|
|
- M o r a l i u m
d o g m a
p h i l o s o p h o r u m
I I I . D e u t i l i
- ________________________________________
- Hactenus pars honestatis confecta est. Hoc autem quod nunc agimus, id ipsum est quod utile dicitur.
Vtile est quod propter fructum est expetendum. Hoc autem in bona animi et bona corporis et commoda fortune quidam distribuunt.
- III.A. De bonis animi
- Animi uero bona in scientias et uirtutes disperguntur, de quibus, agentes de honesto, diseruimus.
- III.B. De bonis corporis
- Corporis bona sunt ut pulcritudo, nobilitas, uelocitas, robur, magnitudo, ualetudo. Que sepe plus incommodi quam fructus afferunt, dum bonos mores iuxta illud poete inuertunt:
Rara est concordia forme
atque pudicitie.
Nobilitas quoque plus ignominie quam laudis degenerantibus solet afferre. Quanto enim uita maiorum preclarior, tanto posteriorum socordia flagitiosior. Et profecto ita res se habet: maiorum gloria posteris quasi lumen est; neque bona neque mala eorum in occulto patitur. Qui autem demissi in obscuro uitam agunt, si quid deliquere, pauci sciunt: fama atque fortuna eorum par est. Sic e contrario:
Omne animi uitium tanto conspectius in se
crimen habet, quanto qui peccat maior habetur.
Quod si ueram requiris nobilitatem, audi poetam:
Nobilitas sola est atque unica uirtus.
Prima mihi debes animi bona.
Quis enim generosum dixerit hunc qui
indignus genere est, preclaro nomine tantum
insignis?
Miserum est aliorum incumbere fame.
Malo pater tibi sit Tersites, dum modo tu sis
Eacide similis uulcaniaque arma capessas,
quam te Tersite similem producat Achilles.
Quodsi in hac nobilitate aliquis fructus est, profecto is est quem monstrat philosophus his uerbis: 'Optima hereditas a patribus traditur liberis, omni patrimonio prestantior, gloria uirtutis et rerum gestarum, cui dedecori esse nefas iudicandum est.'
In aliis autem corporis commodis quis fructus est homini? quem in eisdem bestie preeunt. Non enim elefantes mole, tauros robore, tigres uelocitate prehibitis.
Mors sola fatetur
quantula sint hominum corpuscula.
- III.C. De bonis fortunae
- Fortune autem bona sunt ista: opulentia, prelatio, gloria.
III.C.1. De opulentia
Ad opulentiam referuntur predia, clientele, peculium, thesaurus, ornatus.
III.C.1.a. De praediis
In prediis edificia et agri numerantur. Cauendum est autem, si ipse edifices, ne extra modum sumptus prodeas. Obseruanda autem in edificando mediocritas.
Auream quisquis mediocritatem
diligit, tutus caret obsoleti
sordibus tecti, caret inuidenda
sobrius aula.
Ornanda est enim dignitas domo, non ex domo tota querenda; nec domo dominus sed domus domino debet honestari. Nulla quidem domus parua que multos recipit amicos; ampla autem domus, si in ea est solitudo, dedecori est domino, maxime si alio domino solita est frequentari. Odiosum est enim, cum a pretereuntibus dicitur:
'O domus antiqua, quam dispari
dominaris domino!'
Audi poetam:
Quem res plus nimio delectauere secunde,
mutate quatient. Si quid mirabere, pones
inuitus. Fuge magna, licet sub paupere tecto
reges et regum uita precurrere amicos.
Et alius poeta dicit:
O uite tuta facultas
pauperis angustique lares! O munera nondum
intellecta deum!
Ideo sequamur in edificio temperantiam illius de quo legitur:
Huic epule uicisse famem, magnique penates
submouisse hiemem tecto.
Laudabilis est enim multa suppellex in paruo lare, namque
exilis domus est, ubi non et multa (super)sunt
et dominum fallunt et prosunt furibus.
Magnitudo enim domus sollicitudines non expellit.
Intactis opulentior
thesauris arabum et diuitis Indie
cementis licet occupes
tirrenum omne tuis;
si figat adamantinos
summis uerticibus seua necessitas
clauos, non animum metu,
non mortis laqueis expedies capud.
Diuesne prisco natus ab Inacho
nil interest, an pauper et infima
de gente sub diuo morieris:
uictima nil miserantis Orci.
