BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Hildegardis Bingensis

1098 - 1179

 

Physica

 

Liber VIII

 

____________________________________________________________

 

 

 

Liber octavus.

De reptilibus.

 

____________

 

Praefatio   Capitula   Incipit

____________

 

 

Praefatio.

 

[1] Deus ab initio omnem creaturam bonam creavit. [2] Sed postquam diabolus hominem per serpentem decepit, ita quod ille de paradiso eiectus est, creaturae quemadmodum spectant divinam voluntatem ad ultionem cum homine in deterius mutatae sunt. [3] Unde et grana crudelium et venenosorum vermium ad ultionem hanc insurrexerunt ut et poenas infernales esse mortifera crudelitate sua ostenderent, ac ut homini timorem infernalem incutientes eum divina permissione veneno suo necarent, cum ante casum hominis nihil mortiferum sed succum delectabilem in se habuissent. [4] Sed et cum terra in effusione sanguinis Abel corrupta est, mox novus ignis, per quem homicidium puniretur, in inferno exarsit, et mox etiam per divinam voluntatem quaedam nebula, ex inferno ebulliendo, super terra se extendit et quodam pessimo humore terram infudit, ita quod quidam pessimi et venenosi ac mortiferi vermes ex terra nascende multotiens ebullierunt, quatenus carnes hominis ab eis punirentur quia homo carnem hominis necaverat. [5] Et cum postea divina ultione in diluvio aquarum homines deleti sunt, tunc etiam iidem vermes, qui in aqua vivere non poterant, in aqua suffocati sunt; sed cum cadavera eorum inundatione aquarum per totam terram dispersa sunt, et deinde, cum diluvium cessasset et cadavera eorumdem vermium veneno plena computruissent, ex ipsa putredine alii vermes eiusdem generis exorti sunt, et ita per totam terram disseminati sunt. [6] Quidam autem vermes venenis suis et homines et animalia necant, quidam autem tantum homines, quia vermes, qui in natura sua diabolicis artibus aliquantum assimilantur, tam caetera animalia quam homines venenis suis occidunt; illi autem, qui diabolicas artes non imitantur, ita quod etiam aliquantum debilia venena in se habent, hominibus quibusdam venenis suis interdum multas infirmitates et multa pericula etiam cum morte illorum inferunt, sed caetera animalia occidere non possunt.

 

 

Capitula.

 

I.

Draco

II.

Serpens

III.

Blintsleich

IV.

Credda

V.

Frosch

VI.

Laubfrosch

VII.

Harunna

VIII.

Molle

IX.

Lacerta

X.

Aranea

XI.

Vipera

XII.

Basiliscus

XIII.

Scorpio

XIV.

Darant

XV.

Ulworm

XVI.

Testitudo

XVII.

Tyriaca

XVIII.

Scherezbedra

 

 

 

Incipit liber octavus.

 

[...]

 

Capitulum III.

De Blintsleich.

 

[1] Blintsleich frigidus est, et dum vivit, hominem non laedit, sed ad nullam utilitatem nec ad medicinam valet, sed postquam mortuus fuerit, veneno eius homines laeduntur, si illud tetigerint aut gustaverint.

 

[...]

 

Capitulum XV.

De Ulwurm.

 

[1] Ulwurm valde calidus est, et in viriditate illa crescit, qua gramina germinare incipiunt, et in strepitu eiusdem viriditatis crescit, et propter mundam naturam suam nulla ossa habet, atque velut aliae utiles, velut cynamomum, bonus et utilis est. [2] Terra enim quamdam humiditatem in se habet, per quam velut per venas, continetur, ne diffluat, et cum pluvia de aere descensura, eadem humiditas terrae pluviam venturam sentit, de qua venae terrae impleantur, et hoc ulwurm per naturam suam intelligentes procedunt propter repletionem venarum terrae.

[3] Homo autem, qui orfimas habet, illa hora eum ad descensionem pluviae ulwurm procedunt, sufficienter de eis accipiat, et in testam aut in ollam ponat, atque eos cum hodeaceis straminibus modice subfumiget, ut moriantur, et tunc eis farinam de tritico addat, et cum ligno de quercu simul fortiter commisceat, et tunc etiam modicum vini et aceti aequali mensura addat, et sic iterum commisceat, et tunc etiam modicum vini et aceti aequali mensura addat, et sic iterum commisceat, quasi pastam, id est deick faciendo; et deinde de isto deick super orfimas, antequam rumpantur, per tres dies ponat et munditia istorum mundorum vermium immunditiam carnis illius minuit, nec ibi diutius durare poterit. [4] Quod si scrofulae et orfimae ruptae sunt, praefatam pastam, id est deick, eodem modo paratam ut praedictum est insuper rensc eminentiam acerbae lixiviae {in supereminentia acerbae lixivae ed.} intinge, et ita fractae orfimae impone, et putredinem illarum aufert et sanat. [5] Et qui in stomacho dolet, idem stercus ulwurmes in testeo vase, ut praediximus calefacto broscleffel, et super stomachum suum ponat et hoc saepe faciat, et stomachus eius purgabitur et levis erit. [6] Quod si ulwurm in tempore illo habere non potes in quo eos libenter haberes, et si non pluit, ita quod ipsi de terra non egrediuntur, tunc in humido loco terram fode, et eos quaere, et praedictas medeicinas cum eis fac; sed tamen ad praefatas medicinas multo utiliores sunt cum descendu pluviae per se procedunt.

 

Capitulum XVI.

De Testudine.

 

[1] Testudo quae in testa est super terram incedit; frigidae natura est. [2] Sed testudo quae non in testa est non multum ad medicinam valet. [3] Attamen si vermes aliquem hominem comedunt, testam huius testudinis accipiat, et eam in pulverem redigat, et pulverem istum super locum proiiciat ubi vermes eum comedunt, et vermes morientur, et homo ille sanabitur. [4] Testudo autem, quae absque testa est, frigida fere ad eadem medicamenta valet, si eam ita paraveris quemadmodum de ulwurm dictum est, excepto quod medicamentum de ulwurm factum multo melius et fortius est quam medicamentum de testudine ista factum. [5] Nam cum ulwurm habere non poteris, tunc medicamenta, quae de eo praedicta sunt, cum testudine ista, quae absque testa est, para, quamvis debiliora sint illis, quae de ulwurm parantur. [6] Et sic homo ille curabitur, qui de eis utitur ut praefatum est.

 

[...]

 

Explicit octavus liber