BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Petrus Alfonsi

ca. 1062 - ca. 1140

 

Dialogus Petri cognomento Alphonsi,

ex Judæo Christiani et Moysi Judæi

 

________________________________________________________________

 

 

[537D]

Incipit Dialogus

Petri cognomento Alphonsi,

ex Judæo Christiani et

Moysi Judæi.

 

Petrus. A tenera igitur pueritiæ ætate quidam mihi perfectissimus adhæserat amicus, nomine Moyses, qui a primæva ætate meus consocius fuerat et condiscipulus. Ad hunc cum pervenisset sermo quod ego paterna lege relicta Christianam delegissem fidem, relicto suæ stationis loco, ad me festinus pervenit, in ipso adventu quemdam vultum ferens hominis indignantis, et increpans salutavit me more non amici, sed quasi alieni, et sic exorsus est: Vah, Petre Alfunsi! Multum pertransivit temporis, ex quo ad te venire, te videre, tecum loqui et commo[538D]rari sollicitus fui, sed meus affectus caruit effectu usque modo, cum te læto Dei gratia video vultu. Nunc tuam mihi, quæso, patefacias intentionem, et per quam vel antiquam deserueris, vel novam legem delegeris pandas rationem. Novi enim bene olim to valere in scriptis prophetarum, et verbis nostrorum doctorum a pueritia quoque super omnes coæquævos tuos legis relatorem fuisse, et si quis adversarius esset, te illi defensionis clypeum opposuisse; Judæis in synagogis ne a sua unquam fide recederent prædicasse, conscios docuisse, doctos in majus pro[539A]vexisse. Ecce autem nescio quo pacto video commutatum, et a semita rectitudinis alienatum, quod ut meo videtur animo, errore existimo factum. Cui ego: Plebeiorum et imperitorum mos est hominum, ut si quem quidquam contra suam agere viderint consuetudinem, licet id rectum et justissimum permaneat, illorum tamen æstimatione atque judicio, injustitiæ et nomen et culpam subeat. Tu vero in philosophiæ cunis enutritus, philosophiæ uberibus lactatus, qua fronte me potes inculpare, donec ea quæ fecerim, justa an injusta valeas probare?

Moyses. Quoniam duo contraria meo occurrunt animo: unum, quia æstimo te prudentem virum non potuisse recedere ab ea quam tenebas lege, nisi hanc quam suscepisti veraciter cognovisses meliorem; alterum, quia legem quam teneo ego, et tu [539B] reliquisti, pro meliori habeo, ideo et quod tu fecisti errorem æstimo, et cui potius parti acquiescam ignoro. Quamobrem peto a te ut hujus dubitationis scrupulum ab animo meo depellas, et uterque in alternæ rationis campo discurramus, donec ad hujus rei indaginem perveniam, et an justum sit factum tuum, an injustum cognoscere valeam.

Petrus. Natura habet hoc humana, ut animo quoquo pacto conturbato, in vero falsoque discernendo discretionis careat oculo. Nunc itaque nisi omnem a pectore tuo perturbationem dimoveris, ut more sapientum et quæ justa sunt collaudemus, et quæ injusta sine contentione rejiciamus, nostro operi finem nullatenus imposituri, in vacuum verba jactabimus. [539C]

Moyses. Pactionem istam libens suscipio, et ut tu eamdem in te suscipias rogo.

Petrus. Ego certe lætus consentio.

Moyses. Hoc etiam si placet imploro. Quod si aliquam de Scripturis auctoritatem attuleris, secundum veritatem Hebraicam hoc facere velis. Quod si aliter facias, me non recepturum esse agnoscas. Sed et si ego aliquam, juxta quod apud nos est, tibi adducam, et ut eam volo recipias, et quod verum agnoveris, nullatenus contradicas.

Petrus. Et hoc ego certe non abnego, tuo namque ipsius gladio occidere te multum cupio.

Moyses. Præterea si quid interciderit aliquando, [539D] quod a legum alienum videatur proposito, non te pigeat quæso, sed de cæteris artibus cum opportunus exigerit locus, interroganti respondere studeto, concedasque volo ut mutua ratione mihi aliquando interrogare, aliquando liceat respondere, aliquando etiam adversari, prout sermo dederit mihi.