Omnes eodem cogimur, omnium
uersatur urna serius ocius
sors exitura.
Non domus et fundus, non eris aceruus et auri
egroto domini deduxit corpore febres.
Qui cupit aut metuit iuuat illum sic domus et res
ut lippum picte tabule, fomenta podagram.
Pallida mors equo pulsat pede pauperum tabernas
regumque turres.
III.C.1.b. De clientelis
In clientelis officium sit domini primum necessaria prebere, secundum opera exigere. Errat dominus, si estimat seruitutem in totum hominem descendere: pars melior eius excepta est. Corpora obnoxia sunt dominis, mens sui iuris est, adeo libera et uaga, ut nec ab hoc carcere, cui inclusa (est), teneri possit, quo minus impetu suo utatur et ingentia agat et in infinitum comes celestibus exeat. Ideo sic cum inferiore uiuas, quemadmodum superiorem tecum uelis uiuere. Quotiens in mentem uenerit quantum tibi in seruum (liceat), ueniat in mentem tantundem in te domino tuo licere.
Familiaris domini officium est primum ad mores domini suos reducere, quem his uerbis format poeta:
Dulcis inexpertis cultura potentis amici,
expertus metuet. Tu, dum tua nauis in alto est,
hoc caue ne mutata retrorsum te ferat aura.
Oderunt hilarem tristes tristemque iocosi,
sedatum celeres, agilem gnauumque remissi;
potores bibuli media de nocte falerni
oderunt porrecta negantem pocula.
Deme supercilio nubem; plerumque modestus
occupat obscuri speciem, taciturnus acerbi.
Consentire suis studiis qui crediderit te,
fautor utroque tuum laudabit pollice ludum.
Secundum officium est dignos domino commendare, indignos cauere. Vnde poeta:
Qualem commendes etiam atque etiam aspice, ne mox
incutiant aliena tibi peccata pudorem.
Fallimur et quondam non dignum tradimus: ergo
quem sua culpa premet, deceptus omitte tueri,
ut penitus notum, si temptent crimina, serues
tuterisque tuo fidentem presidio.
Nam
iam tua res agitur, paries cum proximus ardet,
et neglecta solent incendia sumere uires.
Tercium est cohibere auaritiam et libidinem, unde idem poeta:
Non te semper inobs agitet uexetque cupido.
Non ancilla tuum iecur ulceret ulla.
Quartum est abicere elationem, iuxta illud:
Nec tua laudabis studia aut aliena reprendes.
Tu cede potentis amici
lenibus imperiis.
Quintum est a querimoniis supersedere, unde idem poeta:
Coram rege suo de paupertate tacentes
plus poscente ferent; distat, sumasne pudenter
aut rapias.
Nam tacitus pasci si posset coruus, haberet
plus dabis et rixe multo minus inuidieque.
Quare autem tam studiose hec sint seruanda, docet dum dicit:
Principibus placuisse uiris non ultima laus est.
Serui officium est quicquid ab eo exigitur complere, nec aliqua grauari penuria. Verum (est) illud poete:
Non sibi sed domino grauis est, que seruit, egestas.
Summopere autem caueat garrulitatem.
Nam lingua mali pars pessima serui.
Talem autem, si fas est, dominum eligat cui seruire non sit indecorum. Dignitate enim dominantium honestantur obsequia seruorum.
III.C.1.c-e. De peculio, thesauro, ornatu
De peculio uero, thesauro, ornatu, que communi nomine diuitie dicuntur, est illud philosophi satis eleganter dictum: 'Nichil,' inquit, 'est tam angusti animi tamque parui quam amare diuitias.' Ideo magnus est qui sic utitur auro ut fictilibus, nec minor ille qui sic fictilibus ut auro. Nichil honestius magnificentiusque quam peccuniam contempnere, si non habeas, si habeas, ad liberalitatem conferre. Nimis enim illiberalis uidetur fuisse qui dixit:
Ego spem pretio non emo.
A cuius re(i) nimio desiderio his causis reuocari debemus. Prima est quia breuis est uita.
Vite sum(m)a breuis spem nos uetat inchoare longam.
Qui(s) scit an adiciant hodierne crastina uite
tempora dii superi?
Idcirco
quid sit futurum cras fuge querere!
Prudens futuri temporis exitum
caliginosa nocte premit deus
ridetque, si mortalis ultra
fas trepidat. Quod adest memento
componere equus!
