint ex eo claret, quod totum orbem sacratissimis legibus enucleatis quasi quoddam templum iustitiae sacrare studuerunt. Nam de Theodosio quid dicam, quem isti uirtutis habuerunt exemplar, et Ecclesia Dei ob religionis et iustitiae uenerabilem notam et sacerdotibus patientissime tamen et humillime indignantem non modo ut imperatorem uenerata est sed ut antistitem? Qui leges tulerat, quam patienter tulit sententiam sacerdotis Mediolanensis! Et ne sententiam emolliti presbiteri et principibus applaudentis fuisse teneram putes, a regalium usu suspensus est princeps, exclusus ab ecclesia, et penitentiam coactus est explere sollempnem. Sed quid eum tantae necessitati subiecerat? Voluntas utique subiecta iustitiae Dei et legi eius usquequaque obtemperans. Et nisi quae metrica leuitate scribuntur duxeris habenda contemptui, ex his quibus filium instruit apud Claudium Claudianum quis ipse in sacrario morum extiterit paucis agnosces. Ceterum cum praemissae legis uerba reuoluo, singula michi uidentur onusta et quasi spiritu intelligentiae fecundata menti occurrunt. Habebit ergo, inquit, secum legem, prouidens ne ad dampnationem suam, cum eam habere necesse sit, habeat contra se. Potentes etenim potenter tormenta patientur. Et adiecit: Legetque illud. Legem siquidem habere in mantica parum prodest, nisi fideliter custodiatur in anima. Legenda est ergo omnibus diebus uitae suae. Ex quibus liquido constat, quam necessaria sit principibus peritia litterarum, qui legem Domini cotidie reuoluere lectione iubentur. Et forte quod sacerdotes legem cotidie legere iubeantur, non frequenter inuenies. Princeps uero cotidie legit, et diebus uitae; quia qua die non legerit legem, ei non dies uitae sed mortis est. Hoc utique sine difficultate illiteratus non faciet. Vnde et in litteris, quas regem Romanorum ad Francorum regem transmisisse recolo, quibus hortabatur ut liberos suos liberalibus disciplinis institui procuraret, hoc inter cetera eleganter adiecit, quia rex illiteratus est quasi asinus coronatus. Si tamen ex dispensatione ob egregiae uirtutis meritum, principem contingat esse illiteratum, eundem agi litteratorum consiliis, ut ei res recte procedat, necesse est. Assistant ergo ei Nathan propheta et Sadoch sacerdos et fideles filii prophetarum, qui eum a lege Domini diuertere non patiantur, et quam ipse oculis animo non ostendit, linguis suis introducant, quasi quodam aurium ostio, litterati. Legat itaque mens principis in lingua sacerdotis, et quicquid egregium uidet in moribus, quasi legem Domini ueneretur. Nam uita et lingua sacerdotum quasi quidam uitae liber est in facie populorum. Eo forte spectat quod exempla legis a sacerdotibus Leuiticae tribus iubetur assumi; quia praedicatione eorum debet potestas commissi magistratus gubernacula moderari. Nec expers omnino lectionis est qui etsi ipse non legit, quae leguntur ab aliis fideliter audit. Qui uero neutrum facit, quomodo in contemptu praecepti quod praecipitur fideliter adimplebit? Concursus namque desiderabilium omnium sapientiae accessio est. Tholomeus ad cumulum beatitudinis nonne sibi aliquid deesse credidit donec, accitis septuaginta interpretibus, licet gentilis esset, legem Domini Grecis communicauit? Nichil enim refert an interpretes in eadem cellula clausi contulerint an prophetauerint in diuersis, dum constet regem in ueritatis inquisitione sollicitum legem Domini in Greciam traiecisse. In Athicis Noctibus legisse me memini quod, cum Philippi Macedonis morum legantur insignia, inter cetera litteratorum studium, quasi belli negotia et uictoriarum triumphos, liberalitatem mensae, humanitatis officium, et quaecumque lepide comiterque dicta uel facta sunt, colorauit. Verum et hoc ipsum in quo se aliis excellentiorem nouerat, quasi bonorum hereditariorum fundamentum, ad unicum quem sperabat regni et felicitatis futurum heredem transmittere curauit. Ob hanc causam epistola eius destinata Aristotili nuper nati Alexadri, ut sperabatur, magistro uisa est exscribenda. Est igitur concepta ad hanc ferme sententiam: Philippus Aristotili salutem dicit. Filium michi genitum scito, quo equidem Diis habeo gratiam, non proinde quia natus est quam pro eo quod eum nasci contigit temporibus uitae tuae. Spero etenim fore ut educatus eruditusque a te dignus existat et nobis et rerum istarum susceptione. Romanos imperatores aut duces, dum eorum respublica uiguit, illiteratos extitisse non memini. Et nescio quomodo contigit quod, ex quo in principibus uirtus languit litterarum, armatae quoque militiae infirmata est manus et ipsius principatus quasi praecisa radix. Nec mirum, cum sine sapientia nullus stare aut esse ualeat principatus. Socrates Apollinis oraculo sapientissimus iudicatus est et qui sine contradictione septem illos qui dicti sunt sapientes incomparabiliter antecessit non in opinione sapientiae sed uirtute, tunc demum respublicas fore beatas asseruit, si eas philosophi regerent aut rectores earum studere sapientiae contigisset. Et (si tibi Socratis uidetur contempnenda auctoritas): Per me, inquit Sapientia, reges regnant, et conditores legum iusta decernunt; per me principes imperant, et potentes decernunt iustitiam; ego diligentes me diligo, et qui mane uigiliant ad me, inuenient me; mecum sunt diuitiae et gloria, opes superbae et iustitia; melior est fructus meus auro et lapide pretioso, genimina mea argento electo; in uiis iustitiae ambulo, in medio semitarum iudicii, ut ditem diligentes me et thesauros illorum repleam. Item: Meum est consilium et aequitas, mea est prudentia, mea est fortitudo. Et alibi: Accipite disciplinam et non pecuniam, doctrinam magis quam aurum eligite. Melior est enim sapientia cunctis opibus pretiosissimis, et omne desiderabile ei non potest comparari. Cum gentiles nichil sine nutu numinum crederent faciendum, unum tamen quasi Deum deorum et omnium principem excolebant, scilicet Sapientiam, ideo quod ipsa omnibus praeest. Vnde et philosophi ueteres imaginem Sapientiae pro foribus omnium templorum pingi et haec uerba scribi debere censuerunt:

 

Vsus me genuit, peperit Memoria;

Sophiam me uocant Graii, uos Sapientiam.

 

Et haec item: Ego odi homines stultos et ignaua opera et philosophicas sententias. Et quidem eleganter illi ista finxerunt, licet ueritatem ipsam plene non nouerint; ad eam tamen aliquatenus accedentes, dum Sapientiam omnium quae recte fiunt, ducem et principem arbitrantur, cum et ipsa ueraciter glorietur quod in omni gente et populo a principio primatum tenuit superborum et sullimium colla propria uirtute calcans. Salomon quoque se eam super salutem et omnia pulchra dilexisse fatetur, et ad ipsum cum ea bona omnia accessisse.

 

 

VII.

Quod timorem Dei doceri debet,

et humilis esse, et sic servare humilitatem,

quod auctoritas principis non minuatur;

et quod praeceptorum alia mobilia,

alia immobilia.

Sequitur: Vt discat timere Dominum Deum suum, et custodire uerba eius quae in lege praecepta sunt. Causam legitimae obseruationis lex ipsa subiungit: Vt discat, inquit. Diligens namque lector legis discipulus est, non magister; nec ad sensum suum captiuatam retorquet legem, sed menti eius et integritati sensus suos accommodat. Sed discipulus iste quid discit? Vtique timere Dominum Deum suum. Recte quidem, eo quod sapientia parit et firmat principatum; atqui initium sapientiae timor Domini. Qui ergo timoris non initiatur gradu, frustra ad legitimi principatus culmen aspirat. Legitimi, inquam; quia de quibusdam dum alleuantur deiectis et miserius deiciendis scriptum est: Isti regnauerunt, et non ex me; principes extiterunt, et ego ignoraui; et alibi: Tenentes legem nescierunt sapientiam. Timeat ergo princeps Dominum et se promta humilitate mentis et pia exhibitione operis seruum profiteatur. Dominus etenim serui dominus est. Seruit itaque Domino princeps, dum conseruis suis, subditis scilicet sibi, fideliter seruit. Sed et Dominum Deum esse agnoscat, cui non plus timoris ex maiestate quam amoris ex pietate exhibendum est. Pater etenim est et cui nulla creatura ipsius faciente merito negare potest dilectionis affectum. Si ego, inquit, dominus sum, ubi est timor meus? si pater sum, ubi est amor meus? Verba quoque legis custodienda sunt, quod ex primo timoris gradu, quadam quasi uirtutum scala, felici procedit ascensu. Dilectio, inquit, illius custodia legum est, quia omnis sapientia timor Domini. Porro: Qui Deum timet faciet bona, et qui continens est iustitiae, apprehendet illam, et obuiabit illi quasi mater honorificata. Sed quae uerba diligentia tanta custodiet? Vtique quae praecepta sunt in lege, ut apud principem iota uel apex legis non cadat in terram, quod non ille propriis uel manibus subiectorum excipiat. Sunt autem praecepta quaedam perpetuam habentia necessitatem, apud omnes gentes legitima et quae omnino impune solui non possunt. Ante legem, sub lege, sub gratia, omnes lex una constringit: Quod tibi non uis fieri, alii ne feceris; et: Quod tibi uis fieri faciendum, hoc facias alii. Procedant nunc dealbatores potentum, susurrent aut, si hoc parum est, publice praeconentur principem non esse legi subiectum, et quod ei placet, non modo in iure secundum formam aequitatis condendo, sed qualitercumque, legis habere uigorem. Regem quem legis nexibus subtrahunt, si uolunt et audent, exlegem faciant, ego, non modo his renitentibus sed mundo reclamante, ipsos hac lege teneri confirmo. In quo enim, inquit qui nec fallit nec fallitur, iudicio iudicaueritis, iudicabimini. Et certe iudicium grauissimum in his qui praesunt fiet, eo quod mensura bona conferta coagitata et supereffluens refundetur in sinus eorum. Nec tamen dispensationem legis subtraho manibus potestatum, sed perpetuam praeceptionem aut prohibitionem habentia libito eorum nequaquam arbitror subponenda. In his itaque dumtaxat quae mobilia sunt, dispensatio uerborum admittitur; ita tamen ut compensatione honestatis aut utilitatis mens legis integra conseruetur. Nec eleuetur, inquit, cor eius in superbiam super fratres suos. Quod praecipue necessarium est, saepius replicat, eo quod humilitas numquam satis uidetur commendata principibus, et difficillimum est ut gradus honoris tumorem non pariat in animo imprudentis. Superbis utique resistit Deus et humilibus dat gratiam. Prouide ergo rex orat ne ueniat ei pes superbiae, quia in eo ceciderunt qui operantur iniquitatem, expulsi sunt nec potuerunt stare. Non itaque superbiat super fratres; sed, cum fratrum meminerit, fraternum subiectis omnibus impendat affectum. Et quidem prudenter humilitatem cum discretione et caritate indicit principibus, quia sine istis omnino subsistere non potest principatus. Quisquis ergo gradum propriae celsitudinis amat, humilitatis culmen in moribus diligentissime teneat. Nam qui ab humilitatis operibus recedit, a dignitatis suae fastigio tumoris pondere cadit. Obtinet enim perpetuo quia qui se humiliat exaltabitur, et uice uersa qui se exaltat deprimetur. Regem Romanorum nouissimum Tarquinium fecit esse superbia, et ei ab humilitate magis necessarios substituit magistratus. Denique quem superborum legisti regnare diutius? Eorum namque, qui per superbiam ceciderunt, historia copiosa est. Nec tamen eatenus superbiam uitet, ut incidat in contemptum; quia sicut elatio, ita et abiectio declinanda est. Vnde et in iure Romano cautum est ut qui ius reddit, se quidem in adeundo facilem praebeat, contempni tamen non patiatur; mandatis quoque adicitur, ne praesides prouinciarum in ulteriorem familiaritatem prouinciales admittant, eo quod ex conuersatione aequali contemptio nascitur dignitatis. Veneretur ergo in publico populi maiestatem et apud se priuatae conditionis statum pariter metiatur. Hoc ipsum antiquis philosophorum documentis faciendum agnosce. Ad philosophum Taurum, Athenas uisendi cognoscendique eius gratia, uenerunt pariter Cretae prouinciae praeses et pater eius sed priuatus. Taurus uenientibus placide assurrexit, reseditque post mutuam salutationem. Allata est mox una sella, quae in promtu erat, et dum aliae promebantur apposita est. Inuitauit ergo Taurus patrem praesidis ut sederet. At ille: Sedeat hic potius qui populi Romani magistratus est. Absque praeiudicio tu, inquit Taurus, interea sede, dum conspicimus quaerimusque quid conueniat, tene potius sedere qui pater es, an filium qui gerit Romani populi magistratum? Cum pater assedisset, appositumque esset aliud filio, super ea re Taurus his, qui conuenerant, uerbum fecit, cum summa boni, aequi, honorum atque officiorum perpensatione. Eorum uerborum sententia haec fere fuit. In publicis locis atque muneribus patrum iura cum filiorum, qui in magistratu aut potestatibus sunt collata, interquiescere paulum et coniuere. Sed cum extra rem publicam in domesticare atque uita sedeatur, ambuletur, in conuiuio quoque discumbatur familiari, tunc inter filium magistratum et patrem priuatum publicos honores cessare, naturales et genuinos exoriri. Hoc ergo, inquit Taurus, quod ad me uenistis, quod nunc loquimur, quod de officiis dissertamus, priuata actio est. Itaque tu pater utere his honoribus prius, quibus quoque domi uestrae te uti priorem decet. Haec ego magistratibus generaliter persuadenda arbitror, ut in splendore publicae dignitatis memores sint propriae conditionis, et sic attendant propriae conditionis statum, ut non deuenustent publicae dignitatis gradum; sic etiam collati sibi honoris integritatem seruet, ut aliorum non minuat dignitatem; et sic priuata quisque polleat dignitate, ut non fiat iniuria publicae potestati.

