Petrus Alfonsi
ca. 1062 - ca. 1140
|
Dialogus Petri cognomento Alphonsi,ex Judæo Christiani et Moysi Judæi
|
________________________________________________________________
|
|
[541B] |
Titulus primus.
Ostendit quod Judæi verba prophetarumcarnaliter intelligunt, et ea falso exponunt.
Moyses. Primum sic instituamus titulum, qui contineat rationes, quibus in nos et in nostros inveheris doctores, quod Deo scilicet corpus et formam ascribimus, et ejus naturæ talia adnotamus, quæ rationis veritas abhorret. Hanc igitur rem diligenter discutiamus, donec ad ejus indaginem ratione et argumento perveniamus.Petrus. Dictum collaudo.Moyses. In primis itaque mihi volo ostendas, ubi doctores nostri Deum corpus et formam habere dixerunt, et quomodo super hac re locuti fuerunt.Petrus. Si nosse cupis ubi scriptum sit, in prima parte vestræ doctrinæ, cujus vocabulum est benedictiones. Si igitur vis scire quomodo dixerunt Deum [541C] habere caput et brachia, et in cæsarie pixidem gestare ligatam corrigia, ipsiusque corrigiæ nodum a postera capitis parte sub cerebro firmatum, intra pixidem vero quatuor esse cartulas, Judæorum laudes continentes, in summo autem sinistri brachii gestare aliam pixidem, simili modo corrigia ligatam, chartamque ibi esse continentem omnes laudes quæ in prædictis quatuor scriptæ dicuntur. Concedis hæc omnia in eo quem dixi loco hoc modo scripta haberi?Moyses. Negare quod est evidens nequeo.Petrus. Quam super hac re, quæso, habent auctoritatem?Moyses. De pixide quam gestat in cæsarie, et de nodo corrigiæ, auctoritatem sibi attrahunt, ab eo [541D] loco ubi Dominus ait ad Moysen: Videbis posteriora mea, facies enim mea non videbitur (Exod. XXXIII). Tunc enim Moyses nodum corrigiæ vidit. Nodum autem ipsum alicujus pixidis esse necessarium est. De ea autem quam gestat in brachio auctoritatem, profertur ab Isaia dicente: Juravit Dominus in dextra sua, et in brachio fortitudinis suæ (Isa. LXII). Per brachium enim fortitudinis vult intelligi sinistram, in qua illa pixidis virtus continetur.Petrus. Ad memoriam me reduxisti. Reminiscor enim me jam hunc perlegisse locum, sed auctoritas hæc nullum tibi confert patrocinium. Cum enim lex perhibeat Deum Moysi dixisse: Posteriora mea videbis, et quoniam Deum mentiri non posse constat, [542A] ita postea factum, licet Scriptura tacente, non dubitemus, nusquam tamen lex meminit quod Moyses in ejus posterioribus aliquid viderit. Qualiter igitur eum corrigiæ nodum, quod sine risu vix dici potest vidisse dicitis? Item, cum per posteriora non solum cervix, sed etiam quælibet corporis pars convenientius intelligi possit, hoc quod vos cervicem eum vidisse asseritis, non ratione vel legis auctoritate, sed sola probatis voluntate.Moyses. Nostri doctores per posteriora cervicem debere intelligi dicunt.Petrus. Secundum vestræ stultæ explanationis seriem, quæ et Scripturæ et rationis juvamine caret, progredi libet. Nam ut Deum cervicem, quod sapienti nefas et videtur, et est, habere concedam, [542B] potuit tamen fieri ut Moyses nihil in eo præter cervicem viderit. Aut si quid aliud vidisse fingamus, potuit videre pileum sive corrigiæ nodum, illius scilicet coronæ quam vos dicitis angelum, nomine Mitraton, singulis diebus capiti Dei imponere.Moyses. Doctores utique nostri, illud quod vidit corrigiæ nodum contendunt fuisse: ideoque Deum Moysi cervicem astruunt ostendisse, ut illum videret nodum corrigiæ.Petrus. Ita esse ut asseris ad tui destructionem concedamus. Nam ut Moysen illum coronæ nodum vidisse mentiamur, cum ejus faciem nullatenus viderit, unde Deum pixidem in anteriori capitis parte gestare probavit? [542C]Moyses. Quomodo Moyses nodatam corrigiam vidit, pixidem quæ illa ligaretur, in capite Dei fuisse doctores intellexerunt.Petrus. Non omnino sanus est hic intellectus, ut Deum aliquid gestare dicamus; potuit tamen illa corrigia ligari cymbalum, aut tintinnabulum aliquod, aut gemma quævis pretiosa, aut aliquid hujusmodi. Verumtamen ut omnia tibi fatuitatis tollam responsa, hoc ut vis et dicis esse concedam. Sed hoc concesso, unde, quæso, Moyses intelligere chartas potuit intus contineri, nedum scisse eum dicas quid in eis scriptum haberetur? Sed et quod super hæc omnia admiratione dignissimum est, quod in illa charta, ut creditis, nihil aliud scriptum est, nisi versus quos [542D] Moyses longe post moriens Israeliticum populum, docendo, ex semetipso eum laudans edidit, et post multa annorum curricula, Salomon Deum adorans composuit de eorum laude; nulla est ratio quare in Dei capite scriptum esse debeat credi.Moyses. Quod oculis carneis Moyses non vidit, ex sancti Spiritus revelatione cognovit. De chartarum autem scripturis nulla, fateor, est mihi ratio.Petrus. Gloria Deo. Jam paulisper stultitiæ cares responso. Item si concedamus Moysen horum quædam vidisse, quædam sancto revelante Spiritu cognovisse, cum nec ipse Moyses usquam scriptum reliquerit, nec ullus post eum propheta prodidit, unde vestris doctoribus tam secretæ rei arcanum patuit? [543A]Moyses. Per veterum successores, ad nostrorum tandem doctorum pervenit notitiam.Petrus. Cum ad tam irrationabilis conclusionis diffugium vestrum deviet argumentum, per antiquorum successiones omne tibi licebit firmare mendacium. Est tamen valde indigne ferendum, quia vestris doctoribus apponitis quod ipsi forsitan nolunt, cum ipsi hoc se non a veterum relatione per Moysen habuisse testentur, sed ipsi in versuum explanatione talia commententur.Moyses. Respondi non ratione recti, sed occasione diffugii.Petrus. Veritatem itaque tenentes vanitatem vitemus, quoniam in rationis exordio sic uterque statuimus.Moyses. Dignum judico. [543B]Petrus. Dic, quæso, nosti quanta ista narratio verificetur ratione, præter hoc etiam quod jam dudum nulla constat auctoritate?Moyses. Video quidem in utroque auctoritatis destructionem. Nunc autem a te exigo ut id ostendas per naturæ rationem.Petrus. Vos Deum caput, brachia et totam corporis formam habere contenditis. Quod si hoc est, igitur Deum longitudinis et altitudinis dimensionibus constare necesse est fateamini. Si vero his tribus dimensionibus clauditur, sex nempe corporis partibus terminatur, quod est inconveniens, ut suo ostendetur in loco. De corrigia autem quam eum in capite habere dicitis, duo tibi propono. Tua enim [543C] corrigia, aut est de ipso, aut aliunde. Si de ipso est, jam Deus a se divisus est; si vero aliunde est, aut Creator, aut creatura est. Si ergo Creator est, ergo duo sunt creatores; si creatura est, jam quædam creatura major est quadam parte Creatoris, quod inconveniens est. Item, quæro: Hoc quod in capite vel brachio gestat, utrum necessitate aliqua, an sine necessitate illud gestet? Si necessitate gestat, jam Creator indiget creatura, quod aliud est inconveniens. Nunc itaque aperte potes cognoscere quod tibi ostendi ea qua postulabas ratione, scilicet quod de corrigia creditis, quam sit vile.Moyses. Teneo. [543D]Petrus. Iterum vestri doctores in doctrinarum libro asserunt quod Deus in occidente est tantum, auctoritate Esdræ illud confirmantes, dicentis: Exercitus cli supplicat tibi (II Esdras IX). Exponentes hoc quod, cum omnes stella in occidentem decidunt, tunc exercitus cli supplicat Deo, et quoniam hæc stellarum supplicatio fit in occidente, ideo Deum in occidente asserunt esse. Hæc quam dico est eorum sententia. Qui quanquam a Dei sunt cognomine alieni, si mundi saltem figuram agnoscerent, non de Deo tam indigna sentirent.Moyses. Volo mihi ostendi, si placet, quomodo ex hoc verbo possit perpendi, quod ipsi figuram mundi non agnoverint.Petrus. Quoniam nos orientem non dicimus, nisi [544A] locum illum, ubi prius stella apparet, nec occidentem, nisi ubi nostro subtrahitur aspectui.Moyses. Nunc obsecro ut orientis et occidentis mihi certum locum ostendas, et hujus rei notitiam subtiliter discutias.Petrus. Quemadmodum rem istam tibi subtiliter monstrari rogasti, te quoque illud subtili decet oculo intueri. Quod hoc modo considera. In quocunque vis loco consiste, et ab eodem lineam rectam ad orientis dirige partem. Quæ cum pervenerit ad locum ultra quem visum tendere nequis, locum ipsum tibi orientem esse cognosce. Eodem modo si ab eo in quo consistis loco lineam rectam in occidentem direxeris, cum ad talem pervenerit locum, qui visui tuo terminum ponat, tibi ipsum occidentis constitue [544B] locum.Moyses. Nunc horam recti ortus, et horam recti occasus mihi monstrari desidero.Petrus. Nascente stella prædictam lineam usque ad ipsum stellæ locum protende, et in centro ipsius stellæ lineam fige, ita ut media super terram appareat, et media adhuc lateat ipsamque horam ipsius stellæ ortum dices. Cum ergo sol tali modo oriri cperit super terram, illa hora apud astrologos est verus ortus diei. Eodem modo si occidente stella præfatam lineam usque ad eam occidentis partem dirigens summitatem lineæ in stellæ fixeris centro, ita ut media super terram, et media sub terra consistat, illam horam esse occasum dices. Cumque sol tali [544C] modo occiderit, illa hora apud astrologos verus est occasus diei, et initium noctis.Moyses. Ex ratione tua talis procedit conclusio, quod cum pars orientalis orbis eadem sit omnibus, locus tamen