BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Hildegardis Bingensis

1098 - 1179

 

Symphonia harmoniae

caelestium revelationum

 

Laus trinitati

 

____________________________________________________________

 

 

 

Laus trinitati.

 

 

____________

 

 

I

O vis eternitatis

 

‹Responsum:›

O vis eternitatis,

que omnia ordinasti in corde tuo,

per verbum tuum omnia creata sunt,

sicut voluisti,

et ipsum verbum tuum

induit carnem

in formatione illa, que educta est de Adam.

 

Et sic indumenta ipsius

a maximo dolore

abstersa sunt.

 

Versus:

O quam magna est benignitas salvatoris,

qui omnia liberavit

per incarnationem suam,

quam divinitas exspiravit sine vinculo peccati.

 

Et sic indumenta ipsius

a maximo dolore

abstersa sunt.

 

Gloria patri et filio

et spiritui sancto.

 

Et sic indumenta ipsius

a maximo dolore

abstersa sunt.

 

 

II

O magne pater

 

Antiphona:

O magne pater,

in magna necessitate sumus.

Nunc igitur obsecramus,

obsecramus te

per verbum tuum,

per quod nos constituisti plenos,

quibus indigemus:

Nunc placeat tibi, pater,

quia te decet,

ut aspicias in nos

per adiutorium tuum,

ut non deficiamus,

et ne nomen tuum in nobis obscuretur.

Et per ipsum nomen tuum

dignare nos iuvare.

 

 

III

O eterne Deus

 

Antiphona:

O eterne Deus,

nunc tibi placeat,

ut in amore illo ardeas,

ut membra illa simus,

que fecisti in eodem amore,

cum filium tuum genuisti

in prima aurora

ante omnem creaturam.

Et inspice necessitatem hanc,

que super nos cadit,

et abstrahe eam a nobis

propter filium tuum,

et perduc nos

in leticiam salutis.

 

 

IV

O virtus sapientie

 

Antiphona:

O virtus sapientie,

que circuiens circuisti,

comprehendendo omnia

in una via, que habet vitam

tres alas habens,

quarum una in altum volat

et altera de terra sudat

et tercia undique volat.

Laus tibi sit,

sicut de decet,

o sapientia.

 

 

V

O quam mirabilis

 

Antiphona:

O quam mirabilis est

prescientia divini pectoris,

que prescivit omnem creaturam.

Nam cum deus inspexit

faciem hominis,

quem formavit,

omnia opera sua

in eadem forma hominis

integra aspexit.

O quam mirabilis est inspiratio,

que hominem sic suscitavit.

 

 

VI

O pastor animarum

 

Antiphona:

O pastor animarum,

et o prima vox,

per quam omnes creati sumus,

nunc tibi, tibi placeat,

ut digneris nos liberare

de miseriis

et languoribus nostris.

 

 

VII

O cruor sanguinis

 

Antiphona:

O cruor sanguinis,

qui in alto sonuisti,

cum omnia elementa

se implicuerunt

in lamentabilem vocem

cum tremore,

quia sanguis creatoris sui illa tetigit:

Unge nos

de languoribus nostris.

 

 

VIII

Spiritus sanctus vivificans

De spiritu sancto

 

Antiphona:

Spiritus sanctus

vivificans vita,

movens omnia,

et radix est in omni creatura

ac omnia de immundicia abluit

tergens crimina

ac ungit vulnera

et sic est fulgens

ac laudabilis vita

suscitans et resuscitans

omnia.

 

 

IX

Karitas habundat

Cantus       (Fons: Wikipedia)

Antiphona:

Karitas

habundat in omnia,

de imis excellentissima

super sidera

atque amantissima

in omnia,

quia summo regi

osculum pacis dedit.