 

 

VIII.

De moderatione iustitiae

et clementiae principis, quae debent

in eo ad utilitatem

rei publicae contemperari.

Obtineat ergo in principe quod debet in omnibus obtinere: Nemo quae sua sunt quaerat sed quae aliorum. Verumtamen ipsius affectionis modus, quo caritatis brachiis subiectos ut fratres amplexatur, moderationis limitibus clauditur. Sic et enim fratres diligit, quod errores eorum medicinaliter corrigit; sic in eis carnem agnoscit et sanguinem, ut ea spiritus subiciat ditioni. Medicorum utique consuetudo est ut morbos, quos fomentis et leuioribus medicinis curare nequeunt, grauioribus adhibitis igne puta uel ferro curent. Nec umquam utuntur grauibus, nisi cum leuium beneficio desiderata sanitas desperatur; sic et potestas cum inferiorum uitia mansueta manu curare non sufficit, penarum acrimoniam dolens recte uulneribus infundit, et pia crudelitate seuit in malos, dum bonorum incolumitas procuratur. Sed quis sine dolore proprii corporis membra ualuit amputare? Dolet ergo cum exigentibus culpis uindictam exposcitur, eam tamen peragit inuita dextra. Sinistram namque non habet princeps et in cruciatu membrorum corporis, cuius ipse caput est, legi tristis et gemens famulatur. Philippus, cum audisset Phiciam quendam bonum pugnatorem alienatum animo sibi, quod tres filias inops uix aleret, nec a rege adiuuaretur, monentibus amicis ut eum caueret: Quid, inquit Philippus, si haberem partem corporis egram, abscideremne potius quam curarem? Deinde familiariter secreto elicitum Phiciam accepta difficultate necessitatum domesticarum pecunia sufficienter instruxit ac meliorem fidelioremque habuit quam fuerit antequam crederetur offensus. Vt enim ait Lucius: Principem senem moribus esse oportet et qui moderatiora sequatur consilia, et uicem gerere medicorum qui morbos curant nunc ex inanitione in obpletis, nunc refectione in uacuis, et dolorem sedant nunc cauterio, nunc fomentis. Praeterea sit in uerbo affabilis, munificus in beneficiis, et integrae auctoritatis seruet in moribus dignitatem. Famam namque benignitatis conciliat sermo bonus et lingua gratiosa. Amorem fidelissimum et constantissimum etiam a durioribus extorquent beneficia et, quem fecere, fouent et solidant. Et morum dignitati debetur reuerentia subditorum.