Petrus. Concedo. Jam interrogare tibi liceat, de quacunque re vis sapere, et quavis intentione.

Moyses. Concedis tu Moysen filium Amram verum prophetam Israelitici populi, et vere a Deo missum fuisse (Exod. III), et quidquid ex Dei nomine prophetaverit fideliter enuntiasse et dixisse?

Petrus. Concedo utique.

Moyses. Concedis quoque omnes post Moysen pro[540A]phetas pro ejus lege confirmanda venisse; non in aliquo redarguenda?

Petrus. Et hoc etiam concedo.

Moyses. Nec negas legem, quam in præsenti Judæi tenent, et a Moyse scriptam asseverant, eamdem per omnia, sicut Moyses eam scripsit, permanere.

Petrus. Quomodo, quæso, negare potero, præcipue cum eadem lex eisdem Moysi verbis, a nostris olim, quibus fidem adhibemus, doctoribus translata, et apud nos scripta habeatur, præter in quibusdam locis, ubi licet mutentur verba, eadem est tamen sententia?

Moyses. Quomodo igitur te video eam esse transgressum, et ab ipsius semitis devium?

Petrus. Non est ita, sed nunc completam ejus, [540B] prout debeo, fidem conservo, et per rectissimas ejus semitas recto gressu procedo.

Moyses. Ex verbis tuis datur intelligi, ex legis et prophetarum verbis te rectum sensum concipere, Judæos autem, ejusdem legis cultores, ab ejus recta intentione alienos existere; unde et tuo judicio male videntur intelligere.

Petrus. Bene verborum meorum sensum penetrasti.

Moyses. Fac igitur me cognoscere in quo tibi videtur Judæos errasse in legis explanatione, te vero melius intelligere.

Petrus. Quomodo video eos solam legis superficiem attendere, et litteram non spiritualiter, sed carnaliter exponere, unde maximo decepti sunt [540C] errore.

Moyses. Quid his verbis significes non satis perpendo, unde ut apertius loquaris exoro.

Petrus. Non reminisceris doctorum vestrorum, qui vestram doctrinam, cui lex vestra tota, secundum vos, annititur, scripserunt, quomodo asseverant Deum corpus et formam habere, et ejus ineffabili majestati talia applicant quæ nec ulla constant ratione? Quin et de eo tales protulere sententias, quæ non aliud nisi verba videntur jocantium in scholis puerorum, vel nentium in plateis mulierum. Item, secundum vestri intellectus capacitatem legem explanantes, vos captivitatem speratis evasuros eo modo quo fieri nequit. Item in captivitatis evasione [540D] speratis vos adeo inusitatum fieri miraculum, ut vestros suscitet mortuos, qui terras denuo ut prius incipiant inhabitare. Item vos in captivitate existentes, de omnibus legis præceptis, etiam secundum vestram explanationem, nihil nisi minimum quid contueor agere. Idipsum autem quod agitis Deo placere, et acceptabile creditis, de eo quod prætermittitis, eum nequaquam vos culpaturum confiditis, omniaque complesse vobis videmini, quod evidenter obtinet maximum locum erroris. Sunt enim alii perplures errores, in quos vos conjecerunt non sanæ legis explanationes.

Moyses. Nimis profunde in nostram inveheris infamiam, et vis opprimere gentem Judaicam. Et verba quidem sunt pauca et levia, sed est in eis [541A] multa et gravis sententia. Et si sub uno totam velimus concludere rationem judicio, multaque sub uno comprehendere titulo, cum singula elucidare debeamus, omnibus indiscrete commistis, obscuritatem inferimus. Unde si bonum tibi videtur, singulis rationis sententiis singulos ascribamus titulos, ut, unoquoque alterna sermonis ratione discusso, ad alium ordinatim accedamus, ut sic operi nostro congruum terminum imponamus.

Petrus. Quod a te bene dictum est perficiatur, et quod digne consulis compleatur. Singulis itaque sententiis titulis suis appositis, de quo prius volueris quære, quoniam paratus sum respondere.