Ille potens
letusque degit cui licet in diem
dixisse 'uixi'; cras uel atra
nube polum pater occupato
uel sole puro.
Letus in presens animus quod ultra est
oderit curare et amara lento
temperet risu: nichil est ab omni
parte beatum.
In hoc quidem omnes fallimur quod mortem non prospicimus: magna pars eius iam preteriit. Quicquid etatis retro est, mors tenet. Ideo fige in animo te sine intermissione cotidie mori.
Secunda causa: quia amor habendi uirtutes inuertit, iuxta illud:
Perdidit arma, locum uirtutis deseruit qui
semper in augenda festinat et obruitur re.
Nam neque diuitibus contingunt gaudia solis,
nec uixit male qui natus moriensque fefellit.
Sed dicit auarus:
Vnde habeas querit nemo, sed oportet habere.
Et genus et uirtus, nisi cum re, uilior alga est.
Nil satis est, inquit, quia tanti quantum habeas sis.
Quantum quisque sua nummorum seruat in archa,
tantum habet et fidei.
Nil habet infelix paupertas durius in se
quam quod ridiculos homines facit.
Magnum pauperies obprobrium iubet
quiduis et facere et pati.
Sed genus et formam regina Pecunia donat.
Virtus, fama, decus, diuina humanaque pulcris
parent diuitiis; quas qui contraxerit, ille
clarus erit, fortis, iustus, sapiens, etiam rex.
Sed tamen hoc in contrarium cedit illi. Pro uirtutibus enim affert peccunia uicium et infamiam, que est tercia causa contempnendi ea(m). Audi poetam:
Prima peregrinos obscena peccunia mores
intulit et turpi fregerunt secula luxu
diuitie molles.
Fecunda culpe secula nuptias
primum inquinauere et genus et domos.
Quod nobilitas nulla (sit) ex peccunia monstrat qui dicit:
Licet superbus ambules peccunia,
fortuna non mutat genus.
Quarta causa: quia amorem habendi nullus satiat questus, nam
improbe
crescunt diuitie, tamen
curte nescio quid semper abest rei.
Crescentem sequitur cura peccuniam
maiorumque fames.
Quanto quisque sibi plura negauerit,
a diis plura feret.
Multa petentibus
desunt multa. Bene est cui deus obtulit
parca, quod satis est, manu.
Pauper enim non est cui rerum suppetit usus.
Si uentri bene, si lateri est pedibusque tuis, nil
diuitie poterunt regales addere maius.
Crescit amor nummi, quantum (ipsa) peccunia crescit,
et minus hanc optat qui non habet.
Diues qui fieri uult
et cito uult fieri.
Quinta causa timor quem inuehit peccunia.
Pauca licet portes argenti uascula puri,
nocte iter ingressus comptum gladiumque timebis.
Cantabit uacuus coram latrone uiator.
Sexta causa est quia uult seruitutem querentis.
Sed certe misera est magni custodia census.
Imperat aut seruit collecta peccunia cuique,
tortum digna sequi potius quam ducere funem.
Idcirco assentior dicenti:
Et mihi res, non me rebus submittere conor.
Cum hec ita sint,
non possidentem multa uocaueris
recte beatum; rectius occupat
nomen beati qui deorum
muneribus sapienter uti
duramque callet pauperiem pati
peiusque leto flagitium timet.
Honesta enim res est leta paupertas. Illa uero non est paupertas, si leta est. Cui cum paupertate bene conuenit, diues est. Pauper est non qui parum habet sed qui plus cupit. Si uis diues fieri, non peccunie est adiciendum sed cupiditati detrahendum. Breuissima uia ad diuitias est contemptus diuitiarum. Contempnere enim omnia aliquis potest, habere omnia non potest. Ideo locupletior erat uacuus Diogenes omnia possidente Alexandro. Plus enim erat quod hic nollet accipere quam quod ille posset dare. Quid refert quantum illi in archa, quantum in horreis iaceat, si alieno im(m)inet, si non ques(i)ta sed querenda computat. Qui(s) sit diuitiarum modus queris: primus habere quod necesse est, proximus quod sat est. Parabile autem et appositum est quod natura desiderat; ad superuacua sudatur, ad manum est quod sat est.