Egregie quidem Traianus, gentilium optimus Augustorum, arguentibus eum amicis, quod in omnes nimium et ultra quam imperatorem deceat communis esset, respondit: Se talem uelle imperatorem esse priuatis, quales imperatores sibi esse priuatus optasset. Vnde et relatu Plinii Secundi ammonitus, qui tunc inter ceteros iudices persecutor Ecclesiae destinatus erat, a nece martirum persecutionis gladium reuocans, edictum temperauit. Et forte cum fidelibus egisset mitius, nisi decessorum suorum legibus et exemplis et prudentum (ut putabatur) consilio et auctoritate iudicum ad delendam sectam hominum opinione publica superstitiosam et uerae religionis inimicam inuitaretur. Nec tamen usquequaque commendo iustitiam hominis qui Christum ignorabat, sed culpam ipsius extenuo, qui aliorum excedebat impulsu et ad beneficium miserendumque propriae pietatis agebatur instinctu, natura clemens in omnes, austerus in paucos quibus parcere nefas esset; adeo ut totius imperii sui curriculo unus dampnatus sit senatorum nobiliumue urbis, licet inueniantur plurimi in ipsum grauiter deliquisse. Hic autem a senatu dampnatus est, ignorante Traiano. Dicebat enim insanum esse qui, oculos si habeat lippientes, eos malit effodere quam curare. Aiebat et ungues, si acriores fuerint, resecandos esse, non auellendos. Si enim citharedus aliique fidicines multa diligentia procurant, quomodo oberrantis cordae compescant uitium, et eandem aliis unanimem reddant, faciantque dulcissimam dissidentium consonantiam, cordis non ruptis sed tensis proportionaliter uel remissis; quanta sollicitudine oportet principem moderari nunc rigore iustitiae, nunc remissione clementiae, ut subditos faciat quasi unanimes esse in domo et quasi discordantium in ministerio pacis et caritatis operibus unam faciat perfectam et maximam armoniam? Hoc autem certum est, quia tutius est cordas remitti intensius quam protendi. Remissarum namque intensio artificis peritia conualescit et debitam soni reddit gratiam; sed quae semel rupta est, nullo artificio reparatur. Profecto, si sonus exigitur quem non habent, frustra tenduntur et saepe citius uenitur ad nullum quam ad eum qui nimis exigitur. Ait ethicus:

 

Est piger ad penas princeps, ad praemia uelox,

quique dolet, quotiens cogitur esse ferox.

 

Alterum namque iustitiae, alterum pietatis est, quae adeo principi necessariae sunt, ut quisquis sine illis non modo principatum sed quemlibet magistratum uendicat, frustra se ipsum irrideat, sed et aliorum in se prouocat risum contemptum et odium. Misericordia, inquit, et ueritas non te deserant, circumda eas gutturi tuo et scribe eas in tabulis cordis tui, et inuenies gratiam et disciplinam bonam coram Deo et hominibus. Gratia namque debetur misericordiae, iustitiae disciplina. Vtique gratia et amor subiectorum, quam diuina producit gratia, optimum instrumentum est omnium gerendorum. Sed et amor sine disciplina non proficit, quia cessante iustitiae stimulo populus se in illicita resoluit. Meditatur ergo iugiter sapientiam, et de ea sic iustitiam operatur, quod lex clementiae semper est in lingua eius; et sic clementiam temperat rigore iustitiae, quod lingua eius iudicium loquitur. Officio namque eius iustitia in iudicium uertitur, ea quidem necessitate, ut uacare non liceat quin seipsum sibi collato destituat honore. Honor etenim regis iudicium diligit et delinquentium culpas tranquilla mentis moderatione compescit. De magistratuum moderatione librum fertur scripsisse Plutarcus, qui inscribitur Archigramaton, et magistratum suae urbis ad patientiam et iustitiae cultum uerbis instituisse dicitur et exemplis. Hic autem seruum habebat, hominem nequam et contumacem sed liberalibus disciplinis eruditum egregie et exercitatum satis in disputationibus philosophicis. Contigit ut ob nescio quam noxam ei tunicam detrahi, caedique iuberet Plutarcus. Loro coeperat uerberari duriuscule, cum tamen infitiaretur culpam, dicens se nichil egisse mali, nichil sceleris admisisse, et obloquebatur se multis demeruisse obsequiis ut uapularet. Postremo, cum non proficeret, uociferari coepit et inter uapulandum iam non querimonias et gemitus eiulatusque sed uerba seria et obiurgatoria iaculabatur; nec ita se habere Plutarcum, ut philosophum deceret; irasci turpe esse, ei praesertim, qui de malo irae sepius dissertauerat librumque pulcherrimum scripserat de patientia. Adiciebat esse probrosum, quod doctrinam suam moribus impugnabat, eo quod a mentis integritate prolapsus, effusus et prouolutus in iram, plurimis plagis mulctaret innoxium. Ad haec Plutarcus, lente quidem et leniter et summa cum grauitate: Numquid quod uapulas tibi irasci uideor? Estne ira mea, si a me debitum recipis? Ex uultune meo an ex uoce an ex colore an etiam ex uerbis ira me corruptum intelligis aut correptum? Michi quidem neque oculi opinor truces sunt neque os turbidum, neque immaniter clamo, neque in spumam ruboremque feruesco, neque pudenda dico aut penitenda, neque omnino trepido ira aut gestio. Haec omnia quippe, si nescis, signa irarum esse solent. Et simul ad eum qui caedebat conuersus. Interim, inquit, dum ego atque hic disputamus, tu hoc age; et sine iracundia mea retunde seruilem contumaciam, et iniquum penitere doceas quam iurgare. Sic Plutarcus. In quo nonnichil eruditionis relictum est omnibus qui in sullimitate sunt.

