|
De sancta Maria.
____________
X
O splendissima gemma
De sancta Maria
Antiphona: |
O splendissima gemma
et serenum decus solis,
qui tibi infusus est,
fons saliens de corde patris,
quod est unicum verbum suum,
per quod creavit mundi primam materiam,
quam Eva turbavit.
Hoc verbum effabricavit tibi,
pater hominem,
et ob hoc es tu
illa lucida materia,
per quam hoc ipsum verbum
exspiravit omnes virtutes,
ut eduxit in prima materia
omnes creaturas.
|
XI
O tu illustrata
De sancta Maria
Antiphona: |
O tu illustrata
de divina claritate,
clara virga Maria,
verbo dei infusa,
unde venter tuus floruit
de introitu spiritus dei,
qui in te sufflavit
et in te exsuxit,
quod Eva abstulit
in abscisione puritatis
per contractam contagionem
de suggestione diaboli.
Tu mirabiliter
abscondisti in te
inmaculatam carnem
per divinam racionem,
cum filius dei
in ventro tuo floruit
sancta divinitate eum educente
contra carnis iura,
que construxit Eva,
integritati copulatum
in divinis visceribus.
|
XII
Nunc aperuit
De sancta Maria
Antiphona: |
Nunc aperuit nobis
clausa porta,
quod serpens
in muliere suffocavit.
Unde lucet in aurora
flos de virgine Maria.
|
XIII
Quia ergo femina
De sancta Maria
Antiphona: |
Quia ergo femina mortem instruxit,
clara virgo illam interemit.
Et ideo est summa benedictio
in feminea forma
pre omni creatura,
quia deus factus est homo
in dulcissima et beata virgine.
|
XIV
Cum processit factura
De sancta Maria
Antiphona: |
Cum processit factura digiti dei,
formata ad imaginem dei,
in ortu mixti sanguinis
per peregrinationem casus Ade,
elementa susceperunt
gaudia vite,
o laudabilis Maria,
celo rutilante
et in laudibus sonante.
|
XV
Cum erubuerint
De sancta Maria
Antiphona: |
Cum erubuerint
Infelices in progenie sua
procedentes in peregrinatione casus,
tunc tu clamas clara voce
hoc modo homines elevans
de isto malicioso casu.
|
XVI
O quam magnum miraculum
De sancta Maria
Antiphona: |
O quam magnum miraculum est,
quod in subditam femineam formam
rex introivit.
Hoc deus fecit,
quia humilitas super omnia ascendit.
Et o quam magna felicitas est
in ista forma,
quia malicia,
que de femina fluxit,
hanc femina postea detersit
et omnem suavissimum odorem virtutum edificavit
ac celum ornavit
plus, quam terram prius turbavit.
|
XVII
Ave, Maria
De sancta Maria
Responsum: |
Ave Maria,
o auctrix vite,
reedificando salutem
que mortem conturbasti
et serpentem contrivisti,
ad quem se Eva erexit
erecta cervice
cum sufflatu superbie.
Hunc conculcasti,
dum de celo filium dei genuisti.
Quem inspiravit
spiritus dei.
|
Versus: |
O dulcissima
atque amantissima mater, salve,
que natum tuum de celo missum
mundo edidisti.
Quem inspiravit
spiritus dei.
Gloria patri et filio
et spiritui sancto.
Quem inspiravit
spiritus dei.
|
XVIII
O clarissima mater
De sancta Maria
Responsum: |
O clarissima mater
sancte medicine,
tu unguenta
per sanctum filium tuum
infudisti
in plangentia vulnera mortis,
que Eva edificavit
in tormenta animarum.
Tu destruxisti mortem
edificando vitam.
Ora pro nobis ad tuum natum,
stella maris, Maria.
|
Versus: |
O vivificum instrumentum
et letum ornamentum
et dulcedo omnium deliciarum,
que in te non deficient.
Ora pro nobis ad tuum natum,
stella maris, Maria.
Gloria patri et filio
et spiritui sancto.
Ora pro nobis ad tuum natum,
stella maris, Maria.
|
XIX
O tu suavissima virga
De sancta Maria
Responsum: |
O tu suavissima virga
frondens de stirpe Iesse
o quam magna virtus est,
quod divinitas
in pulcherrimam filiam aspexit,
sicut aquila in solem
oculum suum ponit.
Cum supernus pater claritatem virginis
adtendit,
ubi verbum suum
in ipsa incarnari voluit.
|
Versus: |
Nam in mistico misterio dei,
illustrata mente virginis,
mirabiliter clarus flos
ex ipsa virgine exivit.
Cum supernus pater claritatem virginis
adtendit,
ubi verbum suum
in ipsa incarnari voluit.
Gloria patri et filio
et spiritui sancto,
sicut erat in principio.
Cum supernus pater claritatem virginis
adtendit,
ubi verbum suum
in ipsa incarnari voluit.
|
XX
O quam preciosa
De sancta Maria
Responsum: |
O quam preciosa est virginitas
virginis huius,
que clausam portam habet,
et cuius viscera
sancta divinitas calore suo
infudit,
ita quod flos in ea crevit.
Et filius dei
per secreta ipsius
quasi aurora exivit.
|
Versus: |
Unde dulce germen,
quod filius ipsius est,
per clausuram ventris eius
paradisum aperuit.
Et filius dei
per secreta ipsius
quasi aurora exivit.
|
|