Petrus Alfonsi
ca. 1062 - ca. 1140
|
Dialogus Petri cognomento Alphonsi,ex Judæo Christiani et Moysi Judæi
|
________________________________________________________________
|
|
[656B] |
Titulus XII.
Quod lex Christianorum legiMoysi non est contraria.
Moyses. Hactenus de singulis tuæ crudelitatis partibus sufficienter disputatum est, sed in disputationis exordio unum adhuc dixisti, videlicet quod hora baptismatis tui apostolos credidisti de qua credulitate quid sit mihi postulo responderi, utrum scilicet eos bonos et sanctos credas tantummodo viros exstitisse, vel quod prædicarunt verum fuisse, et quod ipsi crediderunt te etiam credere.Petrus. Utrumque profecto credo ego, et eos sanctos fuisse, et verum per omnia prædicasse, et quod prædicarunt, operor pro meo posse.Moyses. Jam in laqueum decidisti, de quo non poteris expediri. Cum enim in principio de lege quæsissem Moysi, si eam ut ab ipso data est observares, quam transgressus esse videbaris mihi, tu qui[656C]dem eam te complere, veraciter observare, et per rectissimas ejus semitas recto gressu incedere respondisti. Ille etiam quem Christum dicitis, eam per omnia conservavit, sicut testatur ipse cum dicit: Quia legem non solvere, sed adimplere veni (Matth. V). Apostoli autem quos te asseris credidisse, eam dissolverunt, et præceptis ejus alia contraria præceperunt (Gal. IV). Quare, cum eorum illud dicis, unum quid et ejus contrarium credere videris.Petrus. Apostoli sane veri discipuli Christi fuerunt, et quidquid prædicarunt per Christum utique fecerunt, et legem Moysi non solverunt, sed adimplerunt.Moyses. Et quomodo scire poterimus quod per [656D] Christum illam prædicarunt, cum notum sit quod nullam nisi post mortem ejus prædicationem fecerunt?Petrus. Quomodo autem inde possemus dubitare, cum sciamus eos nihil aliud quam Christum et præcepta ejus prædicasse? Quod enim et eum et ejus præcepta prædicarunt, argumentum est quod ipsi ut ejus fidem dilatarent, diversas et longinquas terras nudipedes petierunt, sitim, famem, nuditatem, frigus simul et calorem, angustiam et laborem, flagra et occisionem ob ejus confessionem fere omnes pertulerunt. Nam quomodo hæc pro eo potuissent sustinere, et præceptis ejus contrarii vel inobedientes existere?Moyses. Si, ut dicis, nec a Christo dissenserunt [657A] apostoli, nec Christus in aliquo a lege Moysi, cur ergo Moysi contrarii fuerunt apostoli?Petrus. Et in quo invenientur contrarii?Moyses. In cunctis.Petrus. Nimium dixisti. Ipsi enim jejunium, eleemosynam ac misericordiam prædicarunt, Deum super omnia et proximum ut se diligi præceperunt, homicidia, fornicationes, furta, testimonia falsa, invidiam, et alia vitia quæ ratio abhorret, et Moyses prohibet, ipsi etiam prohibuerunt (Ephes. V; Rom. VI). Quomodo ergo dicis quia Moysi in cunctis contrarii fuerunt?Moyses. Si in supradictis Moysi consenserunt, quare in quibusdam aliis ab eodem discordarunt?Petrus. In quibus? [657B]Moyses. Primum est quod circumcisionem, quam et Abrahæ et Moysi Deus præcepit, et Christus etiam quem dicitis circumcisus fuit, apostoli postposuerunt, quin et fieri prohibuerunt (Gal. V).Petrus. Prius de hac circumcisione quare et ad quam utilitatem præcepta sit intueri debemus, et tunc justum an injustum sit quod apostoli fecerunt, melius agnoscemus.Moyses. Placet.Petrus. Dic tu ergo, circumcisio illa quam utilitatem credis poterat afferre, vel quare fieri præcepta est octava die? (Gen. XVII; Levit. XII.)Moyses. De octava profecto die causam nullam nisi placitum Dei scio. Utilitatem autem afferebat, [657C] quia salvationis erat occasio.Petrus. Ex verbis igitur tuis perpenditur quod quilibet quavis die circumcisus sit salvabitur, et ita incassum et absque proficuo die octava fieri jubetur. Sed