 

 

IX.

Quid sit declinare ad

dexteram vel sinistram, quod

princeps prohibetur.

Sequitur: Neque declinet in partem dextram uel sinistram. Ad dextram declinare est uirtutibus ipsis uehementer insistere. Ad dextram declinare est in uirtutis operibus, quae in modo consistit, modum excedere. Omnis uero uehementia salutis inimica est, et excessus omnis in culpa; bonarumque rerum consuetudo nimia pessima est. Vnde ethnicus:

 

Insani sapiens nomen feret, aequus iniqui,

ultra quam satis est uirtutem si petat ipsam.

 

Et philosophus: Caue quod est nimium; quia, si haec ipsa cautela modestiam deserit, eo ipso a tramite uirtutis incaute recedit. Salomon quoque: Noli, inquit, esse nimis iustus. Quid ergo nimium prodest, si regina uirtutum iustitia in sui nimietate obest? Alibi quoque: Nimia humilitas maxima pars superbiae est. Ad sinistram declinare est per abrupta uitiorum a uia uirtutum declinare uel deuiare. Item deflectitur ad sinistram qui in subiectorum culpis nimis pronus est ad uindictam; et ad dexteram gressum torquet qui delinquentibus ex mansuetudine nimis indulget. Iter autem utrumque deuium est; sed quod ad sinistram uergit perniciosius est.

 

 

X.

Quid utilitatis de cultu iustitiae

principes consequantur.

Sed legitimae huius obseruantiae quaenam erit utilitas? Eam utique propheticus sermo protinus subdit. Ait enim: Vt longo tempore regnet ipse, et filius eius super Israel. Ecce quaenam tantae difficultatis futura sit merces, dum regna paterna filiis longo tempore protelantur. De uirtute namque parentum protenditur successio filiorum et succedentium felicitas ex decedentium iniquitate praeciditur. Nam Spiritus sancti certum est testimonio quia iniusti disperibunt simul et reliquiae impiorum interibunt. Salus autem iustorum a Domino est, qui protegit eos in tempore tribulationis. Sed cum eternitas totius temporis, quantacumque sit, per minutissima momenta deficiat, et in eo toto non nisi admodum breue momentum subsistat, quid in eo poterit esse longum, cum ea omnia, si colligantur in unum, uerae eternitati collata nec puncti quidem locum obtineant, eo quod finitorum ad infinita omnino nulla est comparatio? Certe centri ad periferiam uel circumferentiam, etsi exigua, aliqua tamen, ut pluribus placet, proportio est; eternitatis et temporis nulla. Quid ergo longum erit in eo quod totum breue est? aut quae beatitudo temporis animae uidebitur diuturna, si ea fidelis et perpetua anima est quantolibet tempore emenso caritura? Sed ego in loco isto, ut tamen sine praeiudicio sententiae sanioris dictum intelligatur, longi temporis regnum dici arbitror ipsius animae indeficientis etatem quam pro bene amministrato regno eternae beatitudinis gloria coronabit. Cum enim certum sit quod Deus remunerabit opera singulorum et omnium in misericordia uberi uel iustitia pleniori, quos lumine clariori respiciet quam illos qui omnes ad iustitiam exercent uel secum traxerunt ad mortem? Sicut ergo potentes potenter tormenta patientur, sic et iustitiae praemiis fruentur plenius, si recte exercuerint potentatum; et tantam in futuro prae subditis habebunt gloriam, quanta uirtute eos in magna delinquendi licentia praecesserunt. Potuit, inquit, transgredi, et non est transgressus; facere mala, et non fecit; ideo stabilita sunt bona illius in Domino. Ad iustitiam namque principibus reputatur etiam cum temperant ab iniuriis; et facultas delinquendi est eis materia meritorum. Declinare a malo in eis magnum est, etiamsi magna bona non faciunt, dum tamen subditos indulgentia malorum non perimant. Nonne magnum est quod beatitudinis quam habere uidentur, eis, si recte egerint, promittitur continuatio? Impossibile dicunt quidam et hic florere cum mundo et in eternum gaudere cum Christo; et sententia quidem uera est, si inter mundi flores reputes lenocinia uitiorum. Atqui et reges florere possunt et mundialium florum dulcissimos et utilissimos in eternum carpere fructus. Quid autem beatius est quam si de diuitiis ad diuitias, de deliciis ad delicias, de gloria ad gloriam principes transferantur, de temporalibus ad eterna?

 

 

XI.

Quae sit alia merces principum.

