BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Hildegardis Bingensis

1098 - 1179

 

Physica

 

Liber I

 

____________________________________________________________

 

 

 

Liber primus.

De plantis.

 

____________

 

Praefatio   Capitula   Incipit

____________

 

 

Praefatio.

 

[1] In creatione hominis de terra {cf. Gen. 1, 27} alia terra sumpta est, quae homo est, et omnia elementa ei serviebant, quia eum vivere sentiebant, et obviam omnibus conversationibus eius cum illo operabantur, et ipse cum illis. [2] Et terra dabat viriditatem suam {Gen. 1, 2}, secundum genus et naturam et mores et omnes circumitionem hominis. [2] Terra enim cum utilibus herbis ostendit circumitionem spiritalium morum hominis, eos discernendo; sed inutilibus herbis demonstrat inutiles et diabolicos mores eius. [3] Quaedam enim herbae sunt, quae cum quibusdam cibis decoquuntur, et hae hominem velocem ad pastum faciunt, et leves sunt, quia hominem non multum gravem faciunt, et istae carni hominis assimilantur. [4] Et succus pomiferorum arborum incoctus nocivus, et coctus levis, et comparatur sanguini hominis. [5] Infructifera autem ligna quae non generant, ligna sunt et non arbores, sed tantum folia habent, quae homini ad comedendum inutilia sunt, ita ut, si quis illa comederit, ei non multum prosunt, etiamsi eum non multum laedunt, et tabi hominis comparantur. [6] Quod vero in arboribus et lignis est, unde funes fiunt, assimilatur venis hominis. [7] Lapides etiam terrae ossibus hominis comparantur, et humiditas lapidum medullae ossium, quia lapis, cum humiditatem habeat, calorem etiam habet. [8] Sed lapides cum quibus tecta teguntur, unguibus hominis in manibus et in pedibus assimilantur. [9] Et quaedam herbae aereae crescunt, et hae etiam ad digestionem hominis leves sunt et laetae naturae, ita quod hominem qui eas comederit laetum faciunt, atque crinibus hominis assimilantur, quia semper ipsae leves sunt et aereae. [10] Sed aliae quaedam herbae ventosae sunt, ita quod de vento crescunt, et etiam siccae sunt et graves ad digestionem hominis, ac tristis naturae, ita quod hominem, qui eas manducat, tristem faciunt; sed sudori hominis comparantur vel assimilantur. [11] Succus autem inutilium herbarum, quae comedi non possunt, venenosus, quia ipsae mortiferae sunt ad cibum hominis, et egestioni hominis comparantur.

[12] Et terra habet sudorem atque humorem et succum. [13] Sudor enim terrae inutiles herbas profert, et humor eius utiles herbas, quae comedi possunt et quae ad alios usus hominis valent. [14] Succus autem eius vindemiam et germinantes arbores producit. [15] Herbae quae per laborem hominis seminantur, et paulatim surgunt et crescunt, velut domestica animalia, quae homo in domo sua cum sollicitudine enutrit, per laborem illum, quo ab homine exarantur et seminantur, acerbitatem et amaritudinem succorum suorum amittunt, ita quod humiditas eorumdem succorum qualitatem succi hominis aliquantum tangit, et quo in modo cibis et potibus eius bonae et utiles sunt. [16] Herbae autem quae, cadente suo semine, absque labore hominis crescunt, et repente ac festinanter ut indomitae bestiae surgunt, contrariae sunt homini ad comedendum, quia homo laetando, comedendo et {crescendo} temperato tempore nutritur, quod in herbis praedictis non fit. [17] Sed tamen noxios et infirmos humores in hominibus quaedam earum in medicina compescunt.