et aliud quærere placet. Circumcisio illa utrum alia re ad salvationem indiget, vel ipsa sola salvatione conferre valet?Moyses. Alia utique indiget, quia ad salvationem perfectam, præter circumcisionem, legem Moysi compleri oportet, et modum quo fiat potes audire, si placet. Si enim quis et circumcisus fuerit, et legem totam fideliter custodierit, procul dubio salvus erit. Si vero circumcisus erit, et legem in quibusdam non observare præsumpserit, supplicia quidem pro transgressione sustinebit, sed inde tamen ad salva[657D]tionem transibit. Quod si totam legem servaverit, circumcisus autem non fuerit, per nulla, quæ patiatur supplicia salvari ullatenus poterit.Petrus. Unde vobis hujusmodi credulitas venit, cum nec Abrahæ nec Moysi Deus illud unquam promiserit, nec propheta ullus hoc unquam dixerit?Moyses. Nos illud quippe intelligimus ex verbis quæ ad Abraham dicit Dominus: Masculus, inquit, qui non circumcidetur carne præputii sui, disperiet anima illa de genere suo (Gen. XVII). Per hoc enim innuitur quod qui circumcisus fuerit non peribit, imo salvabitur.Petrus. Secundum hujus auctoritatis tuæ expla[658A]nationem, ille, qui decima septimi mensis die non jejunaverit, licet circumcisus sit, nullam tamen habebit salvationem. Sic enim scriptum est in Levitico: Omnis anima quæ afflicta non fuerit die hoc, peribit de populis suis (Lev. XXIII). Quod, si propter hoc peribit, circumcisio procul dubio non valebit.Moyses. Hoc certe videtur ratio.Petrus. Quid ergo dicis de Adam, Seth, Enoch, Mathusale, Noe et filio ejus Sem, et aliis multis quos nequaquam circumcisos, et tamen fuisse credimus salvatos?Moyses. Siquidem, antequam circumcisio præciperetur, fuerunt, et ideo sine ea salvari potuerunt.Petrus. Et quid dices de Job et sociis ejus, qui [658B] post circumcisionis præceptum exstiterunt, et licet incircumcisi tamen salvi fuerunt?Moyses. Quippe de gente illa non fuerunt, cui datum erat circumcisionis præceptum.Petrus. Quid itaque prædictos omnes fecit salvos?Moyses. Nescio revera, sed puto quia bona fides sua, et quibus utebantur sacrificia.Petrus. Quid igitur dicis de Ismæl, cui præcepta est circumcisio, lex non, et cujus progenies usque hodie circumciditur? Nunquid enim per circumcisionem illam salvantur? Sed dices quia sic, tunc sola circumcisio confert salutem, absque legis Moysi complemento. Si vero dices non, tibiipsi contrarius eris, cum superius dixeris, circumcisionem causam esse salvationis. [658C]Moyses. Ratio est quod dicis.Petrus. Quid item judicabis de mulieribus Judaicis quæ nequeunt circumcidi, et tamen creduntur salvari?Moyses. Ideo quidem salvantur, quod de hominibus circumcisis nascuntur.Petrus. Quid ergo de Sara et Rebecca, Rachel et Lia, et uxore Moysi Sephora, quæ Madianitidis fuit, et Ruth, quæ et omnes, ut credimus, salvæ sunt, et tamen de Judæis natæ non fuerunt? Si enim salvæ futuræ non essent, utique viri sui, qui et sancti et prophetæ erant, eas pro uxoribus non haberent, aut in eis filios generarent.Moyses. De hoc sane tibi dare nescio ego respon[658D]sum, quod mihi nunquam fuit ostensum. Tu autem mihi, si nosti, circumcisionis pande proficuum.Petrus. Circumcisio profecto propter hoc data fuit, ut gens Domini ab aliis gentibus discerni posset et agnosci. Ad cujus etiam gentis majorem discretionem, præceptum est et aliud, videlicet ne quis de alia tribu duceret uxorem (Num. XXXVI). Et hoc quidem totum præceptum est, quia de semine Abrahæ et lege Moysi, et tribu Juda, Christus venturus erat, ut videlicet, cum veniret, posset agnosci, quia ipse esset, et ne de alia natione quis surgeret, qui Christum esse se diceret, et sic in errorem mundum dimitteret. Et quod ad gentis discretionem, mandata fuerit circumcisio, non, ut dixisti, ad