Nec tamen quod litterae prima facies promittit excludo, quae et longi temporis regnum promittit patribus et eiusdem successionem protendit ad filios qui, sicut temporalis regni, ita erunt et eternae beatitudinis successores. Scio enim quia lex carnali populo loquebatur, qui cor adhuc habens lapideum, incircumcisus mente non carne, uitam ex magna parte nesciebat eternam, magnifaciens si ei bona terrae darentur uel promitterentur in cibum. Carnaliter itaque sapienti facta est promissio carnis, et ei promissa est diuturnitas temporis, qui nondum spem conceperat eternae beatitudinis, et temporale in successionem filiorum protenditur regnum illis qui nondum quaerebant eternum. Patri ergo temporaliter succedit filius, si patris iustitiam imitatur. Aufer, inquit Salomon, impietatem de uultu regis, et firmabitur iustitia thronus eius. Si enim a uultu, id est a uoluntate, recedit impietas, totius regni opera uirga aequitatis et cultu iustitiae diriguntur. Vnde illud: Rex qui sedet in solio iudicii dissipat omne malum intuitu suo. Ecce quanto priuilegio gaudeant principes, quibus (ut de eterna beatitudine taceam) perpetuatur regni gloria etiam in carne et sanguine suo. Gloriatur Dominus se uirum inuenisse secundum cor suum et, cum eum in regni apicem postmodum sullimasset, succedentium sibi filiorum curriculo regnum ei perpetuum pollicetur. De fructu uentris tui, inquit, ponam super sedem tuam; et: Si custodierint filii tui mandata mea quae iam dedi, et testimonia mea quae per me uel uicarios meos docebo illos, et ipsi et filii eorum sedebunt super sedem tuam, et ponam in seculum seculi semen eius et thronum eius sicut dies celi. Si autem dereliquerint filii eius legem meam et in iudiciis meis non ambulauerint, si iustitias meas prophanauerint et mandata mea non custodierint, uisitabo in uirga iniquitates eorum, ut translato regno de gente in gentem et deletis his heredibus qui secundum carnem esse uidentur in semine, transferatur successio ad illos qui fidei et iustitiae inueniuntur heredes. In eoque promissionis subsistit ueritas, et rata permanent quae ex ore Altissimi processerunt, quod iustis regibus successione fidelium semen permanet in eternum. Hoc autem (ut ad praesens de Christo, qui factus ex semine Dauid secundum carnem rex regum est et dominus dominantium, nulla sit mentio) etiam secundum litteram perpetuo arbitror obtinere, ut succedant parentibus filii, si eos in mandatis Domini fideliter fuerint imitati. Adeo quidem ut, si omnibus recte dispositis et in eo manentibus nulla uideatur esse sollicitudo uel officium praesidentis, constat his, qui semel principem admiserunt, de semine illius successorem non defuturum, etsi non ob aliud uel ad conseruandam sanguinis claritatem. Quod et historiarum liquet exemplis.

Fertur enim quod, cum magnus Alexander ultimum litus Occeani perlustraret, Bragmannorum insulam debellare parabat. Ad quem illi in his uerbis epistolam miserunt: Audiuimus, inuictissime rex, praelia tua et felicitatem uictoriae ubique subsecutam. Sed quid erit homini satis, cui totus non sufficit orbis? Diuitias non habemus, quarum cupiditate nos debeas expugnare; omnium bona omnibus communia sunt. Esca est nobis pro diuitiis, pro cultibus et auro uilis et rara uestis. Feminae autem nostrae non ornantur ut placeant; quem quidem ornamentorum cultum potius oneri deputant quam decori. Etenim nesciunt in augenda pulchritudine plus affectare quam quod natae sunt. Antra nobis duplicem usum praestant, tegumentum in uita, in morte sepulturam. Regem habemus non pro iustitia sed pro nobilitate conseruanda. Quem enim locum haberet uindicta, ubi nulla fit iustitia? His uerbis motus Alexander nullam ratus uictoriam, si eorum pacem perpetuam turbaret, in quiete sua dimisit. Et forte, si eos bello fuisset aggressus, minime praeualuisset aduersus innocentes, eo quod innocentia non facile superatur et ueritas suis uiribus constans de malitia quantumuis armata triumphat. Sed, quia nichil est quod magis desiderent homines quam ut in bonis suis habeant filios successores, ut qui propriam ex conditione praeuident mortem, in propagine carnis suae perpetuent uitam, hoc principibus est promissum, unde maxime possunt ad cultum iustitiae inuitari. Contingit enim eos, qui de se ipsis securi sunt, de statu filiorum iugiter esse sollicitos. In eoque minimum caritatis ordo seruatur, quod amorem, qui patriae parentibus praecipue debebatur, pater transfundit in filios, dum filialis affectus paterni pectoris cellam solus exhaurit. Condigna quoque uice respondent parentibus filii, eundem suis impertientes affectum, quo a parentibus accepti sunt; licet alium ordinem exigat caritas ordinata, quem poetarum doctissimus prudenter expressit. Senem namque Anchisem euersa Troia in humeris pii filii collocauit, parentis Eneae dexteram dedit Aschanio, et marito coniunx Creusa cohesit, antecedentium pro muliebri infirmitate legens uestigia. Compatriotis omnibus ducem dedit, uirum armis et pietate praesignem. Alias enim dux esset inutilis, cum sine uiribus regna adquiri non ualeant aut sine iustitia retineri. Nunc uero omnium unica sollicitudo est, liberos, qualescumque sint, diuitiis et honoribus potius quam uirtutibus insignire. Negligitur etenim quod onus rei publicae imponatur. Expulso Superbo Tarquinio, qui regnauit in urbe nouissimus, cum Brutus primus consul liberos suos de reuocandis in urbem regibus agere cognouisset, eos protraxit in forum et in media contione uirgis caesos tandem securi percuti iussit, ut plane publicus parens in locum liberorum uideretur populum adoptasse. Ego quidem, etsi parricidium perhorrescam, consulis non possum non approbare fidem, qui maluit salutem liberorum suorum periclitari quam populi. Rectene fecerit, iudicent sapientes. Ego enim campum istum oratoribus late patere cognoui, et in eo declamatores in ancipiti materia saepius desudasse, dum in absolutione parricidii fides laborat et parricidalis impietas meritum fidei conatur extinguere. Quod si me ad sententiam urges, respondeo quod in causa Smirnensi Ariopagitas Gneio Dolobellae inuenio respondisse. Ad quem, prouinciam Asiam proconsulari imperio obtinentem, mulier Smirnensis adducta est, confitens se maritum et filium datis clam uenenis occidisse, eo quod illi filium eius ex altero matrimonio optimum et innocentissimum iuuenem exceptum insidiis nequiter occidissent, sibi licitum esse asserens ex indulgentia legum et ius ignorare et suam et suorum et totius rei publicae suae tam atrocem iniuriam uendicare. Ius extra causam erat, cum de facto constaret et de iure quaereretur. Cum ergo Dolobella rem in consilium deduxisset, non fuit qui in causa (ut putabatur) ancipiti manifestum ueneficium et parricidium auderet absoluere, uel uindictam, quae in impios et parricidas processerat, condempnare. Rem itaque ad Ariopagitas Atheniensium, tamquam ad iudices grauiores exercitatioresque, reiecit. At illi causa cognita actores et ream mulierem centesimo anno adesse iusserunt. Sic autem neque ueneficium, quod de lege non licuit, absolutum est, neque nocens punita mulier, cui ex sententia multorum uenia poterat indulgeri. Hoc ita fuisse nonus liber Memorabilium dictorum uel factorum Valerii Maximi docet. Ceterum et Brutum et mulierem deliquisse consentiam facile, eo quod