[18] Omnis autem herba aut calida aut frigida est, et sic crescit, quia calor herbarum animam significat et frigus corpus: et in his secundum genus suum vigent, cum aut in calore, aut in frigore abundent. [19] Si enim herbae omnes calidae essent, et nullae frigidae contrarietatem utentibus facerent. [20] Si autem omnes frigidae essent, et nullae calidae, item hominibus inaequalitatem pararent, quia calidae frigori et frigidae calori hominis resistunt. [21] Et quaedam herbae virtutem fortissimorum aromatum, austeritatem amarissimorum aromatum, in se habent. [22] Unde et plurima mala compescunt, quoniam maligni spiritus haec faciunt et in indignationem habent. [23] Sed et quaedam herbae sunt, quae velut spumam elementorum in se habent, in quibus homines decepti fortuita sua quaerere conantur; et has diabolus amat, et se his admiscet.

 

 

Capitula.

 

I.

Triticum

II.

Siligo

III.

Avena

IV.

Ordeum

V.

Spelta

VI.

Pisa

VII.

Faba

VIII.

Lens

IX.

Hirse

X.

Venich

XI.

Hanff

XII.

Rato

XIII.

Balgon

XIV.

Cituar

XV.

Ingeber

XVI.

Pyper

XVII.

Komel

XVIII.

Bertram

XIX.

Liquiricium

XX.

Cynamomum

XXI.

Nux muscata

XXII.

Rosa

XXIII.

Lilium

XXIV.

Psilium

XXV.

Spica

XXVI.

Cubebo

XXVII.

Gariofiles

XXVIII.

Cristiana

XXIX.

Lunckewurtz

XXX.

Hirtzunge

XXXI.

Entiana

XXXII.

Quenula

XXXIII.

Andron

XXXIV.

Hirtzsibam

XXXV.

Lavendula

XXXVI.

Fenigraecum

XXXVII.

Sysemera

XXXVIII.

Pefferkrut

XXXIX.

Scherling

XL.

Ganfora

XLI.

Anfora

XLII.

Huszwurtz

XLIII.

Schickwurtz

XLIV.

Wuntwurtz

XLV.

Sanicula

XLVI.

Heilheubt

XLVII.

Farn

XLVIII.

Haselwurtz

XLIX.

Herba Aaron

L.

Humela

LI.

Woolffswurtz

LII.

Dole

LIII.

Danwurtz

LIV.

Brackewurtz

LV.

Funffblat

LVI.

Mandragora

LVII.

Winda

LVIII.

Boberella

LIX.

Binsuga

LX.

Sonwirbel

LXI.

Huppo

LXII.

Lilim

LXIII.

Selba

LXIV.

Ruta

LXV.

Ysopus

LXVI.

Veniculum

LXVII.

Dille

LXVIII.

Petrosilinum

LXIX.

Apium

LXX.

Kirbela

LXXI.

Pungo

LXXII.

Crasso

LXXIII.

Bruncrasso

LXXIV.

Wurtzel

LXXV.

Bachmintze

LXXVI.

Maior mintza

LXXVII.

Minor mintza

LXXVIII.

Romische mintza

LXXIX.

Alleum

LXXX.

Alsla

LXXXI.

Porrum

LXXXII.

Onlauch

LXXXIII.

Omnis lauch

LXXXIV.

Kole

LXXXV.

Wieszgras

LXXXVI.

Kurbesza

LXXXVII.

Stutgras

LXXXVIII.

Pedema

LXXXIX.

Ruba

XC.

Retich

XCI.

Latheca

XCII.

Wilde latheca

XCIII.

Senff

XCIV.

Synape

XCV.

Alant

XCVI.

Papaver

XCVII.

Babela

XCVIII.

Cletta

XCIX.

Distel

C.

Urtica

CI.

Wegerich

CII.

Minna

CIII.

Viola

CIV.

Melda

CV.

Ganderebe

CVI.

Stawurtz

CVII.

Biboz

CVIII.

Cle

CIX.

Wermut

CX.

Bils

CXI.

Reiman

CXII.

Doste

CXIII.

Garve

CXIV.

Agrimonia

CXV.

Dittampnus

CXVI.

Metra

CXVII.

Musore

CXVIII.

Swertula

CXIX.

Mirredich

CXX.

Adich

CXXI.