salvationem duo sane habemus argumenta. Unum quidem quod præce[659A]ptum esset, fieri octava die, et non antea propter hoc quod nec ante octavam diem puer a matre separatur, nec formido ulla habetur, quod aliis commisceatur, die autem octava qua de illa pollutione mundari mulier ac lavari præcipitur, priusquam hoc faciat, puer circumciditur, ne remota matre cambiatur, seu alius commisceatur (Lev. XII). Aliud vero quod quadraginta annis, quibus in deserto filii Israel morati sunt, omnes qui ibidem nati sunt circumcisi non fuerunt, ex quo autem ad terram habitabilem venerunt, ne aliis gentibus miscerentur, statim per Josue a Domino circumcidi jussi sunt, sicut inveniunt qui ipsius Josue librum legunt (Jos. V). Quod autem circumcisionem, salvationis causam esse dixisti, utique circumcisio tantum causa non fuit [659B] ejus rei, imo etiam fides bona, sacrificia atque opera recta, et post datam circumcisionem, et antea, sicut patet in Adam, Seth, Enoch, Mathusale, Noe et Sem, Job et sociis ejus atque Judaicis mulieribus, qui omnes sine circumcisione, fide recta salvati sunt, ac bonis operibus. Quin etiam nullum prædictorum salvationis generum salutem conferebat, nisi eis tantum qui discretionem habentes, Christi credebant adventum, et se salvari posse non credebant, nisi per eum. Cum vero Christus salvator scilicet quem exspectabant advenit, ut Moysi legem compleret, circumcidi se voluit, et ut etiam per hoc patesceret quod de semine Abrahæ, et lege Moysi, et tribu Juda, sicut prædiximus, venire deberet. Completis ergo omnibus propter quæ circumcisio data [659C] fuit, jam nemo ulterius circumcisione, quia nec generis aliqua discretione indiguit (Col. III). Quisquis enim ad legem Christi se conferens, cujuscunque generis ac linguæ sit, fidelis tantum esse velit, cæteris Christianis par existit. Præterea, postquam baptismus venit, cum ipse generalis salvatio virorum ac mulierum sit, jam ultra circumcisio ad salvationem necessaria non fuit. Quoniam igitur modis omnibus ostensum est circumcisionem post Christi adventum necessariam non esse, ideo patenter agnoscere potes, cur eam apostoli nequaquam fieri præcepere.Moyses. Et si eam non præceperunt, quare etiam fieri prohibuerunt?Petrus. Ideo utique fecere, ne reputarent homi[659D]nes ut baptismum ita et circumcisionem salvationem conferre, vel circumcisionem, salvationem una cum ipso baptismate, et ita in errorem deciderent, sicut Nestoriani et Jacobitæ, qui nullum hominem salvari posse putant, nisi per utrumque, et sicut vosipsi quisquis hodie de externa progenie ad legem vestram voluerit converti, si vir sit primum circumcidi, et postea præcipitis baptizari, si vero femina, tantum baptizari.Moyses. Ex istis tuis innuitur sermonibus quod nos non nisi post Christi adventum baptismum fecerimus, quasi ab ipso illum Christo addidicissemus.Petrus. Si ab ipso non, a quo ergo addidicistis? [660A]Moyses. A Moyse.Petrus. Falsum est. Et inde duo habemus argumenta, unum, quod cum Dominus Moysi de extraneis præceptum daret, dicens: Si quis peregrinorum in vestram voluerit transire coloniam, et facere Phase Domini, circumcidetur prius omne masculinum ejus, et tunc rite celebrabit, eritque sicut indigena terræ (Exod. XII). Utique, si baptismus tunc necessarius esset, ipsum sicut et circumcisionem præciperet, et cum nec hic ubi præcipue, si verum esset quod dicis, deberet, nec usquam alibi inde mentionem fecerit Moyses, vos illum ab eo addidicisse nullatenus approbare potes. Aliud vero argumentum est, quod doctores vestri, illi quidem qui ante Christum fuerunt nunquam de baptismo illo quidquam locuti [660B] sunt, per quod illum a Moyse vos non accepisse ostendunt. Qui vero post Christi adventum fuerunt, baptismum ab ipso