|
|
-
- C a r m e n X
(VII Langosch)
- ____________________________________
- Aestuans intrinsecus ira vehementi
- in amaritudine loquar meae menti:
- factus de materia levis elementi
- folio sum similis, de quo ludunt venti.
2
- 5
- cum sit enim proprium viro sapienti
- supra petram ponere sedem fundamenti,
- stultus ego comparor fluvio labenti
- sub eodem aere numquam permanenti.
3
- feror ego veluti sine nauta navis,
- 10
- ut per vias aeris vaga fertur avis;
- non me tenent vincula, non me tenet clavis,
- quaero mei similes et adiungor pravis.
4
- mihi cordis gravitas res videtur gravis,
- iocus est amabilis dulciorque favis;
- 15
- quidquid Venus imperat, labor est suavis,
- quae numquam in cordibus habitat ignavis.
5
- via lata gradior more iuventutis,
- implico me vitiis immemor virtutis,
- voluptatis avidus magis quam salutis,
- 20
- mortuus in anima curam gero cutis.
6
- praesul discretissime, veniam te precor:
- morte bona morior, dulci nece necor,
- meum pectus sauciat puellarum decor,
- et quas tactu nequeo, saltem corde moechor.
7
- 25
- res est arduissima vincere naturam,
- in aspectu virginis mentem esse puram;
- iuvenes non possumus legem sequi duram
- leviumque corporum non habere curam.
8
- quis in igne positus igne non uratur?
- 30
- quis Paviae demorans castus habeatur,
- ubi Venus digito iuvenes venatur,
- oculis illaqueat, facie praedatur?
9
- si ponas Hippolytum hodie Paviae,
- non erit Hippolytus in sequenti die:
- 35
- Veneris in thalamos ducunt omnes viae,
- non est in tot turribus turris Alethiae.
10
- secundo redarguor etiam de ludo,
- sed cum ludus corpore me dimittit nudo,
- frigidus exterius, mentis aestu sudo,
- 40
- tunc versus et carmina meliora cudo.
11
- tertio capitulo memoro tabernam,
- illam nullo tempore sprevi neque spernam,
- donec sanctos angelos venientes cernam
- cantantes pro mortuis «requiem eternam».
12
- 40
- meum est propositum in taberna mori,
- ut sint vina proxima morientis ori.
- tunc cantabunt laetius angelorum chori:
- «sit deus propicius huic potatori.»
13
- poculis accenditur animi lucerna,
- 50
- cor imbutum nectare volat ad superna.
- mihi sapit dulcius vinum de taberna,
- quam quod aqua miscuit praesulis pincerna.
14
- loca vitant publica quidam poetarum
- et secretas eligunt sedes latebrarum,
- 55
- student, instant, vigilant nec laborant parum
- et vix tandem reddere possunt opus clarum.
15
- ieiunant et abstinent poetarum chori,
- vitant rixas publicas et tumultus fori
- et, ut opus faciant, quod non possint mori,
- 60
- moriuntur studio subditi labori.
16
- unicuique proprium dat natura munus:
- ego numquam potui scribere ieiunus,
- me ieiunum vincere posset puer unus.
- sitim et ieiunium odi tamquam funus.
17
- 65
- unicuique proprium dat natura donum:
- ego versus faciens bibo vinum bonum
- et quod habent purius dolia cauponum;
- tale vinum generat copiam sermonum.
18
- tales versus iacio, quale vinum bibo,
- 70
- nihil possum facere nisi sumpto cibo,
- nihil valent penitus, quae ieiunus scribo;
- Nasonem post calicem carmine praeibo.
19
- mihi numquam spiritus poetriae datur,
- nisi prius fuerit venter bene satur.
- 75
- dum in arca cerebri Bacchus dominatur,
- in me Phoebus irruit et miranda fatur.
20
- ecce meae proditor pravitatis fui,
- de qua me redarguunt servientes tui;
- sed eorum nullus est accusator sui,
- 80
- quamvis velint ludere saeculoque frui.
21
- iam nunc in praesentia praesulis beati
- secundum dominici regulam mandati
- mittat in me lapidem neque parcat vati,
- cuius non est animus conscius peccati.
22
- 85
- sum locutus contra me, quidquid de me novi,
- et virus evomui, quod tam diu fovi;
- vita vetus displicet, mores placent novi;
- homo videt faciem, sed cor patet Iovi.
23
- iam virtutes diligo, vitiis irascor,
- 90
- renovatus animo spiritu renascor;
- quasi modo genitus novo lacte pascor,
- ne sit meum amplius vanitatis vas cor.
24
- electe Coloniae, parce penitenti,
- fac misericordiam veniam petenti
- 95
- et da penitentiam culpam confitenti;
- feram quidquid iusseris, animo libenti.
25
- parcit enim subditis leo rex ferarum
- et est erga subditos immemor irarum,
- et vos idem facite, principes terrarum;
- 100
- quod caret dulcedine, nimis est amarum.
|
|