BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Hildegardis Bingensis

1098 - 1179

 

Physica

 

Liber II

 

____________________________________________________________

 

 

 

Liber secundus.

De elementis.

 

____________

 

Capitula   Incipit

____________

 

 

Capitula.

 

I.

De Aere

II.

De Aqua

III.

De Mari

IV.

De Seh

V.

De Rheno

VI.

De Mogo

VII.

De Donauwia

VIII.

De Mosella

IX.

De Na

X.

De Glan

XI.

De Terra

XII.

De Calamino

XIII.

De Crida

XIV.

De Terra subviridi

 

 

 

Incipit liber secundus.

 

Capitulum I.

De Aere.

 

[1] Aer spiramen est quod in rore humorum germinantibus insudat, ita quod omnia virescunt, et quod per flatum flores educit, et quod per calorem omnia ad maturitatem confirmat. [2] Aer autem qui proximus dispositioni lunae et stellarum est, sidera humectat, velut terrenus aer terram et animalia rationabilia {irrationabilia ed.} et sensibilia secundum naturam ipsorum vivificat et movet, et ideo in se minorantur. [3] Sed cum eadem animalia moriuntur, idem aer ad pristinum statum suum revertitur, nec inde nec in se augmentatur, sed manet ut prius fuit. [4] Aer autem terrenus qui terram humectat, arbores et herbas virescere ac moveri facit, nec cum in istis est, in se deficit, nec in ipsis abscissis aut evulsis, cum ab eis egreditur, in se proficit, sed in statu suo, ut ante erat permanet.

 

[...]

 

Capitulum VIII.

De Mosella.

 

[1] Mosel{l}a de aquis oritur quae de mari fluunt, et ideo levis et lucida; turbulentia eius ad fundum cadit, unde et arena eius limosa est. [2] Et ideo etiam pisces eius non sunt sani, nec diu durare possunt, quia de foeditate pascuntur.

 

[...]

 

Capitulum XI.

De Terra.

 

[1] Terra naturaliter est frigida, et plurimas vires in se habet. [2] Ipsa namque in aestate inferius frigida est, et superius ardore solis calida, quia sol per vires radiorum suorum calorem tunc gignit. [3] In hyeme autem interius {calida est}, alioquin de frigida ariditate scinderetur, et superius frigida est, quoniam sol tunc vires suas super terram subtrahit, et sic terra in calore viriditatem, in frigiditate ariditatem ostendit. [4] Nam in hyeme sol super terram sterilis est, et super terram calorem suum figit, quatenus terra diversa gramina servare possit, et sic illa per calorem et frigiditatem cuncta gramina profert. [5] Et terra alba, id est pallida, et nigra, rufa et subviridis est. [6] Et terra quae alba, scilicet quae pallida est et arenosa, aliquantum arida est, ac grossam humiditatem et guttas grossas pluviae habet. [7] Et ex humiditate hac grossa vinum et pomifera ligna gignit, et modicum frumenti, quoniam terra quae subtilem humiditatem (velut minutae guttae sunt) in se retinet, ex ipsa subtili humiditate frumentum gignit et modicum vini, et pauca ligna pomifera. [8] Terra autem quae nigra est in recto temperamento frigidam humiditatem habet, quae nec nimis multa, nec nimis parva existit, sed moderata. [9] Et ex humiditate ista non omnes fructus gignit, sed fructum quem gignit pleniter affert; et de humiditate sua tempestatibus interdum quassata, in fructu defectum habet. [10] Sed terra rubea rectum temperamentum in humiditate et in ariditate habet; et ideo plurimos fructus profert, qui prae multitudine ita ad perfectum pervenire non possunt; et quia rectum temperamentum habet, tempestatibus non facile laeditur.

 

[...]

 

Explicit secundus liber