didicerunt et ita eum circumcisioni commiscentes, in errorem populum dimiserunt.Moyses. De circumcisione quod placet respondisti. Sed quid dices modo de die Sabbati, quem et multis in locis Dominus per Moysen præcepit observari, et per seipsum loquens ad filios Israel de monte Sinai, et cujus observationis præceptum in tabulis lapideis fuit scriptum ita: Memento, inquit Deus, ut diem Sabbati sanctifices? (Exod. XX; Deut. V.) Et causam subdit in sequentibus, dicens: Sex enim diebus fecit Deus clum et terram et mare, et omnia [660C] quæ in eis sunt, et requievit in die septimo. Idcirco benedixit Dominus diem Sabbati, et sanctificavit eum (ibid.), et præterea lapidare præcepit, qui non observaverit illum (Num. XV). Apostoli autem eum respuerunt, et diem alium observari præceperunt.Petrus. Sane quod diem illum Dominus observari præcepit, in exordii mundi memoriam, sicut dixisti, et rei cujusdam alterius quæ ventura erat signum fecit.Moyses. Et quæ erat res illa ventura.Petrus. Adventus Christi, qui omnia opera sua quæ in mundo vivens patravit, sexto die, id est die Veneris complevit, quando pro nobis mortem suscepit. Die autem septimo, id est die Sabbati requievit, [660D] quin et omnes qui ante mortem suam in se credentes obierant, secum ab inferni doloribus requiescere fecit. Completo autem illo cujus observatio Sabbati signum fuit, jam illud ultra observari necesse non fuit.Moyses. Secundum verba tua, si observatio Sabbati, ejus quam dicis rei signum fuit, completa illa, multo magis observari debuit, tum ob memoriam mundi exordii, tum ob sanctorum requiem a doloribus inferni.Petrus. Non est, utique res ut tu reris. Parentes enim vestri, qui ante adventum fuerunt Christi, diem observarunt Sabbati, et ob memoriam, ut dictum est, mundi exordii, et quia eadem die per [661A] Christum se requiescere debere credebant, a doloribus inferni. Post resurrectionem vero Christi, quæ causa fuit Christianæ credulitatis, et credulitas causa salvationis, quamvis ex morte Christi provenerit salvatio omnis, sed absque credulitate nihil contulit utilitatis; post resurrectionem, inquam, Christi jam omnibus in eum credentibus Sabbatum observare necessarium non fuit, imo diem Dominicam, diem scilicet resurrectionis, quæ suæ salvationis causa exstitit.Moyses. Et quare non observaverunt utrumque Sabbatum, videlicet ob memoriam mundi originis, diem vero alteram ob memoriam suæ salvationis?Petrus. Quod ob memoriam originis mundi [661B] Sabbatum diximus observari, profecto observatum est, propter rerum creationem, quæ tunc completa fuit, sicut scriptum est: Complevitque Deus die septimo opus suum quod fecerat, et requievit ab omni opere quod patrarat (Gen. I). Quia vero eadem dies damnationis animarum prima exstitit, et hoc quidem per Adam, qui in præcedentis diei vespere hora, videlicet duodecima, peccavit, quare de gloria in damnationem decidit, postquam per Christi resurrectionem salvatio animarum venit, jam amplius damnationis dies celebrari non debuit, imo illa, quæ salvationis exordium fuit. Et hoc per exemplum tibi si placet ostendere possum. Rex enim quidam civitatem quamdam fecit, in qua ædificia pretiosa fundavit, virgulta et vineas circumquaque plantavit, [661C] et per mediam illam hac illacque aquarum rivos deduxit, quin et omnium deliciarum fertilem redundantemque patravit, adversus quam rex gentis cujusdam cpit belligerari, unde quotiescunque aliquis de ea exibat paratus erat hostis ille, et insidians eum capiebat, et in tenebrosum carcerem detrudebat. Rex autem ille qui civitatem condiderat, ejus incolis venturum esse tempus promittebat, quo eos de hoste illo liberare decreverat. Nullum autem alium ab eis censum vel remunerationem exigebat, nisi ut diem illum