orientis non idem est omnibus. Itidem quoque, cum occidentalis non idem est omnibus, nec eadem hora ortus, quæ est nobis et cæteris gentibus, nec eadem hora occasus est nobis et cæteris gentibus, sed secundum varietatem locorum terræ in longitudine, variatur locus orientis et occidentis, et hora ortus et occasus.Petrus. Lætor te rei capere veritatem.Moyses. Adhuc, quæso, apertius loquere, et per aliquam similitudinem rem tam subtilem ostende.Petrus. Constituamus ergo solem in primo arie[544D]tis gradu et in primo puncto gradus, et dicamus quia cpit modo oriri civitati Aren, quæ sita est in primo septem climatum terræ, habens nonaginta gradus ad orientem, et totidem ad occidentem, habens etiam nonaginta gradus ad polum aquilonalem, totidemque ad australem. Cum huic, inquam, civitati sol cperit oriri, quænam hora erit illi civitati quæ sexaginta gradibus distat ab occidente civitatis Aren?Moyses. Secundum quod in astrologorum libris reperi scriptum, duæ adhuc horæ de præcedenti remanent nocte.Petrus. Cum igitur civitati Aren sol occubuerit, quæ hora prædictæ erit civitati?Moyses. Duæ similiter remanent horæ de die. [545A]Petrus. Cum autem sol illi oriri cperit urbi, quota jam hora est Aren civitati?Moyses. Duabus transactis, tertia inchoat hora.Petrus. Cumque illi urbi sol occubuerit, quota hora erit Aren civitati?Moyses. Duæ jam de nocte completæ sunt horæ.Petrus. Si igitur filum rectum ab Aren pertrahas civitate, et perducas summitatem unam ad orientem, et aliam ad occidentem, et simili modo in alia facias civitate, proferens ab ea rectam lineam, cujus una summitas ad orientem, et alia pertingat ad occidentem, num, quæso, utriusque lineæ termini ab utravis parte in simul poterunt convenire?Moyses. Minime, sed quanto ab invicem ipsæ distant civitates, tanto linearum in utraque parte distabunt summitates, triginta scilicet gradus. [545B]Petrus. Nunc apertissime tibi patet quoniam loca orientis et occidentis, et horæ ortus et occasus non eadem sunt omnibus, sed variantur pro variis terræ longitudinibus.Moyses. Bene tandem intelligo.Petrus. Item cum sol Aren oritur civitati, sic eadem hora apud alteram quam diximus civitatem ab ejusdem civitatis oriente in ejusdem occidentem lineam protendas, quæ cli puncta utriusque ejus summitatis cacumen continget?Moyses. Illa quidem summitas quæ vergit ad orientem, primum punctum primi gradus Piscium obtinebit, illa vero quæ directa est ad occidentem, primum punctum primi gradus Virginis percutiet. [545C]Petrus. Rursus si sole Aren civitati occumbente, apud alteram civitatem lineam eo quo diximus modo ad clum usque utrinque tendamus, utraque summitas ejus quas cli partes continget?Moyses. Quæ ad orientem tenditur, primo puncto primi gradus Virginis; quæ vero ad occidentem primo puncto primi gradus Piscium occurrit.Petrus. Iterum autem si sole urbi illi oriente lineas apud Aren civitatem ad ejusdem orientem, et occidentem tendentes usque ad ipsum clum ducamus, utraque summitas quam cli partem continget?Moyses. Quæ orientem continget, primam particulam primi gradus Tauri percutiet; quæ vero occidentem primo puncto primi gradus Scorpionis occurret. [545D]Petrus. Si autem sole urbi illi occumbente prædictam lineam Aren civitatis prædicto modo ad cli cardines ducamus, quas ejusdem cli partes summitas quæque continget?Moyses. Orientis summitas initium primi gradus Scorpionis, occidentis vero initium primi gradus Tauri continget.Petrus. Nunc cognoscere potes, quia gradus signi qui est in oriente sole Aren civitati apparente, non est idem cum eo qui eadem hora alii civitati apparet. Similiter gradus qui est in occidente sole in Aren occumbente, non est idem cum eo qui eadem hora alii apparet civitati. Sicque omnibus contingit [546A] civitatibus, prout una distat ab alia in longitudine.Moyses. Cuncta patenter intelligo.Petrus. Nec illa cli particula, quæ hodie in ortu solis quovis terrarum loco in oriente apparet, est eadem quæ cras eadem hora eodem terræ loco in eodem apparebit.Moyses. Et hoc lucide patet.Petrus. Hæc graduum in clo variatio contingit quotidie sicut ipse sol per eosdem gradus variatur assidue.Moyses. Quod ratio ostendit negare non valeo.Petrus. Quandoquidem ita esse, ut diximus necessaria constat ratione, et in totius terræ spatio non sunt loca orientis et occidentis æqualia, nec [546B] horæ ortus et occasus eædem. Unde necessario sequitur stellas quæ quibusdam occidunt, aliis eadem hora oriri, nec in tota cli sphæra certus est orientis et occidentis locus, sed quotidie variatur per varios gradus, multo minus credi debet orientis et occidentis mutationem clestibus accidere creaturis, quibus nulla unquam intervenit obscuritas, sed sempiterna indeficientis luminis irradiat claritas, sicut David propheta dicit: Quia tenebræ non obscurabuntur a te, et nox sicut dies illuminabitur: sicut tenebræ ejus ita et lumen ejus (Psal. XXXVIII); et Daniel: Ipse, inquit, revelat profunda et abscondita, et novit in tenebris constituta, et lux cum eo semper erit (Dan. II). Cum etiam nulla in clo ascensus, vel descensus possit esse localis mutatio, apertissime igitur cuivis [546C] patet, quod in clo nec oriens sit, nec occidens. Quo probato, fatuitas evidens est dicentium, quod Dei locus occidens est ubi stellæ supplicant Deo.Moyses. Licet manifestis refragari nequeam rationibus, volo tamen mihi, si placet, ostendi quomodo probari possint, vel cognosci longitudines distantium ab invicem civitatum, ut melius cognoscamus diversitates horarum eodem tempore super easdem apparentium.Petrus. Constituamus ergo solem in primo Arietis puncto, et incipiat fieri eclipsis solis apud Aren civitatem, primo puncto septimæ diei horæ erit utique eadem hora primus Cancri gradus in ipsius Aren oriente. Quod si tunc nosse desideras quota hora [546D] fieri incipiat eadem eclipsis, apud aliam quam prædiximus civitatem, si diligenter inspicias, primo quintæ horæ puncto invenies eam ibidem fieri incipere, eodemque momento apparebit primum Geminorum punctum in illius civitatis oriente, unde indubitanter patet triginta longitudinis gradus inter utramque esse civitatem. Et hoc quidem modo ab astrologis invenitur quanta inter duas civitates habeatur longitudo.Moyses. Magnæ cæcitatis velamen de pectore meo educens, veritatis lucernam clarissime infudisti, quare digna a Deo compensetur retributio tibi. Sed quoniam superius dixisse te memini Aren civitatem in medio cli hemisphærio sitam, ita ut æqualiter ab omnibus partibus distet, et in primo septem cli[547A]matum esse positam, volo ut hujus situs descriptionem lucidissime ostendens, ita me facias intelligere, ut videar mihi in eadem urbe consistere. Cum enim dicas Aren in medio terræ positam, significare videris ipsius terræ superficiem esse planam, ex ratione vero orientis et occidentis præmissa significaveras terram rotunditatem habere sphæricam. Omne autem rotundum principio caret ac fine, sed ubicunque principium quæris vel terminum, ibidem procul dubio invenies et medium.Petrus. Considera igitur Aren in tali loco sphæræ terrestris esse, ut et ab aquilonali et ab australi æqualiter polo distet utroque, et per medium ejus quotidie transeant duo prima puncta Arietis et Libræ. Habebit igitur ad utrumque polum, nonaginta [547B] gradus, eritque ita Aren in prima parte primi climatis, quantum ad longitudinem.Moyses. Ex verbis tuis colligitur quod tota pars terræ habitabilis in una tantum parte consistat. Volo itaque nosse quænam sit illa.Petrus. A medio terræ ad partem septentrionis.Moyses. Geometrica figura hoc mihi monstrari visibiliter cupio quoniam de hac re diversas gentes ex librorum scriptis diversa sensisse non dubito. Quinque etiam zonarum partitione dividunt terram, quarum mediam solis calore perustam, et ideo inhabitabilem dicunt, duas quoque extremas a sole remotissimas præ frigoris immensitate similiter inhabitabiles probant, duas autem medias illius calore et [547C] illarum frigore temperatas, solas habitabiles perhibent esse.Petrus. Opinio ista visus obstat effectui. Visu enim probamus Aren in medio terræ sitam, et initium Arietis et Libræ super eam recta progredi linea, æremque ibi temperatissimum esse, adeo ut veris, æstatis, autumni, et hiemis, semper ibi fere tempus sit æquale, ibi aromaticæ species pulchri coloris et melliflui nascuntur saporis. Corpora quoque hominum non macilenta ibi sunt nimis aut pinguia, sed mediocris succi discretione decora. Temporis quoque temperies hominum corpora sibi consona reddit, et pecora, quia ineffabili pollent sapientia et naturali justitia. Quomodo igitur quis[547D]quam dicere præsumat locum super quem sol recta præterit linea inhabitabilem esse? Potius totum terræ habitabile spatium existit continuum a prædicto loco usque ad septentrionalem globum, quod antiqui in septem diviserunt partes, quas septem climata vocaverunt, secundum numerum septem planetarum. Primum ex illis est in media linea, ubi Aren civitas est condita, septimum autem septentrionalis orbis tenet extremum, reliqua vero medium continent spacium. Nullus est inhabitabilis locus, nisi ubi vel multarum arenarum siccitas cum aqua modica, vel montium asperitas aratri non patitur onera. Hæc omnia autem