B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Archipoetae
carmina
     
   


C a r m e n   I
(III Watenphul/Krefeld)

________________________________


«Omnia tempus habent», et ego breve postulo tempus,
Ut possim paucos presens tibi reddere versus,
Electo sacro, presens in regmine macro;
Virgineo more non hec loquor absque rubore.
2.
5
Vive, vir inmense! Tibi concedit regimen se,
Consilio cuius regitur validaque manu ius;
Pontificum flos es et maximus inter eos es.
Incolumis vivas, plus Nestore consilii vas!
3.
Vir pie, vir iuste, precor, ut moveam precibus te,
10
Vir racione vigens, dat honorem tota tibi gens;
Amplecti minimos magni solet esse viri mos:
Cor miseris flecte, quoniam probitas decet hec te!
4.
Pauperie plenos solita pietate fove nos
Et Transmontanos, vir Transmontane, iuva nos!
15
Nulla michi certe de vita spes nisi per te.
5.
Frigore sive fame tolletur spiritus a me,
Asperitas brume necat horriferumque gelu me,
Continuam tussim pacior, tanquam tisicus sim,
Sencio per pulsum, quod non a morte procul sum.
6.
20
Esse probant inopes nos corpore cum reliquo pes;
Unde verecundo vultu tibi verba precum do,
In tali veste non sto sine fronte penes te:
Liber ab interitu sis et memor esto mei tu!