celeberrimum colerent, quo civitas perfecta fuerat, et ob hoc etiam quod eadem die, de hoste prædicto eos liberaturus erat, qui eam diu celebrarunt, sicut rex eis præceperat. Transacto autem nonnullo temporis spatio, super eos miseri[661D]cordiam atque pietatem habuit, et eos de illa captivatione præsentialiter liberare disposuit, filium igitur suum misit. Qui, devicto hoste, de ejus manu captivos emisit. Liberatis itaque de jugo inimici rex prædictus taliter urbem ordinavit, quod nequaquam amplius illius captivationem inimici formidare oportuit. Sed dic, o Moyses, utra dies potius debuit celebrari, vel illa qua civitas peracta est, sed plebs in manum decidit inimici, vel illa qua taliter ordinata est, quod amplius ab illo hoste non timuit captivari?Moyses. Dies procul dubio illa, qua ordinata est ejusmodi.Petrus. Eadem sane ratione diem Dominicam [662A] debemus nos celebrare, propter resurrectionem Christi, quæ, sicut diximus, et credulitatis fuit causa, salvationis præcipuæ, quia quicunque ante mortem Christi in ipsum credentes obiere, utique ipso moriente salvati sunt, sed inferni tenebras prius subiere. Qui vero post resurrectionem crediderunt, et per mortem ejus salvantur, et tamen tartara nescierunt. Hæc igitur causa est, quare eam apostoli summopere observari præceperunt, et Sabbatum non, licet Dominus noster Christus ipsum observaverit, sed hoc nequaquam nisi ut legem Moysi compleret, et quia nondum venerat dies resurrectionis quam servaret.Moyses. Et quid de Phase dices festivitate, quam præcepit Dominus observare, et in ea agnum immo[662B]lare, ipsumque cum pane azymo et amaris herbis comedere (Exod. XII), quod totum apostoli dimisere, et aliud festum præceperunt, et alio ordine cum Christus (quem dicitis), quoad vixit, nunquam illud, quoad apostoli præceperunt, voluerit celebrare?Petrus. In primis sane, o Moyses, diligenter debemus inspicere ritus, et causas rituum, quibus in Ægypto fieri præceptum est Phase, et quare postea vice altera præceptum est in solitudine (Lev. XXIII; Num. XVIII). Quod cum fecerimus, profecto videbimus utrum post mortem Christi festivitatem Phase celebrare, vel non debeamus.Moyses. Placet.Petrus. Hi nempe ritus et religiones illius sunt. [662C] Decima die mensis est præceptus agnus vel hædus tolli, et usque in quartam decimam diem servari. Quem etiam masculum esse præceptum est ac juvenem, et absque infirmitate omni, et illum ab omni multitudine filiorum Israel quarta decima die inter duo vespera immolari, ac de ejus sanguine super utrumque postem et super liminaria domorum poni, et hoc in domibus tantum illis, in quibus debebat manducari, quin et carnes ejus non crudas vel aqua coctas, sed igni tantum assas comedi, integer etiam et totus cum capite et pedibus et intestinis jussus est igni coqui, noctuque et festinanter comedi, et os illius non confringi, et sic cum azymo pane et amaris herbis manducari (Exod. XII)Moyses. Profecto ita est ut dixisti. [662D]Petrus. Dic ergo quibus de causis præcepti sunt ritus isti.Moyses. Nescio, sed sic voluit Dominus fieri. De sanguine autem scio, quod super utrumque domorum postem, et super liminaria ideo poni præceptus est, ut veniens malignus angelus, domum illo infectam sanguine pertransiret.Petrus. Nonne tibi sæpius supra dixi, quod verbum aliquod temere nunquam exierit ab ore Domini.Moyses. Dic tu ergo. Quare observari jussi sunt ritus illi?Petrus. Agnus nempe ille Ægypti, atque ritus sui figura et similitudo fuerunt Agni Dei, qui im[663A]molandus erat, id est Christi. Sicut enim per agnum illum de manu angeli qui corpora occidebat servati sunt fideles Domini, ita et per Christum credentes in se, de diabolo, qui animas damnabat erant redimendi, et fuit Agnus ille quasi annuntians