oculis subjecta figura demonstrat: [548A][548B] ostendens, meo satisfecisti desiderio. Rogo itaque mihi ostendas, quare vel illa pars terræ quæ est ultra Aren ad meridiem non incolatur, prout ista quæ est citra ad septentrionem, ut ista Aren sit in medio habitabilis regionis, vel quare pars illa quæ est ultra, non est habitabilis, et illa quæ citra est versus aquilonem inhabitabilis.Petrus. Quoniam centrum circuli solis est extra centrum circuli terræ a septentrionis parte, unde [548C] cum sol ad sex meridianæ plagæ signa, quæ sunt a Libra ad Arietem descenderit, quia tunc terræ propior est, vicinitate caloris terram exurens, omnium rerum infecundam et omnino sterilem reddit, ideoque inhabitabilis existit. A primo igitur climate usque ad septentrionem habitabile remansit spatium climatibus septem distinctum. Quidquid autem a septimo climate, cum sol inde ad sex meridianæ partis signa declinat, totius caloris expers remanet abundatque imbrium, nubium et frigoris superfluitate, unde et omnis animalis caret habitatione. Quomodo autem centrum circuli solis extra centrum circuli terræ sit, a parte septentrionis, oculis subjecta aperte demonstrat descriptio: [548D][549A] Moyses. Rem hactenus ignoratam brevi, sed luculenta mihi, gratias ago, demonstrasti ratione, satisque illis responsum esse video, qui aliter aliquatenus de terræ sentiunt divisione.Petrus. Expleto Dei nutu præsenti sermone, ad propositum libet redire.Moyses. Dignum censeo.Petrus. Vestri doctores in doctrinæ libro tertio, Deum in loco esse asserunt sex partibus terminato, affirmantes testimonio hoc Danielis qui ait: Cum egrederer ecce princeps Græcorum ingressus est (Dan. X). Concipiunt enim ex hoc quia in loco tali est Deus, ubi introitus sit et exitus. Quod si ita est, patet ergo quia in loco consistat sex partibus terminato. Si vero terminato circumscribitur loco, tunc aliquis locus vacuus est a Deo. Quod si est, [549B] quomodo scit quid fit in alio loco ubi ipse non est, aut quomodo operatur in eo?Moyses. Potest quippe sapientiam talem et voluntatem habere, ut quod alibi est et per sapientiam norit, et per voluntatem operetur.Petrus. Volo igitur mihi respondeas, utrum illa sapientia atque voluntas sint in eo et cum ipso semper, an extra illum, et sic quoque sine ipso. Si enim dicas quod in eo sint, et non extra illum, idem de eis proveniet quod de ipso, quia non in omni erit loco. Quomodo ergo scire potest quid alibi sit aut operari? Si vero dicas extra illum esse et omnem locum implere, tunc ab illo sunt diversæ. Sciunt enim aliquid quod nescit ipse, et operantur per se [549C] quod non operatur ipse. Igitur ipsæ creatrices, et non indiget mundus Deo.Moyses. Possunt quidem in eo esse, et in omnem locum sciendo et operando emicare, ut sol cum in uno consistat loco, radios tamen usquequaque calefaciendo diffundit, et illuminando.Petrus. Si ita est, sequitur ergo quod illa sapientia atque voluntas non æqualiter ubique consistant. Quidquid enim ita diffunditur, non eamdem vim in ultimo quam in suo habet principio, quod minime convenit Deo. Quoniam quidem autem terminum Deo imponere audetis, utinam vel simplum crederetis et non corporea ei accidentia ascriberetis!Moyses. Quomodo nos hoc credere dicis?Petrus. Dicitis siquidem eum singulis diebus [549D] semel in die irasci, afferentes in medium testimonium David, dicentis: Fortis irascitur quotidie (Psal. VII). Prima etiam hora diei eum irasci asseritis, causam hujus iræ esse dicentes, quod in illa hora reges iniquitatis exsurgentes, diademata sibi imponunt, et solem adorant. Videsne quam absurdus sit sermo iste et quoniam fatui sint qui hæc protulerunt, cum iræ discretionem prorsus ignorent, quam si nossent, non hoc de Deo sentirent.Moyses. Quid igitur iram censes esse?Petrus. Ira est quando audito aliquo quod displiceat verbo colera rubea, id est, fel fervet, et super hepatem diffunditur, et sanguini commiscetur. Inde siquidem homo calescit, et in facie pallescit. Hoc [550A] autem nulli convenit rei, nisi quæ ex quatuor componitur elementis. Deus autem talibus non subjacet lineamentis.Moyses. Veritati contradicere nequeo.Petrus. Non minus hoc etiam illud abhorrendum est quod dicunt eum de tali re irasci, de qua se non possit ulcisci. Quod si posset, ira profecto ejus quiesceret. Aiunt præterea quod ipsius horæ qua irascitur punctum nemo noverit unquam, nisi Balaam filius Beor. In hoc autem verbo vobis ipsis contrarii estis, cum ex una parte Moyses eum vocet ariolum (Num. XXII), vos etiam vocetis iniquum, ex altera vero parte eum prudentiorem Moyse esse significetis, quia punctum horæ noverit quod Moysen latuit. Licetque hoc magna dictum sit admiratione, vilescit [550B] tamen majoris fatuitatis comparatione, qua dicitis gallum irrationale animal ipsius horæ punctum quotidie scire. Concedisne hæc omnia eos ita dixisse?Moyses. Etsi velim negare nequeo.Petrus. Nec hoc sufficit eis de Deo dicere, sed eum etiam quotidie semel in die plorare, et ab ejus oculis duas prodeuntes lacrymas in magnum mare dicunt concidere, et has fulgorem esse affirmant illum qui tempore nocturno de stellis videtur cadere. Hæc autem ratio, Deum ex quatuor elementis ostendit compositum esse. Neque enim fiunt lacrymæ nisi ex humiditatis abundantia descendentis de capite. Si vero ita est, ergo elementa sunt Dei materia. Omnis autem materia prior est et simplicior [550C] forma. Ergo et hæc priora et simplicioria Deo sunt, quod nefas est credere. Itaque si Deus talis est ut dicitis esse, cum nec cibo fruatur nec potu, et quotidie duas ex se emittat lacrymas, necesse est eum decrescere, nisi forte de aquis quæ super clo sunt jugiter bibat. Ex verbis quoque eorum colligitur quia ignorent quid ille sit fulgor.Moyses. Quid tu de illo sentias fulgore desidero nosse.Petrus. Fumosus quidam vapor de terra consurgit nimium siccus, unde et locum nubium transit, perveniens ad locum ubi non multus est calor, quoniam remotus est a motu firmamenti. Quo cum pervenerit, et jam multus in loco uno coierit, ipsius [550D] loci calore licet exiguo paulatim crematur, et crematus evanescit, et id est quod per ærem discursitare videmus.Moyses. Quoniam per te non intermisse doctior fio, non immerito sine intermissione gratias ago.Petrus. Fletus quoque ipsius quem Deo indigne ascribunt, Judæorum captivitatem causam esse dicunt; quin etiam propter dolorem eum ter in die ut leonem rugire asserunt, et propter id clum pulsare pedibus more calcantium in torculari, more etiam columbæ quemdam susurri sonitum dare, et quaque vice caput movere, et dolentis dicere voce: Heu mihi, heu mihi! ut quid domum meam in desertum redegi, et templum meum cremavi, et filios meos in gentes transtuli? Heu patri qui transtulit [551A] filios suos! et heu filiis qui translati sunt de mensa patris sui! Dicunt etiam quod quidam doctorum vestrorum hanc audierit vocem in quodam loco rumoso. Præterea quod tanquam parturientis invicem collidat pedes, et more dolentis manibus plaudat, et quia quotidie orat, ut misericordia ejus sit super iram ejus, et ut eat in populo suo in misericordia. Dic, o Moyses, cum Deus oret, quem, quæso, adorat? Se ipsum an alium? Si alium, is quem adorat potentior est eo. Si seipsum adorat aut potens est ejus propter quod orat, aut impotens. Si impotens est, frustra se adorat, si vero potens, aut vult id pro quo orat, aut non vult. Si non vult, pro nihil orat. Si autem vult, non est necesse orare. Vides igitur, o Moyses, quam omnino sit gens hæc [551B] aliena a cognitione divina? Si vero verum est Deum pro vobis plorare, ut leonem rugire, clum pedibus pulsare, more columbæ gemere, caput movere, et præ nimio dolore heu mihi clamare, ipsum præterea præ dolore pedes collidere, manibus plaudere, et quotidie ut vestri misereatur orare, quid ergo vestram ne liberemini impedit captivitatem? An a vobis, an ab ipso procedit hæc mora? Sic enim ab ipso eum ad complendam voluntatem suam minus esse potentem ostenditis cum aliquid volentem complere nec valentem, puerili more eum plorare astruitis. Si igitur nunc impotens est, dicite utrum in futuro potestatem habiturus sit an non? Si unquam habiturus est, igitur et vester et illius dolor fine carebit, vestraque oratio est vacua, et spes nulla. Si [551C] vero posse habiturus est, aut illud nondum habuit, sed in præfixo et certo habiturus est tempore quod, cum habebit, vos de captivitate liberabit, aut jam habuit, sed quorumdam interventu accidentium amisit, quibus iterum quandoque remotis, et illud recuperatus est, et de captivitate vos educet. Si vero habiturus est tempore certo, restat vobis dicere quid sit quod modo eum prohibet habere, scilicet utrum hoc paucitati imputetis annorum ejus, an debilitati membrorum, an obstaculo cujuslibet rei, a qua nequeat defendi. Hoc autem credere de Deo nefas est. Legimus enim in Scripturis sacris, quibus vos nobiscum fidem adhibetis, Deum antiquis temporibus majora miracula fecisse quam si vos de captivitate liberaret, veluti cum decem plagis Ægy[551D]ptum percussit (Exod. VII, VIII), et inde vos in manu valida eduxit, et Rubrum mare divisit, in quod Pharaonem cum exercitu suo demersit (Exod. XIV), manna quoque et coturnicibus de clo