Nachtschade

CXXII.

Bingala

CXXIII.

Wullena

CXXIV.

Gamandria

CXXV.

Centaurea

CXXVI.

Poleya

CXXVII.

Beonia

CXXVIII.

Battenia

CXXIX.

Sichterwurtz

CXXX.

Basilia

CXXXI.

Bebinella

CXXXII.

Alba sichterwurtz

CXXXIII.

Ageleia

CXXXIV.

Frideles ouga

CXXXV.

Springwurtz

CXXXVI.

Berwurtz

CXXXVII.

Steinbrecha

CXXXVIII.

Ugera

CXXXIX.

Grintwurtz

CXL.

Liebestuckel

CXLI.

Ebich

CXLII.

Ybisca

CXLIII.

Denemarka

CXLIV.

Nabeta

CXLV.

Cranchsnabel

CXLVI.

Consolida

CXLVII.

Byerverwurtz

CXLVIII.

Grensnig

CXLIX.

Morcrut

CL.

Gensecrut

CLI.

Linsano

CLII.

Hunsarem

CLIII.

Nyesewurtz

CLIV.

Gechte

CLV.

Ysena

CLVI.

Satereya

CLVII.

Woulfesglegena

CLVIII.

Simesz

CLIX.

Qunckus

CLX.

Meglana

CLXI.

Dornella

CLXII.

Scharleya

CLXIII.

Storcksnabel

CLXIV.

Benedicta

CLXV.

Risza

CLXVI.

Museta

CLXVII.

Bircwurtz

CLXVIII.

Astrentia

CLXIX.

Ertpfeffir

CLXX.

Waltpeffir

CLXXI.

Vickbona

CLXXII.

Kichgera

CLXXIII.

Wisela

CLXXIV.

Wichim

CLXXV.

Semen lim

CLXXVI.

Balsamita

CLXXVII.

Stritgras

CLXXVIII.

Stimir

CLXXIX.

Agrestis lactuca

CLXXX.

Berla

CLXXXI.

Pasonata

CLXXXII.

Berich

CLXXXIII.

Spica

CLXXXIV.

De diversitate fungorum Moyses

CLXXXV.

Wizwurtz

CLXXXVI.

Aloe

CLXXXVII.

Tus

CLXXXVIII.

Myrrha

CLXXXIX.

Balsamum

CXC.

Mel

CXCI.

Ezucker

CXCII.

Lac

CXCIII.

Butiruta

CXCIV.

Sal

CXCV.

Acetum

CXCVI.

Merada

CXCVII.

Ova

CXCVIII.

Pix

CXCIX.

Hartz

CC.

Sulfur

CCI.

Semperviva

CCII.

Brionia

CCIII.

Polipodium

CCIV.

Vehedistel

CCV.

Sitaria

CCVI.

Weyth

CCVII.

Hymelsluszel

CCVIII.

Maior hufflatich

CCIX.

Minor hufflatich

CCX.

Plionia

CCXI.

Rasela

CCXII.

Dorth

CCXIII.

Cardo

[CCXIV.

Assarum

CCXV.

Hirceswurtz

CCXVI.

Scampina

CCXVII.

Nymphia

CCXVIII.

Caczenzagel

CCXIX.

Zugelnich

CCXX.

Psasso

CCXXI.

Riselberae

CCXXII.

Merlinsen

CCXXIII.

Dubelkolbe

CCXXIV.

Hartenauwe

CCXXV.

Thimus

CCXXVI.

Aloe

CCXXVII.

Ebulus

CCXXVIII.

Basilisca]

 

 

 

Incipit liber primus.

 

Capitulum I.

De Tritico.