illum qui venturus erat post se.Moyses. De agno quidem quod placet respondisti, sed prædictos ritus agni quomodo poteris applicare ad Christum, quem vocas Agnum Dei?Petrus. Nam, sicut agnus ille die mensis decima tolli præceptus est, et usque in quartam decimam conservari (Exod. XII), sic et die mensis decima, die scilicet lunæ, de observando Christo consilium acceperunt doctores vestri (Joan. XI). Die siquidem Dominica præcedenti Hierusalem, ut ibi Phase cele[663B]braret, Christus venit, quem cum lætitia et pompa magna et honore plebs tota suscepit, unde doctorum invidia ac malevolentia major crevit, et de ipso observando atque occidendo die crastina alter cum altero consilium cpit (Matth. XXI; Joan. XII; Marc. XI; Luc. XIX). Illud autem consilium usque in quartam decimam diem tectum et celatum fuit. Et sicut agnus ille masculus esse, ac juvenis esse præceptus est, ac sine infirmitate omni, ita Christus et masculus, et juvenis, et omni infirmitate, id est peccato carens fuit (I Petr. II). Quod autem hostia illa de ove vel capra accipi præcepta est, et non de vacca, licet de animalibus illis vacca sit de quibus fieri sacrificium in lege præceptum fuit, propter hoc factum est quod ovis vel capra cum capitur [663C] non repugnat sicut vacca facit. Et signum etiam fuit, quod Christus cum captus est non restitit, nec se ut posset defendit. Quod vero ab omni multitudine filiorum Israel jussus est immolari, cum singulariter de uno præceptum sit, licet non omnes unum, sed unusquisque per domos et familias suum immolarit, designavit quod omnis Judæorum multitudo Christum occidit. Licet enim non omnis adfuit, omnis tamen assensum præbuit. Quia vero die quarta decima, et inter duo vespera, videndum est quæ sint duo diei vespera. Et unum quidem est, cum sol a medio cli puncto descendere incipit, alterum vero, cum ante noctem ex toto occidit. Et Christus et die quarta decima et inter duo diei ejusdem vespera id est hora nona ut vosipsi creditis expira[663D]vit. Possunt autem et per duo vespera, duæ vestræ captivitates intelligi, Babylonis videlicet atque Titi. Et Christus inter duo vespera obiit, quia et post Babylonicam, et ante captivitatem Titi. Nam et quod sanguis agni super utrumque postem et super liminaria domorum in signum, scilicet crucis poni præceptus est, sanguinem designavit Christi qui super crucem effusus est. Et sicut sanguis illius agni, ut diximus, de morte corporis custodivit fideles Domini, ita et fideles suos de interitu animæ, sanguis redemit Jesu Christi (Apoc. I). Sicut etiam sanguis ille domum nullam, nisi illas in quibus comedebatur conservavit, unde et in illis tantum præceptus est poni, ita et sanguis Christi qui super [664A] crucem effusus est nullum salvat, nisi in quo Agnus Dei comeditur, illum videlicet qui ejusdem corpus comedit Christi. Præterea quemadmodum agnus nocte jussus est manducari, sic est Christus nocturno tempore captus fuit, ne a populo liberari posset aut defendi. Quemadmodum etiam nec crudus nec aqua coctus, sed assus igni, ita et Christus nec sine judicio, nec tamen justo judicio, sed injusto condemnatus fuit, sicut non omnino cruda, nec bene cocta est caro assa igni. Sed et ob eamdem causam festinanter et cum pane azymo præceptus est manducari. Sicut enim panis azymus nequaquam donec fermentetur pasta exspectatur fieri, imo festinanter sit, ita et in Christo nullam rectitudinem exspectarunt judicii, imo festinanter condemnatus fuit. Per ama[664B]ras vero herbas cum quibus præceptus est agnus ille comedi, designatur quod ex illa damnatione injusta, calamitas et amaritudo venit. Quod autem et totus cum capite et pedibus et intestinis mandatus est coqui, et post comestionem os illius non confringi, insinuat quod