in deserto pavit (Psal. LXXVII; Exod. XVI; Num. XI), aquas etiam Jordanis in loco uno montis instar constituit (Josue III), solem et lunam Josue precibus fixit (Josue X), de exercitu Sennacherib centum octoginta quinque millia nocte una occidi fecit (IV Reg. XIX; Eccli. XLVIII). In diebus Ezechiæ solem gradibus quindecim reverti præcepit (IV Reg. XX). Danielem de lacu leonum liberavit (Dan. XVI). Ananiam, Misælem et Azariam de igne (Dan. III), et vos de Babylonis captivitate liberavit (I Esdræ VII), et multa [552A] alia quæ enumerare longum est miracula fecit. Non ergo dicere potestis quod antiquis diebus potens non fuerit. Si autem eum potentem quidem fuisse, ut æquum est, concedatis, sed aliorum interventu accidentium, eum impotentem factum dicatis, post quorum abscessum eum posse suum recuperaturum credatis, alterum horum necesse est fateamini; illa accidentia aut ex eo et in eo fuisse; ut infirmitas accidens homini, donec convalescat, ab effectu cohibet voluntatis; aut ei ab alio esse illata, ut captivitas cuilibet a rege illata suæ voluntatis eum potestate privat, donec libertate succedente recedat. Quod si ex eo et in eo fuisse dicatis, Deum ergo corpus habere dicitis, quod contrariorum susceptibile sit, quod de Deo sentire non convenit. Si vero [552B] ei ab alio illata dicitis, illum qui intulit Deo potentiorem esse ostenditis, quod non minus est inconveniens. Si autem vos ipsos vestræ esse captivitatis causam dicatis, quasi melius modo in captivitate quam olim in libertate vos habeatis cuivis patet esse mendacium, quia nunquam captivitas libertati est comparabilis. Si vero non hac intentione vestram libertatem remoramini, sed eo volente vos liberare, vos per pertinaciam ejus voluntati obsistitis, scilicet ut quia ille vos in captivitatem conjecit, vos econtrario plus quam ipse velit in ipsa captivitate perduretis, deberet utique vestræ satisfacere voluntati, et non seipsum assidue tanto mrore deprimere, aut vos ei parcere deceret nec tantum facere contristari. Sed hoc stare nullatenus potest, cum eum quo[552C]tidie ut vos de captivitate eripiat oretis. Oro itaque te, Moyses, ut tantæ circuitionis ambages a pectore meo excludas.Moyses. Nihil horum quæ tu enumerasti nostram impedit captivitatem, sed Deum semper et omnipotentem fuisse et esse fatemur, nec nos captivitatem evadere velle negamus, sed Deum captivitati nostræ certum terminum præfixisse, et donec illud quod constituit, juravit et firmavit tempus adveniat, nos nullo modo liberari posse dicimus.Petrus. In hoc verbo inscitiam Deo ascribitis cum eum tale statuisse dicatis atque jurasse, quod postea eum jurasse et firmasse pniteat, cujus rei signum est quod tot modis jugiter pro vobis affligitur, quod si præscisset, non antea statuisset. Insi[552D]piens ergo secundum vos fuit. Quod cum apud vos constet, indulgere utique ei debetis, nec precibus eum inquietare assiduis, quanto enim frequentius oratis, tanto magis ejus dolorem innovatis, et quo magis ab oratione cessando eum non inquietaveritis, tanto magis eum consolari permittetis. Sed dic precor, o Moyses, dic, inquam, debet quisquam hujusmodi credere doctoribus, et fidem eorum accommodare tractatibus?Moyses. Cum ipsi dicta sua prophetarum confirment auctoritate, quare tam graviter in eos inveheris, et in prophetas nihil dicis? An nescis prophetas dixisse Deum caput, oculos, nares, manus, brachia et universa corporis lineamenta habere? [553A] Ipsi etiam dixerunt singulis diebus irasci, et ut leonem rugire, et multa alia quæ illorum probantur auctoritate.Petrus. Obscura sunt prophetarum dicta, nec omnibus satis aperta. Ob hoc etiam cum in prophetis talia invenimus quæ secundum litteram accipientes a rationis tramite exorbitemus, ea allegorice interpretamur, ut ad rectitudinis semitam reducamus. Necessitas enim cogit nos sic agere, eo quod aliter non potest litteræ ratio stare. Vestri autem doctores non cognoverunt, ut oportuit, Deum, ideo dicta prophetarum superficie tenus exponentes in eum erraverunt. Ergo ego propter hoc et propter multa hujus similia dixi me superius dicta prophetarum, prout sanus exigit sensus, intelligere. [553B]Moyses. Nunc mihi volo locum ostendi quem necesse sit nos allegorice intelligere, eo quod ad litteram expositus non possit stare, ut quod dicis verum pateat esse.Petrus. Quod quæris ostendam. Moyses enim ad Pharaonem: Locusta, inquit, operiet oculum omnis terræ (Exod. X). Nunquid enim terra oculum habet? Item, idem de filiis Core: Aperiens, inquit, terra os suum, devoravit illos (Num. XVI). Nunquid autem terra os habet? Item, in libro Judicum ait Gaal ad Zebul: Ecce populus de umbilico terræ descendit (Judic. IX). Sed nunquid terra umbilicum habet? Iterum Isaias dicit: De ala terræ laudes audivimus (Isa. XXIV). Nunquid terra alam habet? David quoque ait: Exsultabunt campi et omnia quæ in eis sunt [553C] (Psal. XCV). Item idem: Flumina plaudent manibus, montes exsultabunt (Psal. XCVII). Nunquid autem campi gaudere, flumina manus habere, vel montes possunt exsultare? Salomon quoque ait: Aves cli portabunt verbum tuum, et qui habet pennas annuntiabit sententiam (Eccle. X). Nunquid vel avis verbum dicere, vel habens pennas aliquid potest nuntiare? Habacuc quoque propheta ait: Lapis de pariete clamabit, et lignum quod inter juncturas ædificiorum est respondebit (Habac. II). Num vel lapis clamare, vel lignum potest respondere?Moyses. Verum quidem quod dicis fateor esse, in plerisque locis sensum allegoricum necessarium esse, tamen quod de corporeis Dei lineamentis [553D] dixerunt prophetæ, si secundum litteram exponatur, nescio quare absurdum dixeris esse.Petrus. Corporea accidentia quæ Deo ascribitis, non nisi corporeæ substantiæ et rei imaginariæ congruunt. Deum autem hujusmodi esse, indecens est credere. Non igitur convenit quæ de Deo tanquam corporeo dicta sunt ad litteram solam exponere. Si enim quis hoc sentiat, et Scripturæ pariter et rationi contrarius exstat.Moyses. Volo ostendas quare quis ita accipiens sit Scripturæ contrarius.Petrus. Quoniam Deum imaginem aut similitudinem ullam habere dicamus, multis prophetarum auctoritatibus contraimus. Moyses enim dicit filiis [554A] Israel: Custodite sollicite animas vestras. Non vidistis similitudinem aliquam in die qua locutus est vobis Dominus in Horeb de medio ignis, ne forte decepti faciatis vobis sculptam similitudinem aut imaginem viri vel feminæ, similitudinem omnium jumentorum quæ sunt super terram, vel avium sub clo volantium, aut reptilium quæ moventur in terra, sive piscium qui subter morantur in aquis (Deut. IV). Cumque eis prohibuisset ne Deum compositis corporibus assimilarent, veritus etiam ne forte eum simplicibus corporibus conformarent, adjunxit: Ne forte elevatis oculis ad clum, videas solem ac lunam, et omnia astra cli, et errore deceptus adores ea, et colas quæ creavit Dominus Deus cunctis gentibus quæ sub clo sunt (ibid.). Nec reputes Moysen hæc populo præci[554B]pientem metuisse quod prædictorum corporum figuras vel imagines adorarent, cum creaturas esse non dubitarent, sed hoc potius timuit, ne Deum imaginem alicujus horum habere crederent, et ideo pro eo hujusmodi factas similitudines adorarent.Moyses. Subtilis admodum est ista sententia, nec sensu cujuslibet pervia, unde adhuc aliqua patentior est mihi necessaria.Petrus. Isaias propheta ait: Cui assimilastis me, et æquastis, dicit Sanctus? (Isa. XL.) Et rursus: Cui similem fecistis Deum, aut quam imaginem ponetis ei? (Ibid.) Et iterum: Cui assimilastis et adæquastis et comparastis me, et fecistis similem? (Ibid.) David quoque verba Deum non esse localem comprobant, ut per hoc consequenter eumdem corporeum non [554C] esse innuant. Ait enim: Quo ibo a spiritu tuo, et quo a facie tua fugiam? Si ascendero in clum tu illic es, si descendero in infernum, ades. Si sumpsero pennas meas diluculo, et habitavero in extremis maris, etenim illuc manus tua deducet me, et tenebit me dextera tua (Psal. CXXXVIII). Salomon quoque idem sentiens dicit: Ergone putandum est quod vere Deus habitet super terram? Si enim clum et cli clorum te capere non possunt, quanto minus domus hæc quam ædificavi? (II Par. II.) Et alibi: In omni loco oculi Domini contemplantur bonos et malos (II Par. XVI). Et Jeremias: Si occultabitur vir in absconditis, et ego non videbo eum, dicit Dominus? Nunquid non clum et terram ego impleo, dicit Dominus? (Jer. XXIII.) [554D] Nunc liquido advertere potes quoniam si Deum corpus et omnia corporis membra habere dicentes, Scripturas quarum hoc auctoritate volumus probare, superficie tenus exponamus, omnibus supradictis testimoniis contraimus.Moyses. Quia sensus meus quantum Scripturis sit contrarius video, quantum et a ratione deviet, secundum promissum audire desidero.Petrus. In magnæ rationis palatio accubituri ipsius palatii solum quibusdam sententiarum floribus sternamus, ut post delectabilius in eo ratiocinaturi sedeamus. Illæque sententiæ erunt nobis quidam gradus ad comprobandum quod Deus sit, et ad cognoscendum quid sit. Prius enim debemus probare Deum esse, et post ostendere nihil illi simile [555A] esse. Quædam enim pars hominum et Deum esse negant, et mundum ab æterno ac sine Creatore