 

[1] Triticum calidum est et plenus fructus, ita quod in eo nullus defectus est; et cum recta farina de tritico fit, tunc panis ex eadem farina factus sanis et infirmis bonus est, et rectam carnem et rectum sanguinem in homine parat. [2] Sed qui donst medullam, id est simelam griesz, ab eadem farina excutit, et de eodem donst panes facit, panis ille infirmior et debilior est quam si ex ipsa de recta farina factus esset, quia donst vires suas aliquantum perdet, et plus de slim {livore ed.} in homine parat, quam ipsa recta farinatritici. [3] Qui autem triticum absque integris granis coquit, et non in molendino tritum, et sic velut alium cibum comedit, iste nec rectum sanguinem, nec rectam carnem in se parat, sed multum slim, ita quod vix digeritur; et sic infirmo omnino non valet, etiamsi sanus hoc comestum superare poterit. [4] Sed tamen si quis vacuum cerebrum habet, et ob hoc ita in amentia fatigatur, velut freneticus sit, accipe integra grana tritici, et ea in aqua coque, et deinde eisdem granis de aqua ablatis totum caput illius calidis circumpone, et pannum desuper liga, et sic cerebrum illius de succo illo replebitur, et vires suas et sanitatem recipiet; et hoc fac usque dum ille ad mentem suam redeat. [5] Et qui in dorso et in lumbis dolet, grana tritici in aqua coquat, et ita calida super locum illum ponat ubi dolet, et calor tritici vires illius pestis fugabit.

 

 

Capitulum II.

De Siligine.

 

[1] Siligo calida est, sed tamen frigidior est tritico, et multas vires habet. [2] Panis autem ex ea factus, sanis hominibus bonus est et eos fortes facit; et illis qui pingues carnes habent, bonus, quoniam carnes eorum minuit, sed eos fortes facit. [3] Sed illis qui frigidum stomachum habent, et multum ex hoc infirmantur, contrarius est, quoniam ipsorum debilitas illum ad digestionem superare non valet, et ideo plurimam tempestatem in eis parat, quia cum vix digerere possunt.

 

 

Capitulum III.

De Avena.

 

[1] Avena calida acuti gustus existit et fortis fumi, et laetus ac sanus cibus est sanis hominibus, et laetam mentem ac purum et clarum intellectum eis parat, atque bonum colorem ac sanam carnem eis facit. [2] Et illis qui aliquantulum et modice infirmantur bona est, tam in pane quam in farina ad comedendum, et eos non laedit. [3] Istis autem qui multum infirmi et frigidi sunt ad comedendum non valet, quia avena semper calorem quaerit. [4] Et si iste aut panem aut farinam avenae comedit, in ventre ipsorum se simul wollent {coagulantur ed.} et slim {livorem ed.} in eis pararet, atque vires eis non daret, quoniam frigidae sunt. [5] Sed qui virgichtiget est {paralysi fatigatur ed.}, et inde divisam mentem ac vanas cogitationes habet, ita quod sic aliquantulum amens efficitur, in asso balneo, cum avena in aqua in qua cocta est, ignitos lapides perfundat, et hoc saepe faciat, et ad se revertetur, et sanitatem recipiet.

 

 

Capitulum IV.

De Hordeo.

 

[1] Hordeum frigidum est, ita quod frigidius et debilius est praefatis frugibus; et si comedatur aut in pane aut in farina, tam sanos quam infirmos laedit, quia tantas vires non habet ut cetera genera frugum. [2] Sed infirmus qui iam toto corpore deficit, hordeum in aqua fortiter coquat, et aquam illam in dolium fundat, et in ipsam balneum recipiat, et hoc saepe faciat dum sanetur, et carnes corporis sui recipiet, et ad sanitatem perveniet. [3] Et qui etiam tam valde infirmatur quod panem comedere non potest, hordeum et avenam aequali pondere recipiat, et modicum feniculi addat, et simul in aqua coquat, et, postquam coquitur, succum illum per pannum colat, et ipsum, velut ius pro comestione panis, bibat, et hoc faciat dum convalescat. [4] Sed qui in facie duram et asperam cutem habet, et quae de vento faciliter se schebet {in asperitatem ducitur - ed.}, hordeum in aqua coquat, et tunc cum aqua illa per pannum colatum et temperate calida in facie leniter se lavet, et cutis eius sibi lenis et suavis erit, et pulchrum colorem habebit. [5] Et si caput hominis infirmum est, ista aqua saepe lavetur, et sanum erit.