III.C.2. De praelatione
Prelationum quoque temperandus est appetitus. Grauior est enim casus altitudinis. Verum quidem (de) eis legitur:
Quosdam precipitat subiecta potencia magne
inuidie; mergit longa atque insignis honorum
pagina.
Inuida fatorum series summis(que) negatum
stare diu nimioque graues sub pondere lapsus.
In se magna ruunt; letis hunc numina rebus
crescendi posuere modum.
O faciles dare summa deos eademque tueri
difficiles!
Fortunam enim citius reperias quam retineas.
Sepius uentis agitatur ingens
pinus et celse grauiore casu
decidunt turres feriuntque summos
fulgura montes.
Fortuna seuo leta negotio,
ludum insolentem ludere pertinax,
transmutat incertos honores,
nunc mihi, nunc alii benigna.
Laudo manentem; si celeres quatit
pennas, resigno que dedit et mea
uirtute me inuoluo probamque
pauperiem sine dote quero.
O fortuna ut numquam es perpetuo bona!
Secunda uero causa est quia simulationem aperit. Illis enim difficile est in potestatibus temperare qui per ambitionem sese probos simulauere. Sunt enim multi non ex animo sed ex fortuna modo humiles, modo elati, iuxta illud: Profecto sic est: omnibus nobis ut res se dant, ita magni atque humiles sumus.
Prelati itaque sit officium studia multitudinis ad suas utilitates allicere. Omnium enim rerum nec aptius quicquam ad prelationes tenendas quam diligi, nec alienius quam timeri. Tutius est enim uolentibus quam coactis imperare. Subiecti enim
quem metuunt oderunt; quem quisque odit perisse expetit.
Malus enim custos diuturnitatis metus; unde est illud:
Ad generum cereris sine cede et sanguine pauci
descendunt reges et sicca morte tiranni.
Econtra beniuolentia fidelis custos est etiam ad perpetuitatem; preconio enim laudis defunctum perhennem facit. Qui se metui uolent, a quibus timentur, eosdem metuant ipsi necesse est. Vnde philosophus: Potentem censes qui satellite latus ambit, qui quos terret ipse plus metuit? Dionisius, cultros metuens tonsorios, candente carbone sibi adurebat capillos. Alexander Phereus ex epulis in cubiculum ueniens ad uxorem, premittebat stipatores suos qui scrutarentur archas muliebres, ne quod in uestibus telum absconderetur.
Meminerit prelatus se priuatum fuisse. Nam sepe (spes) improbissimas amplectuntur insperata assecuti; omnesque deteriores sumus licentia. Prelatos torquent
miseri tumultus
mentis et cure laqueata circum
tecta uolantes.
Et, qua non grauior mortalibus addita cura,
Spes ubi longa uenit.
III.C.3. De gloria
Gloria stt alicuius magnifici uel bone artis late patens preconium. Ad hanc ob hoc (spectat) humana intencio, quia absque ea nostra uirtus non multis ignotescit, iuxta illud:
Paulum sepulte distat inertie
celata uirtus.
Preterea:
ut perhibent qui de magnis maiora locuntur,
secundam uitam dat gloria. Ait poeta:
Dignum laude uirum musa uetat mori.
Quam rem, ut monstr(ar)et serio se non dixisse, alibi posuit:
Cum bene notum
porticus Agrippe, uia te conspexerit Apii,
ire tamen restat, Numa quo deuenit et Ancus.
Mors spernit altam gloriam,
inuoluit pariter humile et celsum capud
equatque summis infima.
Gloriam adeo inmoderato affectu querimus, quod boni magis uideri quam esse, mali autem magis esse quam uideri uolumus. Verum est enim illud in poeta:
Falsus honor iuuat et mendax infamia terret.
Glorie autem fructus persepe fuit superbia. Vnde grecus tragicus exclamat: Gloria, gloria, in milibus mortalium nichil aliud facta quam aurium inflatio magna. In qua nil fructus esse, si aliis bonis destituta sit, monstrat qui dicit:
Gloria quantalibet quid erit, si gloria tantum est?
Si quis tamen ad gloriam assequendam laborat, talem se efficiat qualis uult haberi. Quod si osten(ta)tione inani et ficto sermone uel uultu stabilem se gloriam consequi posse oppinatur, uehementer errat. Vera enim gloria radices agit, ficta autem omnia celeriter tamquam flosculi decidunt, nec simulatum quicquam postest esse diuturnum.
|
|