fuisse confirmant. Quæ nos necessitas cogit ut prius Deum esse qui mundum creavit monstremus.Moyses. Quare hoc in prædictis de Scripturis loquens minime fecisti, ut prius Deum esse ostenderes?Petrus. Qui Scripturis fidem accommodant, Deum esse non negant, ideoque non necesse fuit probare hoc Scripturæ credentibus, sed tantummodo nulli scripto credentibus.Moyses. Cum Deum esse per Scripturas nolis probare, ipseque nullo sensu corporeo sit comprehensibilis, multum audire me juvat qua ratione philosophica comprobari valeat. [555B]Petrus. Si mundum cum omnibus quæ in eo sunt creatum esse monstravero, tunc Deum qui interpretatur Creator necessario esse concludam.Moyses. Et quomodo hoc probare poteris?Petrus. Sapere tribus modis dicitur. Aliud enim est quod aliquod corporeo sensu percipitur, aliud quod necessaria ratione tantum cognoscitur, aliud quod per aliarum rerum similitudinem invenitur. Illud quod aliquo sensu percipitur, nullo alio argumento comprobari potest, ut aliquis a nativitate cæcus nullo alio modo nisi solo auditu colorum varietates distinguere potest, auditusque non ex toto satisfacit animo ejus, et sic de cæteris sensibus corporeis. Quod vero necessaria cognoscitur ratione, tale est velut cum dicimus aliquod corpus eodem [555C] momento moveri, et stare non posse; aut est et non est de nulla re veraciter prædicare posse. Illud autem quod per similitudinem percipitur, tale est ut sicubi vocem audieris, ibi aliquid vocale esse intelligis, quamvis minime videas, vel cum ubilibet fumum conspexeris, illic ignem et si non videas esse cognoscis. Itidem si vas aliquod factum conspicimus, factorem ejus aliquem fuisse pro certo scimus (Rom. I), etsi non videmus. Itaque mundum prius creatum esse debemus probare, ut ita constet aliquem ejus Creatorem fuisse. Cumque mundi Creatorem probaverimus, consequenter quod ipse Creator nullam habeat similitudinem ratione ostendemus. [555D]Moyses. Dignum est me sermonibus tuis benedicere, a quibus tantum me credo fructum suscipere. Promissum igitur comple, jamque palatium quibus dixisti floribus sterne.Petrus. In hoc vero philosophi omnes consentiunt quod principium rerum est perfecta sapientia, lumen præclarum, substantia substantiarum, argumentum rerum universarum; post hoc est mundus animæ universalis, post illum vero materia. Hæc autem duo, universalis scilicet anima atque materia, simplicia sunt, et omnium creaturarum prima, totiusque rei compositæ origo et causa, de quibus gradatim factum est firmamentum, cum omnibus quas possidet formis et imaginibus.Moyses. Ex verbis tuis datur intelligi, firmamen[556A]tum cum omnibus quæ in eo sunt esse compositum. In plerisque autem locis reperi scriptum quidquid infra circulum lunæ est esse compositum, quidquid autem supra simplum.Petrus. Firmamentum quidem cum omnibus quæ continet in rei veritate est compositum, sed respectu eorum quæ circulo subjacent lunæ dicitur simplum. Sic enim est in omnibus rebus, ut aliquid respectu ejus de quo factum est dicatur compositum, respectu vero ejus quod de eo fit, simplum. Eodem modo quidquid supra lunam est ad ea quæ sub luna sunt simplum est, quod de eo facta sunt. Ad materiam vero compositum, quoniam de ea est factum.Moyses. Apertius intelligere volo quomodo firmamentum, cum una sit substantia, dicatur compo[556B]situm.Petrus. Omne corpus est compositum, omne autem compositum aut est substantiale aut partitiale: substantiale, veluti cum una substantia alii jungitur; partitiale, cum unius substantiæ partes conjunguntur. Substantia vero jungitur, ut caput ex ossibus, carne et venis insimul junctis componitur, velut janua ex ligno et ferro composita. Sic omne quod diversarum substantiarum conjunctione perficitur, substantiale compositum dicitur. Partitialis autem compositi subtilior est compositio. Quod patet per hoc quia omne corpus, quod longitudinem, latitudinem et altitudinem habens, diverso non jungitur corpori, solius suæ substantiæ componitur [556C] partibus, ut si argenti partes multæ junguntur, donec aliquid ponderosum ac solidum reddant. Hoc autem compositum superiori simplicius est. Illud vero ex toto dicitur simplum, quod hujus utriusque compositionis est expers. Et quoniam firmamentum est corpus, tribus constans dimensionibus, vere quidem est compositum.Moyses. Rationem nosse desidero, quomodo omne corpus longitudine, latitudine et altitudine constans compositum sit.Petrus. Omne corpus cujus natura in aliquam partem est mobilis, non movetur in eamdem partem nisi per naturam suam. Notum est autem quod pars illa ad aliquam movetur per naturam, illa est ejus naturalis locus. Cumque ita sit, impossibile [556D] est ut ullam dimensionem habeat ad aliam partem, quæ sit contraria naturali ejus loco. Quod si inventum fuerit ad aliam partem aliquam habere dimensionem, aliquid horum duorum est causa quare id faciat, scilicet vel quia extrinsecus est compositum, ut paries ex superpositione lapidum junctus, vel intrinsecus, ut arboris partes ab intimo prodeuntes, sese hac illacque diffundunt, et aliquam dimensionem recipiunt. His datur intelligi quod quidquid aliquam habet dimensionem, ad aliam partem, quæ naturali sui motus parti contraria est, compositum esse. Ergo et firmamentum, quamvis una substantia sit, compositum est.Moyses. Ratio jam firmamentum, cum omnibus quæ possidet, perdocuit esse compositum. Quomodo [557A] autem in eo anima universalis et materia inveniri possit, quomodo ipsa sint simpla nescio.Petrus. Quomodo firmamentum probatum est esse compositum, necessario concluditur aliquam esse materiam de qua compositum sit, ut lectus, cujus est materia lignum, vel cultellus, cujus est materia ferrum. Hanc autem materiam firmamento simpliorem esse necesse est, quemadmodum lignum lecto, et ferrum cultello simplius est. Et quoniam omnis materia ipso quod de ea factum est simplior est, nec habet in se formam vel imaginem sui compositi, patet firmamenti materiam nullam corpoream in se formam habere, et ideo omnino simplam esse. Quod si dicamus in ea aliquid compositum esse, aliam esse materiam de qua composita sit esse necesse est, quæ et simplior sit. Sed et illam dicen[557B]tes compositam, aliam fatebimur simpliorem habere materiam, et sic in infinitum. Quod ut vitemus, necesse est ut materiam illam simplam esse fateamur. Ecce probatum satis est in firmamento materiam, et ipsam simplam esse. Animam autem in eodem taliter inveniemus, quia scilicet formæ illæ quibus ipsa materia est informata, non propter solum corporis complementum factæ sunt. Formæ enim duobus modis dicuntur. Aliæ enim solum corporis ostendunt terminum, ut triangulatio vel rotunditas, vel quælibet alia figura; in lapide ad nihil aliud valent, nisi quod ipsius corporis figuram efficiunt. Aliæ vero et corpus informant et ad quamdam utilitatem natura cogente habiles factæ videntur, ut auris forma ad audiendum, oculi ad viden[557C]dum, et singulæ aliorum membrorum formæ aptæ sunt ad suum officium. Item forma cultelli ad incidendum, serræ ad serrandum, rastri quoque habilis est ad fodiendum. Et quoniam materia varias in se quas nunquam habuerat noviter formas suscepit, constat quia eas non ex se, sed alterius rei adjunctione quæ et potior et simplior sit habuit, quæ in se diversas et formas et imagines fecit, maxime cum nulla necessitas esset, ut tales in ea fierent formæ vel imagines. Sed hoc magis ex desiderio factum est animæ: quæ voluit commisceri tali rei cui nunquam fuerat commista simul et conglutinata, ex nova commistione novis est materia formis informata. Quoniam igitur firmamentum cum omni[557D]bus quæ possidet compositum secundum philosophos non dubitatur, necesse est ut principium habere credatur. Omne enim compositum aliquod habet principium. Hoc igitur modo patet mundum esse creatum. Omne autem compositum necesse est compositorem habere. Neque enim aliquid se ipsum potest componere, eodemque modo omne creatum creatorem habere necesse est. Nihil enim seipsum potest creare. Creatorem igitur mundi qui Deus dicitur esse necesse est.Moyses. Adversarius igitur insistere poterit, dicens compositorem istum vim universalis animæ esse, quæ scilicet vis natura vocatur. Quæ, inquam, anima materiæ juncta, firmamentum et omnia quæ [558A] sunt in eo composuit et nullus alius rerum compositor aut creator est.Petrus. Quod dicis, stare non potest. Quoniam enim videmus formas quibus materia informata est, varias et ad varios usus habiles esse, naturam ipsam, cujus admistione et potentia factæ sunt formæ, constat non omnino laxum sed restrictum quodammodo posse habere. Sed hanc restrictam naturam restrictorem aliquem, qui tamen a nullo restringatur habere necesse est.Moyses. Restrictorem istum animam ipsam esse respondeo, quæ vim suam, prout libuit, sibi restrinxit.Petrus. Opera talia esse animæ non possunt, sed talis factoris, qui per se perfectus sit sapientia. [558B] Anima autem perfectam non Labet sapientiam.Moyses. Qua ratione potes monstrare quod anima perfectam non habet sapientiam?Petrus. Quia ex quo anima commista est materiæ, et materia est animæ incorporata, nunquam postea dolorum vicissitudine et voluptatum caruit anima. Nulla quippe voluptas oritur, nisi