 

 

Capitulum V.

De Spelta.

 

[1] Spelta optimum granum est, et calida, et pinguis et virtuosa est, et suavior aliis granis est, et eam comedenti rectam carnem facit, et rectum sanguinem parat, atque laetam mentem et gaudium in mente hominis facit; et quomodo comedant, sive in pane, sive in aliis cibis, bona et suavis est. [2] Et si quis ita infirmus est quod prae infirmitate comedere non potest, accipe integra grana speltarum, et ea in aqua coque, sagimine addito, aut vitello ovi, ita ut propter meliorem saporem libenter comedi possit, et da hoc infirmo comedendum, et eum, ut bonum et sanum unguetum, interius sanat.

 

 

Capitulum VI.

De Pisa.

 

[1] Pisa frigida et aliquantulum flegmatica existit; pulmonem aliquantulum demphet {deprimit ed.}. [2] Sed tamen homini qui calidae naturae est, bona est ad comedendum, et ferocem illum facit. [3] Ille autem qui frigidae naturae est, infirmis non valet, quia in comestione in eo mulslim parat.

 

 

Capitulum VII.

De Faba.

 

[1] Faba calida est, et sanis et fortibus hominibus bona est ad comedendum, et est melior quam pisa. [2] Nam si infirmi fabam comedunt, eos non multum laedit, quia tantum livorem et slim in eis non parat sicut pisa facit. [3] Farina enim fabae bona est et utilis tam infirmo quam sano homini, quia levis est et faciliter digeri potest. [4] Sed qui in visceribus dolet, fabam in aqua coquat, modico sagimine aut oleo addito, et separata faba, soff {ius ed.} eius calidum sorbeat, haec saepe faciat, et eum interius sanat.

 

 

Capitulum VIII.

De Lente.

 

[1] Lens frigida est, et comesta nec medullam hominis, nec sanguinem, nec carnem eius auget, nec vires ei tribuit, sed tantum satiat ventrem, et vanitate implet. [2] Infirmos humores ad procellam in hominibus excitat.

 

 

Capitulum IX.

De Hirs.

 

[1] Hirs {milium ed.} frigidum est, modicum calidum est, quia sanguinem, nec carnem auget in homine, nec vires ei tribuit, sed tantummodo ventrem eius implet, et tantum famem in eo minuit quia gustum refocillationis non habet. [2] Sed et cerebrum hominis aquosum facit, et stomachum eius tepidum ac tardum parat, et humoribus qui in homine sunt procellam incutit, et est fere ut unkrut, nec sanum homini ad comedendum.

 

 

Capitulum X.

De Venich.

 

[1] Venich frigidum est, et modicum calorem habet, et parum valet, quia modicam refocillationem habet, et modicas vires comedenti tribuit, sed tamen eum non laedit, quantum milium illum laedere solet, nec etiam malos humores et pestes in homine commovettam valide, ut milium facit.

 

 

Capitulum XI.

De Hanff.

 

[1] Hanff {Cannabus ed.} calidum existit, et cum aer nec multum calidus nec multum frigidus est crescit, et ita etiam natura ipsius est, et semen eius sanitatem habet, et sanabile est sanis hominibus ad comedendum, et in stomacho eorum leve est et utile, ita quod slim de stomacho eius aliquantulum aufert, et faciliter digeri potest, atque malos humores minuit, et humores bonos fortes facit. [2] Sed tamen qui in capite infirmus est et qui vacuum cerebrum habet, si hanff comederit, illum facile aliquantulum dolore facit in capite. Illum autem, qui sanum caput habet et plenum cerebrum in capite, non laedit. [3] Sed qui valde infirmatur, illum etiam in stomacho aliquantulum dolere facit. [4] Eum autem, qui moderate infirmus est, comestum non laedit.

 

[...]

 

Explicit primus liber