|
|
-
- C a r m e n I X
(VI Langosch)
- ____________________________________
- Salve mundi domine, Caesar noster ave!
- cuius bonis omnibus iugum est suave;
- quisquis contra calcitrat putans illud grave,
- obstinati cordis est et cervicis pravae.
2
- 5
- princeps terrae principum, Caesar Friderice,
- cuius tuba titubant arces inimicae,
- tibi colla subdimus tigres et formicae
- et cum cedris Libani vepres et myricae.
3
- nemo prudens ambigit te per dei nutum
- 10
- super reges alios regem constitutum
- et in dei populo digne consecutum
- tam vindictae gladium, quam tutelae scutum.
4
- unde diu cogitans, quod non esset tutum
- Caesari non reddere censum vel tributum,
- 15
- vidua pauperior tibi do minutum,
- de cuius me laudibus pudet esse mutum.
5
- tu foves et protegis magnos et minores,
- magnis et minoribus tuae patent fores;
- omnes ergo Caesari sumus debitores,
- 20
- qui pro nostra requie sustinet labores.
6
- dent fruges agricolae, pisces piscatores,
- auceps volatilia, feras venatores:
- nos poetae pauperes, opum contemptores,
- scribendo Caesareos canimus honores.
7
- 25
- filius ecclesiae fidem sequor sanam,
- contemno gentilium falsitatem vanam,
- unde iam non invoco Phoebum vel Dianam
- nec a Musis postulo linguam Tullianam.
8
- Christi sensus imbuat mentem Christianam,
- 30
- ut de Christo domini digna laude canam,
- qui potenter sustinens sarcinam mundanam
- relevat in pristinum gradum rem Romanam.
9
- scimus per desidiam regum Romanorum
- ortas in imperio spinas impiorum
- 35
- et sumpsisse cornua multos populorum,
- de quibus commemoro gentem Lombardorum.
10
- quae dum turres erigit more Giganteo,
- volens altis turribus obviare deo,
- contumax et fulmine digna Cyclopeo
- 40
- instituta principum sprevit ausu reo.
11
- libertatis titulo volens gloriari,
- nolens in Italia regem nominari,
- indignata regulis legum coartari
- extra legum terminos coepit evagari.
12
- 45
- de tributo Caesaris nemo cogitabat,
- omnes erant Caesares, nemo censum dabat;
- civitas Ambrosii velut Troia stabat,
- deos parum, homines minus formidabat.
13
- dives bonis omnibus et beata satis,
- 50
- nisi quia voluit repugnare fatis,
- cuius esse debuit summa libertatis,
- ut, quod erat Caesaris, daret ei gratis.
14
- surrexit interea rex iubente deo,
- metuendus hostibus tamquam ferus leo,
- 55
- similis in proeliis Iudae Maccabaeo,
- de quo, quidquid loquerer, minus esset eo.
15
- non est eius animus in curanda cute,
- curam carnis comprimit animi virtute;
- de communi cogitans populi salute
- 60
- pravorum superbiam premit servitute.
16
- quanta sit potentia vel laus Friderici,
- cum sit patens omnibus, non est opus dici.
- qui rebelles lancea fodiens ultrici,
- repraesentat Carolum dextera victrici.
17
- 65
- hic ergo considerans orbem conturbatum
- potenter aggreditur opus deo gratum
- et ut regnum revocet ad priorem statum,
- repetit ex debito census civitatum.
18
- prima suo domino paruit Pavia,
- 70
- urbs bona, flos urbium, clara, potens pia;
- digna foret laudibus et topographia,
- nisi quod nunc utimur brevitatis via.
19
- post Paviam ponitur urbs Novariensis,
- cuius pro imperio dimicavit ensis
- 75
- frangens et reverberans viribus immensis
- impetum superbiae Mediolanensis.
20
- carmine, Novaria, semper meo vives,
- cuius sunt per omnia commendandi cives,
- inter urbes alias eris laude dives,
- 80
- donec desint Alpibus frigora vel nives.
21
- laetare, Novaria, numquam vetus fies,
- meis te carminibus renovari scies:
- famae tuae terminus nullus erit dies,
- nunc est tibi reddita post laborem quies.
22
- 85
- Mediolanensium dolor est immensus,
- prae dolore nimio conturbatur sensus.
- civibus Ambrosii furor est accensus,
- dum ab eis petitur ut a servis census.
23
- interim praecipio tibi, Constantine:
- 90
- iam depone dexteram, tuae cessent minae!
- Mediolanensium tantae sunt ruinae,
- quod in urbe media modo regnant spinae.
24
- tantus erat populus atque locus ille,
- si venisset Graecia tota cum Achille,
- 95
- in qua tot sunt moenia, tot potentes villae,
- non eam subicere possent annis mille.
25
- iussu tamen Caesaris obsidetur locus,
- donec ita venditur esca sicut crocus.
- in tanta penuria non est ibi iocus,
- 100
- ludum tandem Caesaris terminavit rochus.
26
- sonuit in auribus angulorum terrae
- et in maris insulis huius fama gerrae;
- quam si mihi liceat plenius referre,
- hoc opus Aeneidi poteris praeferre.
27
- 105
- modis mille scriberem bellicos conflictus,
- hostiles insidias et viriles ictus,
- quantis minis impetit ensis hostem strictus,
- qualiter progreditur castris rex invictus.
28
- erant in Italia greges vespillonum,
- 110
- semitas obsederat rabies praedonum,
- quorum cor ad scelera semper erat pronum,
- quibus malum facere videbatur bonum.
29
- Caesaris est gloria, Caesaris est donum,
- quod iam patent omnibus viae regionum,
- 115
- dum ventis exposita corpora latronum
- surda flantis boreae captant aure sonum.
30
- iterum describitur orbis ab Augusto,
- redditur res publica statui vetusto;
- pax terras ingreditur habitu venusto,
- 120
- et iam non opprimitur iustus ab iniusto.
31
- volat fama Caesaris velut velox equus;
- hac audita trepidat imperator Graecus,
- iam, quid agat nescius, iam timore caecus,
- timet nomen Caesaris, ut leonem pecus.
32
- 125
- iam tyranno Siculo Siculi detrectant;
- Siculi te sitiunt, Caesar, et exspectant;
- iam libenter Apuli tibi genu flectant,
- mirantur, quid detinet, oculos humectant.
33
- Archicancellarius viam praeparavit,
- 130
- dilatavit semitas, vepres exstirpavit,
- ipso iugo Caesaris terram subiugavit;
- et me de miseriae lacu liberavit.
34
- imperator nobilis, age sicut agis!
- sicut exaltatus es, exaltare magis!
- 135
- fove tuos subditos, hostes caede plagis,
- super eos irruens ultione stragis.
|
|