dolor præcesserit, ut nemo unquam delectatur bibendo, nisi prius doluerit sitiendo, nemo delectatur comestione, nisi præcesserit dolor in fame, aut etiam in requie, nisi ante doluerit ex labore. Sed et sic in cunctis affectibus. Ratio autem corporea se contagione denudans, et se ipsam puram considerans, perpendit illud quod nihil sentit melius et dignius esse eo quod tot diversarum passionum accidentibus [558C] non subjacet. Constat igitur animam non perfectam habere sapientiam. Alia item de eadem re potest dari ratio, quod scilicet anima, cum rationem exuit, statim luxuriam, furta, homicidia, et cætera diligit vitia, quæ perfectæ rationis exsecratur sapientia; unde iterum evidens est imperfectam esse animæ sapientiam. Probatum igitur satis est illis qui Scripturis non credunt, alium esse factorem, cujus per se perfecta sit sapientia, sicut patet per rationem nobis ab eo attributam opera animæ sine ipsa ratione esse vitiosa et quodammodo turpia. Consequitur ergo illum per quem rationem accepimus, non animam, sed alium esse, quoniam fieri nequit ut is qui rem aliquam abhorret, vel exsecratur, eam fa[558D]cere velit. Sequitur quoque ex hoc animam imperfectæ, datorem vero rationis perfectæ esse sapientiæ. Cumque ratio operetur in anima, necessario dator rationis factor est animæ. Quod cum sit, et anima, ut superius probatum est, in materia omnia composita formaverit, concludi indubitanter potest quod qui rationem dedit, et omnia fecit, et omnium causa existit. Et hæc quidem de anima sententia, utique est philosophica. Dicunt enim philosophi quod rationalis anima procedit de universali. Judæi autem, ut nosti, omnes animas in mundi principio simul asserunt esse creatas, et in loco uno repositas, et quousque incorporentur omnes non esse diem venturum judicii, et ex quo incorporabuntur statim provenire finem mundi. Christiani vero astruunt [559A] novas quotidie animas procreari, formatisque novis in ventre corporibus infundi. Quidquid autem de anima credere eligas, procul dubio, ut dictum est, qui rationem dedit, omnia fecit et omnium causa existit. Oportet autem hunc Creatorem, qui perfectam habet sapientiam, æternum existere, et nec creatum nec novum esse, quoniam, si hic aut creatus credatur aut novus, alium utique creatorem necesse est habeat aut novatorem. Nihil enim se unquam creare aut novare poterit, et sic creatorum aut novatorum numerus fine carebit. Factoribus autem fine carentibus, factura quoque nunquam ad certum terminum perveniet. Credendum ergo est primum factorem, nec creatum esse nec novatum, sed necessario æternum. Præterea non compositum, sed simplicem credere convenit eum. Omnis enim compositio motus [559B] est, et actus simplicis rei. Item, quod prius est, principium habere non potest. Compositio autem omnis aliquod habet principium. Creator ergo primus non est compositus, sed neque est corporeus. Omne enim corporeum, ut supra latius disseruimus, est compositum. Item, neque mobilis est. Omne enim quod movetur, partibus constat. Sed quidquid partibus constat, compositum est. Quod autem primum est omnium non est compositum. Igitur nec mobile est. Rursus omnis motio in corpore fit, sive sit recta motio, veluti cum quis unum deserens locum occupat alium, seu sit motio in gyrum, cum aliquid scilicet in eodem existens loco ut firmamentum versatur in orbem, sive sit motio partium alicujus rei ad invicem [559C] facta, vel ab extremis ad medium, vel a medio ad extrema, veluti fit in partibus æris, seu sit motio rei in eodem quidem loco existentis, sed per quædam quasi incrementa hac illacque spatiantis, quemadmodum in ramis arborum paulatim ad omnes partes crescentibus fit. Hæ autem omnes motiones non nisi in corpore fieri possunt. Sed quod primum omnium est, corporeum non esse probatum est. Igitur nec variatur, nec corrumpitur. Iterum, nec crescit per se, nec augetur aliunde. Omne enim quod vel incrementum recipit, vel augmentum, procul dubio est et compositum. Sed quod primum est omnium, supra ostendimus non esse compositum. Igitur nec crescit nec augmentatur. Item, non decrescit. Quod enim decrescit corrumpitur. Sed [559D] quod omnium primum est non corrumpi probatum est: igitur nec decrescit. Rursus nullius creaturæ in aliquo similitudinem habet. Similitudo enim qualitas est. Sed quod primum omnium est, nulli subjacet qualitati: ergo nec similitudini. Item, ponamus quod alicujus creaturæ similitudinem habeat. Sed evidens est quod similitudo aliquorum duorum alium parificat alii, velut si dicantur in albedine similes, albedo alterius par esse debet albedini alterius; similiter de nigredine, et de omni re quæ inter aliquos similitudinem facit. Quare si hoc esset, quod primum est omnium, primum simul esset atque novissimum; et quod novissimum, novissimum simul atque primum. Quod utrumque quantum inconve[560A]niens sit, neminem latet. Iterum cum materia quæ creata est nullam in se habeat formam vel imaginem, multo minus Deus ipsius naturæ, Creator, qui simplioris et subtilioris est naturæ ullam putandus est habere similitudinem. Promissum ergo complentes, Deum nullam habere similitudinem, lucide, ut opinor, per rationem probavimus.Moyses. Gratias Deo et tibi, quoniam omnium Creatorem nulli creaturæ similem esse, nullum principium aut finem habere, sine ullo dubitationis cognovi obstaculo. Patuit etiam ex verbis tuis Deum Creatorem omnium rerum radicem et fundamentum principaliter esse; secundario vero, animam et materiam et quod Deus fecerit animam, et quod anima a Deo facta operetur in materia. Scrupulum autem [560B] unum qui adhuc mentem remordet, tua sagacitate expostulo enodari. Legi siquidem in libris philosophorum plerisque, quinque ante mundi constitutionem fuisse, Deum scilicet qui omnium rerum originem tenet, post eum vero animam et materiam, tempus et locum. Cum ergo de tribus præcedentibus disserueris, valde miror quare de ultimis duobus nullam feceris mentionem.Petrus. Quia nihil ad præsentem pertinent tractatum, de eis loqui indicavi superfluum.Moyses. Et si a tractatu videtur alienum, tamen quid tu de his sentias audire desidero, quia sapientes catholici ad quorum fidem tu conversus es, longe aliter de his senserunt quam antiquorum philosophorum libri loquantur. Nam catholici hæc princi[560C]pium habuisse, philosophi autem veteres æterna testantur esse.Petrus. Illis procul dubio fidem adhibeo qui ea non cum mundo, sed ab antiquitate fuisse dixerunt.Moyses. Qualiter hoc possit constare, per rationem desidero nosse.Petrus. Locus duobus modis dicitur. Aliquando enim causa alterius rei, aliquando per se. Alterius causa dicitur, dum alicui loco res aliqua inseritur, et ipse dicitur esse locus illius rei, dum res illa in eo consistit, et locus dicitur partialis. Quod si res illa a loco ipso discesserit, locus unum quod prius habebat, scilicet relationem, amittit, quia jam illius locus esse non dicitur. Locus autem per se qui uni[560D]versalis dicitur, vacuitas quævis vocatur, de quo non debemus existimare quod causa ejus rei quæ est in eo existat, quoniam locus semper rem præcedere debet quæ in eo futura est. De quo videlicet loco talis est Platonis syllogismus: Omne, ait, quod totum consistit per aliud totum, si corrumpatur pars quælibet ejus, quod est causa consistendi, corrumpitur utique et pars ejus, quod illius causa consistit. Si vero ejus quod per aliud consistit pars corrumpatur, non tamen necesse est ejus quod causa est consistendi partem ullam corrumpi. Cum ergo locus sit causa existendi ei rei quæ in eo est, necessario concluditur non ideo partem aliquam loci corrumpi, quia quævis rei in eo consistentis pars corrumpatur. Quo concesso, consequitur et hoc quod locus non al[561A]terius causa consistit. Ad hujus rationis evidentiam talem inducamus similitudinem: Si montem aliquem de qualibet mundi parte ablatum dicamus, non ideo locus ille in quo consistebat, est imminutus. Nomen itaque pristinum perdidit, quia jam illius montis locus vocari non poterit, sed universalis loci ibidem et nomen et natura remansit. Rursus cujuslibet hominis servum mortuum dixeris. Nunquid quia servus est mortuus, ideo dominus suus esse jam desiit? Non, sed domini tantum nomen quod ejus respectu habebat amisit. Patet ergo quod dimota re quæ in loco quolibet est, partialis utique loci nomen mutatur, sed loci substantia minime tollitur. De tempore etiam ait quia est substantia per se existens, et non accidens, quod alterius causa subsistat, verbi [561B] gratia, si ponamus vas cum aqua ad cognoscendum tempus singularum horarum, non æstimandum est vas illud causa existendi, sed tantum discernendi signum temporis esse. Neque enim aliter tempus eveniret et si vas illud non esset. Ad hunc quoque modum debemus intelligere firmamentum nequaquam causam, sed mensuram et signum tantummodo temporis esse, sed tempus scilicet simplum, sine signo et mensura, et ulla discretione esset, sicut et tempus horarum diei indiscretum maneret, si vas cum aqua signatum non esset. Nunc ita breviter omnia concludamus. Probatum est Deum omnium rerum esse factorem, quem sua nobis indicant opera, quia de perfecta prodeunt sapientia; animam autem et factam esse, et factricem, quia facit