Hildegardis Bingensis
1098 - 1179
|
Physica
Liber IX
|
||||||||||||||||
____________________________________________________________
|
|||||||||||||||||
Liber nonus.De metallis.
____________
____________
Praefatio.De genere metallorum.
[1] Cum initio spiritus Domini ferebatur super aquas, et cum aqua mundum inundaret, et cum sine fluctuatione inundationis manerent spiritus, ex spiratione sua eas fluere fecit, et sic etiam eaedem aquae terram transfuderunt et eam confirmaverunt ne dissiparetur. [2] Et cum ibi ignea vis quae in aqua fluit terram pertransivit, ubi ignis eiusdem aquae in aeramentum auri ipsam terram transfudit. [3] Ubi autem puritas inundationis aquae terram pertransivit, ibi ipsa puritas inundationis in aeramentum argenti cum eadem terra de se perfusa facta est. [4] Sed ubi fluctuatio aquae a ventis commota terram pertransivit, ibi eadem fluctuatio in aeramentum calibis et ferri cum ipsa terra quam transfudit versa est, et ideo etiam calibs et ferrum caeteris aeramentis fortiora, sicut etiam fluctuatio aquae a ventis commota fortior quietudine aurarum est, et ut spiritus Domini aquas primo inundare fecit, ita et etiam hominem vivificat, atque herbis et arboribus et lapidibus viriditatem dedit.
Capitula.
Incipit liber nonus.
Capitulum I.De Auro.
[1] Aurum calidum est, et quamdam naturam velut sol, et quasi de aere est. [2] Homo autem qui virgichtiget est, aurum accipiat et illud ita coquat, quod nihil sordis in eo sit, et ut ei nichil abege, et sic in pulverem redigat, id est male, et tunc accipiat modicum farinae similae ad quantitatem medietatis palmae et eam cum aqua knede, et huic deick de pulvere illo auri ad pondus unius obuli addat, et eum in mane diei ieiunus comedat, et iterum secunda die eodem modo cum farina et cum eodem pondere auri tortellum faciat, et eum ipso die ieiunius comedat, et tortellus iste hoc modo paratus et comestus ab illo gicht per annum compescit. [3] Et aurum istud in stomacho illius per duos menses iacet, et ipsum stomachum non exacerbat, nec exulcerat, sed si frigidus est et slimechte, eum absque periculo eiusdem hominis calefacit et purgat. [4] Sed si sanus homo istud facit, ei sanitatem retinebit, et si infirmus est, sanus erit. [5] Et iterum purum aurum accipe, et illud in olla aut in testa ghiwe {gluwe? ed.}, et ita ignitum in purum vinum pone ut ab eo incalescat, et ita calidum bibe, et hoc saepe fac, et gicht a te cessabit. [6] Sed et qui fiber in stomacho habet, ita cum ignito auro purum vinum calefaciat et sic bibat, et fiber eum derelinquet. [7] Et si alicubi in corpore tuo tumor exsurgit, aurum ad solem calefaciat et ita circa geswolst eiusdem tumoris bestriche, et tumor ille evanescet. [8] Et qui surdas aures habet cum gemalem auro et farina similae deick paret ut supra dictum est, et modicum de eo in aures suas figat, quatenus calor eius in aurem transeat, et hoc saepe faciet, et auditum recipiet.
[...]Capitulum VII.De Ferro.
[1] Ferrum valde calidum in sua natura est, et ideo forte est. [2] Fortitudo eius ad plurima utilis est. [3] Et si quis ferrum iuxta se habet, quod caro eius in illo incalescit, minus ab eo laeditur quam de stanno {quia ferrum calidum et recti temperamenti est cum calor eius ad ignem excitatur, et stomacho hominis superponitur, frigidos humores, de quibus stomachus dolet fugat, ut praedictum est add. ed.}. [4] Cui autem stomachus infrigidatus est ita quod inde dolet, blech {laminam ed.} tenuem de ferro accipiat, et illud ad ignem calefaciat, et ita calidum super stomachum suum ponat, et iterum auferat, ac denuo calefaciat et stomacho suo iterum calidum superponat, et hoc saepe faciat, et melius habebit. {Quoniam idem ferrum calorem in se habet et quoniam rectum aeramentum est add. ed.}
[...]
Explicit nonus liber |