 

excesserit medicina modum, nimiumque secuta est,

qua morbi duxere, manum

 

et, licet magna fuerint crimina, praestantius fuerat eadem sine punientis crimine uendicari. Vnde et infelicitatis testimonium Bruto perhibet etiam poeta laudator; ait enim in sexto Virgilius:

 

Natosque pater noua bella mouentes

ad penam pulchra pro libertate uocabit

infelix, utcumque ferent ea facta minores.

 

At infortunium parricidii sic uersu sequenti excusat ut inanis gloriae arguat uanitatem, dicens:

 

Vincet amor patriae laudumque immensa cupido.

 

Sed, ne quis amodo Brutum imitetur, populum liberis praeferens, frustra sollicitaberis, cum uel uitia liberorum saluti rei publicae praeferantur, licet certum sit quod salutem populi liberis omnibus oporteat anteferri. In libro Regnorum arguitur Saul quod cum, uoto facto de diurno ieiunio sub discrimine illius qui ante noctem contra uotum sumeret cibum, Ionathas filius eius mel quod sceptro, id est, hasta tetigerat, praegustasset, paterno motus affectu contra religionis uotum pepercit filio; cuius praeuaricatione populus Israel ea die uisus est corruisse. Heli quoque, licet sanctus in se fuisse legatur, quia filiorum pepercit uitiis, auersa sella fractis ceruicibus corruens expirauit. Vt de ceteris taceam, quantum quaeso publicam hominum dilexit et quaesiuit salutem qui proprio Filio non pepercit, sed pro nobis tradidit illum, ut quae merueramus uincla flagella crucem sustineret immunis et innocens morte turpissima condempnatus? Regum scrutare historiam, ad hoc petitum regem a Deo inuenies, ut praecederet faciem populi et praeliaretur bella eorum et ad similitudinem gentium totius populi onera sustineret. Qui tamen non fuerat necessarius, nisi et Israel praeuaricatus esset in similitudinem gentium, ut Deo rege sibi non uideretur esse contentus. Si enim per se iustitiam coluisset, si in mandatis Domini fideliter ambulasset, pro nichilo humiliaret Deus hostes eorum et super tribulantes eos mitteret manum suam ut solito Dei auxilio unus persequeretur mille et duo fugarent decem milia.

Hospitem meum Placentinum dixisse recolo, uirum utique sanguine generosum, habentem prudentiam mundi huius in timore Domini, hoc in ciuitatibus Italiae usu frequenti celeberrimum esse quod, dum pacem diligunt et iustitiam colunt et periuriis abstinent, tantae libertatis et pacis gaudio perfruuntur, quod nichil est omnino quod uel in minimo quietem eorum concutiat. Cum uero prolabuntur ad fraudes et per uarias iniustitiae semitas scinduntur in semet ipsis, statim uel fastum Romanum uel furorem Teutonicum aliudue flagellum inducit Dominus super eos, et permanet manus eius extenta, donec ipsi ab iniquitate per penitentiam reuertantur; quo solo remedio apud illos omnis cessat tempestas. Adiciebat etiam quod merita populi omnem euacuant principatum aut eum faciunt esse mitissimum, cum e contrario certum sit quod propter peccata populi permittit Deus regnare hypocritam, et impossibile esse ut diu regno gaudeat qui populi humiliatione et proprio fastigio superbe nimis exultat. Sed illius dicebat protendi principatum, qui apud se de conscientia humilitatis semper in se angitur quasi regnet inuitus. Haec michi Placentinus hospes; et, ut credo, fidei consentaneum est.

Tale aliquid inuenitur in scriptis maiorum. Cum enim Helius Romae praefecturam splendidius ageret, ex senatore imperator creatus est; qui, eum obsecrante senatu ut filium Cesarem, quem habebat, Augustum appellaret: Sufficere, inquit, debet, quod ego ipse inuitus regnauerim cum non mererer. Principatus enim non sanguini debetur, sed meritis; et inutiliter regnat qui rex nascitur non meretur. Et proculdubio parentis affectum exuit qui paruulos suos importabili mole superiecta extinguit. Hoc quidem est suffocare liberos, non promouere. Alendi prius sunt et in uirtutibus exercendi; et, cum in eo profecerint, ut probentur illos uirtutibus antecedere, quos debent honoribus anteire, inuitati ascendant et se ciuium suorum nequaquam subtrahant uotis. Quis enim illos ambigit aliis praeferendos, qui quasi naturali probitatis priuilegio ampliati maiorum titulis inuitantur ad uirtutem et eorundem beneficio futurae bonitatis aliis faciunt fidem? Haec ille. Et quidem eleganter priuilegium expressit principis, cui ex antiquo munere Dei succedunt filii indubitanter, nisi iniquitas subuertat principatum.