aliquid [561C] in materia, nec tamen corpoream, tempus etiam et locum per se existentia non corporea, sed tamen substantialia esse, materiam vero factam quidem, sed factricem non esse.Moyses. Apertæ rationi claritas de pectore meo totius dubitationis expulit tenebras. Cognovi siquidem mundum cum omnibus quæ in eo sunt factum esse, non æternum. Sed hoc tibi restat ad tui operis perfectionem, contra eos videlicet qui mundum ab æterno dicunt fuisse, aliquam quæ destruat dare rationem. Dicunt enim ita: Quid visum est Creatori summo, in tam subita et novella rerum creatione, cum eas jamdudum non creasset? Nefas enim est, inquiunt, credere de Deo quod aliquid vel recordatus fuerit, vel subito viderit, quod olim aut oblitus [561D] esset aut non vidisset. Contra hanc eorum quæstionem, nullam antehac inveni solutionem.Petrus. Nosse debes omnium actionum tres esse radices. Actio enim alia est quæ debet esse, alia quæ non, alia simpliciter bona. Illa quæ debet esse talis est, quam si facias, grates habebis; si vero non facias, culpaberis. Quæ vero non debet esse, si facias gratus eris; si vero non facias, non tamen culpaberis. Hæc ultima et mensura caret et tempore, velut si quis hodie eleemosynam faciat, non est inquirendus quare non fecerit heri. Similiter si unum dederit nummum, non est investigandus quare non dederit duos. Et quoniam totius mundi creatura est bona, teste etiam Scriptura quæ ait: Vidit Deus [562A] cuncta quæ fecerat et erant valde bona (Gen. I), non est inquirendum cur hæc non fecerit antea.Moyses. Juste tibi a Deo opto magnum præmium dari, eo quod quæstionem non credentium mundi constitutionem contra credentes tam subtiliter persolvisti. Nunc quod supradixisti volo patefacias, quomodo omnia ex conjunctione animæ cum materia gradatim sunt facta.Petrus. Dicunt philosophi quia cum conjuncta et conglutinata materiei est anima primum omnium formatum est, et compositum firmamentum majus, in quo nulla sunt sidera, et quod circulos omnes facit moveri. Post illud autem formatus est signifer circulus in quo duodecim emicant signa. Tertio loco factus est circulus siderum, quæ semper situm suum [562B] servantia, in suis locis perdurant fixa. Quarto loco, Saturni locatus est circulus. Quinto autem Jovis est orbis locatus. Sextum porro locum, Martis sibi vindicat ensis. Septimo autem Solis circulus lucet. Octavum, Veneris possidet globus. Nonum, a Mercurius sortitus est, dat lunæ partes decimus locus inferiores. His vero circulis completis omnibus et cunctis quæ in eis sunt, tunc cpit motus iste rotundus, qui dicitur simplex et perfectus, et genuit ille motus in materia calorem, qui effusus est per eam ipsaque eum receperit, et inde facta sunt quatuor elementa: ignis, ær, aqua et terra. Constat autem quia omnis motus qui de aliquo movente procedit, et omnis virtus cujuslibet virtuosi, quanto proximiora sunt his de quibus prodeunt, tanto ma[562C]jorem vim et fortitudinem obtinent, quantoque remotiora ab eis fuerint, tanto molliora atque debiliora redduntur. Quod quoniam ita est, patet quia calor ille qui de motu firmamenti processit, in locis vicinioribus multo plus incaluit, et concremans fuit, factusque ignis est videlicet siccæ naturæ et calidæ. Quia vero paulisper calor ille longius a firmamento recessit, vim suam jam modicum amittens aliquantulum tepuit, et debilior fuit, sed et se hac illacque commovit, unde facta est natura æris calida et humida. Omnis enim calor quandiu fortissimus est, desiccat et comburit. Ex quo vero tepescit, mollescere rem ac liquefieri facit. Quomodo autem adhuc longius a firmamento recessit, radice quasi procul existente vigorem amisit, et ideo natura frigida per[562D]stitit, et facta est liquida et ponderosa. Et quoniam longius adhuc quam erat a firmamento recessit, ipsa frigiditatis natura propter nimiam remotionem reddita est fortior, spissior, congelatior, et durior, factaque sicca et frigida, et ipsa est terra. Completa itaque hoc modo elementorum natura movit ea natura, et vis firmamenti, ad faciendam voluntatem et jussionem Dei. Cumque vis firmamenti sic ea ad invicem cuncta movisset, commista pariter et conjuncta inter se sunt, et ex ipsa eorum commistione genita sunt alia minora corpora, inanimata, animata et animalia. Inanimata quidem, ut lapides et metalla, aliaque quæ intra terram continentur nec crescunt, ut vivum argentum, sulphur, et cætera; [563A] animata vero, ut arbores et herbæ; animalia autem et irrationalia, ut bruta, et rationale, id est homo qui factus est post omnia. Omnis igitur creatura exordium cpit ab universali anima, et terminatur in homine gradatim ab uno in aliud migrans. Sunt igitur anima atque materia simplæ, et omnium subjectorum ineffabili summi Creatoris disponente providentia factrices. Quidquid autem ab his inferius est, superni rectoris voluntati obtemperans, facti pariter et facientis tenet officium. Singulum enim eorum et fit a suo superiori, et facit suum inferius ita. Unde et de eisdem David propheta ita præcinit dicens: Benedicite Domino, omnia opera ejus, in omni loco dominationis ejus (Psal. CII). Ea etiam omnia licet diversa, ita tamen divina restringit po[563B]tentia, ut in nullo penitus sibi pugnantia videantur aut dissona. Quod item David alio loco sic testificatur dicens: Laudent nomen Domini, quia ipse dixit et facta sunt, ipse mandavit et creata sunt. Statuit ea in sæculum, et in sæculum sæculi, præceptum posuit et non præteribit (Psal. CXLVIII). Sed unumquodque inferiorum superioris respectu simplum, inferioris vero dicitur compositum. Corpus autem humanum quod omnibus inferius est eo quod sub eo nihil est ad quod simplum dicatur, ex toto compositum non immerito dicitur, factusque est homo de simplici omnino creatura, idem anima et corpore omnino composito. Perfudit itaque eum et illustravit Deus suæ celsitudinis sapientia, per quam cognosceret et discerneret omnia. Facta est igitur species hominis [563C] inter omnes species animalium melior, et elegantior, et in omnibus præstantior. Unde haud injuste minor mundus vocatur.Moyses. Rem difficilem et multis obscuram atque ignotam, luculento et satis aperto sermone demonstrasti, jamque de tuis verbis istis, quid Moyses potuerit significare in principio libri Geneseos secundum philosophiam aperte intelligo. Ait enim: In principio creavit Deus clum et terram (Gen. I), idem animam universalem atque materiam. Gradatimque omnes enumeravit creaturas, donec pervenit ad hominem, qui per dierum successionem sexto tandem die est creatus. Sed in hoc alia quibusdam Deum mundi Creatorem esse minime credentibus, quæstio oritur, quæ talis est: Si omnia, inquiunt, mundana [563D] non per se sunt creata, sed alius est Creator qui cuncta creaverit, cum ipse ut dicitis omnipotens sit, cur hæc omnia non in uno, sed in tot dierum spatio paulisper operando complevit? Ad hæc quid responderi debeat, conjicere nescio.Petrus. Non patitur ratio ut, quoniam una creatura tardius est creata quam alia, ideo summus earum Creator minus potens credatur. Neque enim in hoc ejus fuit impotentia, sed quia ipsarum creaturarum altera mollior, altera durior fuit in suscipienda sua creatione et forma, veluti si accipias massam unam in qua ferrum, æs, et plumbum, stannum, pix, et cera simul sint posita, et hanc massam ex omnibus istis commistam, uno eodemque momento in ignem mi[564A]seris totam, nunquid omnia uno eodemque temporis ictu liquefient? Non utique, sed prius cera, postea pix, dehinc stannum, deinceps plumbum, post æs, ad ultimum ferrum liquefiet. Imputas igitur hoc ignis virtuti, quod alia aliis citius liquefiant, an eorum variæ ascribis debilitati?Moyses. Virtutem ignis eamdem esse erga omnia nemo dubitat, sed eorum quæ molliora sunt citius, quæ vero duriora tardius liquefiunt.Petrus. Eodem modo in creaturis mundi non alia de causa tot dierum transivit mora, nisi quia quædam earum tardiores fuere in suscipienda forma.Moyses. Dubitationis errore sublato jam veritatis lumen aspicio.Petrus. Aperta satis et firma cuilibet est hæc [564B] oratio, quam et argumentorum et rationis undique fulcit probatio. Sed vestri doctores, dum in quibusdam pertinaciter nobis obsistere conantur, ipsi etiam sibi contrarii inveniuntur.Moyses. Mihi velim, si placet, ostendi quisnam error iste sit.Petrus. Dicunt enim quod Deus, cum firmamentum constituit, perficere penitus nolens cujusdam magni foraminis spatium in septentrionali parte imperfectum reliquit. Quod ob hoc videlicet eum fecisse asseverant, ut si quis aliquando exsurgens et ei æqualem se faciens Deum esse se diceret, ipse Deus illius spatii perfectionem ei opponeret dicens: «Si Deus es ut ego, locum illum claude si potes, quem [564C] apertum reliqui ego.» Hoc autem quam patens mendacium sit, nullius oculi aciem latet. Septentrionalis etenim poli axem altissimum semper super nos, nec unquam occultari conspicimus, ipsumque totum integrum perfectumque videmus. Perpendis igitur quam manifestus sit error iste?Moyses. Perpendo quidem, et hunc sermonem omni rationis vigore destitutum cognosco.Petrus. Nonne adhuc mendacium quod de Core clavibus confinxerunt, multo inhonestius et absurdius est?Moyses. Quo pacto tibi mentiri videntur?Petrus. Dixerunt ut ipsemet nosti, quoniam Core, dum eremum cum Moyse et filiis Israel præteriret, trecentos habebat camelos onustos, nihil aliud feren[564D]tes nisi solas claves thesauri ejusdem, quæ claves de vaccarum corrigiis factæ erant omnes, ut levius ferri possent. Computemus ergo si placet, o Moyses, et utrum hoc stare possit videamus. Demus ad minus libræ sex claves, et quod quisque camelus ad minus sexcentas tulerit libras, eruntque claves quas unus camelus ferebat, tria millia sexcentæ. Fient itaque claves CCC camelorum, MLXXX millia. Sed cum quæque clavis ad minus unius sit arcæ, quot sunt claves, totidem procul dubio erunt et arcæ. Dentur itaque cuique camelo ad minus duæ arcæ, et erunt cameli arcas ferentes quingenta et quadraginta millia. Sed et secundum consuetudinem divitum quibus major cura de custodiendis divitiis est, oportuit ad minus duos camelos unum habere custodem, qui [565A] thesauros cum summa servans diligentia, vix etiam dormitaret, invenienturque camelorum custodes ducenta et quadraginta millia. Libro autem attestante didicimus, quomodo exercitus Core per domos et cognationes et familias suas, non erant nisi octo millia sexcenti. Huic simile non minus ridiculosum est illud quod dicunt filiis, scilicet Jacob, patrem suum ad sepulcrum portantibus, filios Esau suum similiter patrem ad sepulcrum deferentes cum magno comitatu eis occurrisse: cumque utrinque magnus esset exercitus et singulæ partes sepulcrum sibi vindicare vellent, filium Dan montem ascendisse dicunt, et tantæ magnitudinis præcidisse lapidem, quanta multitudo esse poterat totius exercitus Esau, ipsamque molem capiti impositam attulisse, ut super hostium cuneum, eum projiciens, omnes uno prosterneret ictu. Cumque [565B] adveniens jam ambos cuneos concordes invenisset, molem quam attulerat in mare projicit, cujus magnitudine aqua maris terminos suos excedens, duas civitates sui effusione subvertit, et ipsæ sunt quas longo tempore post Pharao rex Ægypti filios Israel ædificare præcepit. Nonne, quæso, hæc adinventio tibi juste summo risu digna videtur? Cum enim Jacob filii duodecim adhuc tantummodo essent, viri Esau de tribu sua jam quadringenti existebant. Nunc igitur numero filiorum Jacob aucto, quanto major existimari potest filiorum Esau numerus fuisse? Tantam igitur oportuit eorum esse multitudinem, ut et filiis Jacob, et toti Ægyptiorum genti quæ cum Joseph venerat, obsistere potuisset. Nunc igitur indica [565C] quid horum admiratione sit dignius, scilicet vel ubi tantum invenerit montem, vel quo monte tam miræ magnitudinis molem, vel quomodo in capite tanti ponderis gestare potuisset lapidem, ut tam magnam prosternere posset cohortem. Non minus stupendum est illud monstrum, quod Og rex Basan videns ingentem exercitum Israel, sexcenta scilicet millia et quatuor millia, et quingentos viros a viginti annis et supra, exceptis mulieribus et parvulis qui supputari non poterant, molem inauditæ magnitudinis capiti suo imposuit, et cum ea expeditionem totam prosternere voluit, sed upupa avis minima moli ipsi subsedit, et tam diu rostro suo eam contudit donec foramine magno juxta quantitatem capitis ejusdem regis peracto, moles caput transiliens, in ejusdem humeris [565D] subsedit. Capite autem sano et toto corpore incolumi, fortassis adhuc a collo sublevasset, nisi adauctorum subito dentium quantitas impedisset. Mox enim ut lapis in collum descendit, dentes sibi repente ita sunt adaucti quod, cum voluit jam sublevare, minime potuit. Quod Moyses intuens, cujus corpus decem cubitos habuisse asseritis, et totidem ejus virgulæ ascribitis, se super terram in modum salientis decem cubitos erexit, ut eum in aliquo corporis loco cum virga percuteret. Si ergo computes decem cubitos quibus a terra elevatus est, et decem ejus corporis cubitos, et decem alios quos virga in altum porrecta habebat, a terra ad summitatem virgæ triginta invenies cubitos. Sed cum in tantum erectus [566A] esset Moyses, virgæ tamen summitas qua eum percutere intendebat, nequaquam ulterius attingere potuit, quam ad eum nodum quo sura jungitur pedi, quæ vulgo cavilla vocatur. In quo quidem cum eum percussisset, continuo cadens exspiravit. In hoc cognoscere quilibet potest quod a planta pedis quam in terra fixam tenebat usque ad nodum in quo percussus est, triginta cubitos habebat. Ab eo igitur loco usque ad summum, non minus quam octingenti cubiti erant, solumque caput decem cubitis facile constare poterat. Unde sequitur quod avis illa molem ipsam decem cubitis perforavit. In quo facto quot sunt miranda, quidve potius mirer, cum considero, stupeo. Ubi enim vel tantum lapidem invenire, vel qualiter tantum pondus potuit portare? Aut quomodo [566B] tam parvula avis tantum, tam durum, tamque spissum saxi corpus tam cito valuit penetrare, quove pacto dentes ei tam cito crescere? Aut qua ratione tam immensæ et inauditæ magnitudinis credendus est fuisse, præsertim cum lex dicat lectum ejus ferreum non nisi novem cubitos habuisse (Deut. III), quove pacto tantus homo tam facili vulnere cecidisse? Libet adhuc aliud innotescendo ridiculum majorem eorum fatuitatem ostendere. Aiunt enim quod Moyses pro lege suscipienda in clum ascendit, et ibi cum angelis taliter altercatus sit. Dicebant enim, inquiunt, angeli: «Legem hanc te minime ferre sinemus, quam nobis plus quam filiis Israel necessariam scimus.» Ad hæc Moyses insolita visione perterritus, nihil respondere præsumpsit, sed Domino [566C] se confortante ut secure responderet, et præcipiente, ait angelis: «Cum lex hæc regendorum corporum præcepta contineat, non satis considero quid vobis qui spiritualis tantum creatura estis sit necessaria.» Angeli quid ad hæc dicerent non habentes, victi conticuerunt. De Moysi igitur victoria Deum risisse, et valde lætatum esse dicitis, et ita Moysen post triumphum cum lege alacrem descendisse. Quot, quæso, fatuitatis diversitates in hac continentur lascivia? Quomodo enim Moyses corporis mole depressus, altitudinem cli conscendere potuit, aut quomodo Deo dare legem volente, angeli prohibere? Quid iterum stolidius est quam dicere Deum angelis victis exsultare, et puerili more ridere? Item si angeli, ut [566D] dicitis, tam avidi illius legis retinendæ erant, cur eam non prius a Deo quæsierant? vel quid contentionibus proderat eis desævire? Poterant enim legem ipsam etiam simul cum Judæis observare, nec ratio cur eam Moysi deberent inhibere. Non minus his omnibus cuilibet præstat ridiculum, aliud quod ipsi memorant factum. Dicunt enim angelum mortis cuidam viro apparuisse, nomine Josue, filio Levi doctori, eique dixisse: «Ad hoc venisse me scias, ut animam tuam suscipiam, et moriaris. - Nequaquam, inquit ille, quod commones faciam, nisi prius mihi paradisum ostenderis.» Susceptum igitur angelus in alis suis, duxit ad locum unde videret paradisum. Callidus autem ille de alis ejus delapsus, in paradisum cadere se permisit. Angelus deceptum se [567A] esse dolens, irato nimis vultu: «Egredere, ait, ut moriaris. - Nequaquam, ait ille, egrediar.» Cumque secundo ac tertio angelus idipsum cum magno clamore repeteret, et ille ejus verba negligeret, commotus nimium angelus, ad Deum pergens hujus rei querimoniam fecit. Deus autem eum redire rogavit, ut hominem illum ex Dei nomine de paradiso egredi præciperet. Veniens itaque angelus ad paradisum, ait: «Deus ut egrediaris præcipit.» Juravit ille, et ait: «Per Deum non egrediar:» Rediit angelus ad Deum et dixit: «Jurejurando se nunquam inde egressurum firmavit.» Dans itaque judicium Deus respondit: «Omnia volumina vitæ et actuum ejus revolve, et diligenter relege. Si quando eum jurasse et perjurasse inveneris, modo quoque nihil sibi ju[567B]rasse valebit. Si autem nunquam perjurum esse probaveris, non in hac vice timebis.» Volumina itaque omnia angelus studiose discutiens, nunquam perjurasse invenit. Dimisit ergo eum victus, qui, ut dicitis, usque in præsentem diem incolumis permanet atque vivus. Considera, quæso, quam risu dignissima in hoc possunt notari sermunculo. Quid enim plus miremur? an fatuitatem angeli qui callidam hominis artem non prius agnovit, an hominem, audito per angelum Dei præcepto, contra ipsum præceptum ausum fuisse jurare, an dicamus Dei impotentiam fuisse, quod non nisi per nuntium eum de paradiso potuisset expellere, an ascribamus Dei ignorantiæ: quod non aliter scire potuit utrum perjurus fuisset, nisi ejus vitæ libros revolvi juberet? Nonne hæc [567C] omnia fatuissima sunt? Quod si omnia quæ doctores vestri similia his conscripserunt poneremus, multos sicut et ipsi libros nugarum fabulis impleremus. Pauca autem induximus, ut eorum vel sapientia, vel fatuitas, cunctis patesceret. Hoc itaque est quod tibi superius dixi, verba doctorum vestrorum non aliud videri quam verba jocantium in scholis puerorum, vel nentium in plateis mulierum. Sed dic, precor, o Moyses, talium hominum vel legem suscipiendam, vel auctoritatem judicas comprobandam? Eruat te divina miseratio de eorum exsecrabilibus præceptis atque consiliis, quemadmodum et me, licet non meis eripuit meritis, et te mecum pariter salutiferis subdat imperiis, quatenus utrumque pariter ditet suis ineffabilibus præmiis. |