 

 

XII.

Ex quibus causis transferantur

principatus et regna.

Celebre est illud Sapientiae, quia regnum a gente in gentem transferetur propter iniustittias et iniurias et contumelias et diuersos dolos. Nonne uides quam breui subuersum sit solium primi regis in populo Dei? Saul et Ionathas cum ceteris filiis exigentibus culpis in montibus corruerunt ut thronus illius qui de post fetantes electus est, firmaretur. Omnium historiarum percurre seriem et regum successiones in breui uidebis et quasi in exordio telae Domino praecidente succisas. Et quo reges fuerint clariores, eo citius, si aduersus Deum intumuerint, conculcatur semen eorum. Non est sapientia, non est prudentia, non est consilium contra Dominum, certe nec fortitudo. Si ille insurgit, si persequitur, ad emendicata sacramentorum suffragia et ad praesidia munitionum frustra decurritur, quia non est qui de manu illius possit eruere. Quis Alexandro maior in Grecia? Et tamen non suus legitur successisse sed filius saltatricis. Quis Cesareae domus seriem nescit? Rarus eorum aut nullus filium reliquit heredem, et omnes in breui post uaria pericula et caedes sui et suorum plurimas diuersis mortibus et fere ignominiosis quasi in momento deleti sunt et descendentes ad inferos successores habuerunt aut hostes aut ignotos. Quid obsecro tam potentia regna tam cito subuertit et transtulit? Certe indignatio Dei quam in se multiplex iniustitia prouocabat. Est autem (ut Stoicis placet) iniustitia mentis habitus quae a regione morum exterminat aequitatem. Animam namque priuare iustitia uel ex priuatiua particula nominis declaratur. In eo autem maxime constat iustitia, si non noceas et ex officio humanitatis prohibeas nocentes. Cum uero noces, accedis ad iniuriam. Cum nocentes non impedis, iniustitiae famularis. Est autem contumelia, quando tumorem mentis in lesione alterius manifesta operis sequela comitatur. Eoque iniquitati seruit, quod in eum, cui reuerentia pro conditione officii uel naturae consortio debetur, insolenter insurgit. Dolus autem est (ut diffinit Aquilius) cum aliud agitur et aliud simulatur; malus utique, quotiens fit intentione nocendi. Differt autem plurimum dolus a contumelia, quoniam haec superbe et manifesto, ille fraudulenter et quasi ab insidiis nocet. Haec sunt quae, cum incurrunt, cathedras subuertunt omnium potestatum, quia a contrariis perpetuatur principum gloria. Dolus namque ex timiditatis imagine infirmitatis notam habet, et fortitudini plurimum aduersatur. Contumeliam prudentia reprimit, ingeminans iugiter: Quid in terram et cinerem superbit terra et cinis? Iniuriam temperantia non admittit, nolens inferre alii quod sibi nollet ab alio irrogari. Et iniustitiam iustitia excludit, usquequaque faciens alii quod faciendorum uellet ab alio fieri sibi ipsi. Hae sunt quattuor uirtutes, quas philosophi cardinales appellant, eo quod a primo fonte honestatis quasi primi riuuli manare credantur et de se bonorum omnium fluenta propagare. Haec forte sunt quattuor flumina, quae de paradiso deliciarum Dei egrediuntur, ut irrigent omnem terram, quo fructum desiderabilem afferat in tempore suo. Vtinam et ad me de fonte uitae (diuinam gratiam loquor) huius plenitudinis pertranseant riuuli, ariditatis meae inebriantes terram, ut succrescente fructu bonorum operum, saltem declinare ualeam imminentis securis ictum, quae exigentibus culpis meis ad radicem meam quasi ad radicem infructuosae arboris posita est! Quodcumque lignum secus aquas istas positum est, non arescit; quod uero uel radicitus non humectant, dissoluitur et aridum perit tamquam puluis quem proicit uentus a facie terrae. Hic quidem non duces exceptos arbitror, non potentes, quia regum gloria transferetur, si iniusti iniuriosi contumeliosi inuenti fuerint aut dolosi. Os siquidem Domini locutum est. Verumtamen, saluo intellectu sapientiorum, non ab re est (ut opinor) quod nomina uitiorum locutione plurali exposuit, et in ipsa pluralitate diuersitatem quandam prudenter inseruit. Ait enim, ut praedictum est, quia regnum de gente in gentem transferetur propter iniustitias et iniurias et contumelias et diuersos dolos. Quod autem diuersos in fine subiecit, puto communiter ad omnia referendum et tam pleno concipiendum intellectu, ut non modo referatur ad diuersas species uitiorum sed et uarias figuras personarum complectatur et modos omnes quibus a quocumque haec uitia committuntur. Princeps enim tenetur de omnibus et omnium auctor esse uidetur quia, cum omnia possit corrigere, eorum merito particeps est quae noluit emendare. Cum enim potestas publica sit, ut praediximus, omnium uires exhaurit et, ne in se deficiat, incolumitatem omnium debet procurare membrorum. Quot autem in administratione principatus extant officia, tot sunt principalis corporis quasi membra. Dum autem singulorum officia in integritate uirtutis et suauitate opinionis conseruat, quandam quasi membris sanitatem procurat et decorem. Cum uero ex negligentia aut dissimulatione potestatis circa officia sit uirtutis aut famae dispendium, quasi in membra eius morbi et maculae incurrunt. Nec diu subsistit incolumitas capitis, ubi languor membrorum inualescit.

 

Explicit liber iiii.

 

 

*) cum sine se etc.: i.e. cum sine pretio esse non possit pecunia, quae ipsa pretium est.

 


This document was translated from LATEX by HEVEA.