nec in occisione membrum Christi aliquod cæsum est, imo suspensus cum omnibus membris fuit, nec post occisionem os aliquod ejus computrivit, aut quamlibet aliam dissolutionem sustinuit, imo totus et integer resurrexit. Vides igitur quia sicut prædictum est agnus ille Ægypti, atque ritus sui, figura et similitudo agni Dei fuerunt, id est Christi. Quod si ritum aliquem prætermisimus non explanatum, si attente investiges, similiter poteris applicare ad Christum. [664C]Moyses. Quoniam, Petre, Phase Ægypti, ut placuit, explanasti, volo dicas, si placet, quare vice altera Phase in deserto præceptum est fieri (Lev. XXIII; Num. XXVIII).Petrus. Nulla sane de causa aut utilitate factum est, nisi ob memoriam Phase Ægyptiaci, et ad nuntiandum illud, quo immolandus erat Christus Agnus Dei. Sed et illud Phase semper, quoad vixit, Christus celebravit, tum ut legem compleret Moysi (Matth. V), tum quia nondum completi essent ritus illi. Postquam vero per mortem suam totum completum est, jam illud Phase fieri necesse ulterius non est, imo Pascha illud quod ab apostolis nostris ordinatum nobis est. Rectum est enim ut diem [664D] salvationis animarum quæ coli dignior est commutemus pro die salvationis corporum. Nam et veniente majore lætitia, minor recedit, et oriente sole, stellarum claritas aufugit. Sed et memoriam prioris debemus dimittere pro memoria sequentis, sicut et per Jeremiam prophetam Dominus promisit: Ecce dies venient, inquit, dicit Dominus, et non dicetur amplius: Vivit Dominus, qui eduxit filios Israel de terra Ægypti, sed: Vivit Dominus qui eduxit et adduxit filios Israel de terra aquilonis (Jer. XVI).Moyses. Promissio sane ista Christo adveniente complebitur.Petrus. Verum est quod adveniente Christo compleri debuit. Sed cum jam venisse Christum probatum sit, tunc et completa est prophetia quando [665A] venit. Quæ sic intelligenda est, quia amplius recordari non debemus, quod filios Israel de Ægypto eduxit Dominus, imo de terra aquilonis, id est de inferno, cum per aquilonem intelligatur diabolus, cujus terra et habitatio est infernus, sicut dicit Joel propheta: Et qui ab aquilone est procul faciam a vobis, et expellam eum in terram inviam et desertam, faciem ejus contra mare orientale, et extremum ejus ad mare novissimum, et ascendet fetor ejus, et ascendet putredo ejus, quia superbe egit (Joel. II). Et ego quidem non curo explanare qualiter per aquilonem diabolum possimus intelligere, nam hoc vestri doctores satis exposuere. Præterea autem quomodo vos Phase celebrare dicitis, cum nec sacrificium faciatis nec altare, nec sacerdotem, qui illud faciat habeatis? [665B] Putatis enim quod propter herbas tantum et azymos, [665B] quos manducatis Phase complere possitis? Quin etiam ipsum diem Paschæ, quandoque commutatis, et usque in sequentem differtis, quia illud nec die Lunæ, nec Mercurii, nec die Veneris unquam celebratis. Quod mihi volo edisseras quare facias.Moyses. Nescio aliud, nisi quod nostri doctores sic ordinaverunt illud, et Gamaliel præ omnibus.Petrus. Et nosti quare Gamaliel fecit istud?Moyses. Non.Petrus. Gamaliel quippe vir sanctus et fidelis fuit Christianus (Act. V). Et quia novit quod die quidem Lunæ consilium inierunt Judæi, quo Christus posset condemnari, die autem Mercurii datum fuit argumentum pro traditione Christi, die autem Ve[665C]neris affixus est cruci, quia, inquam, hoc novit, et diebus illis gaudium aliquod exerceri non voluit, ideo in illis celebrari Phase prohibuit (Exod. XII), et in sequentem diem differre præcepit. Hoc autem secretum omnibus revelare non voluit.Moyses. Postquam Phase festivitatem damnasti, quæ cæteras omnes præcedit ac præcellit, et de qua præcipitur, quod qui eam non fecerit peribit, de aliis minoribus frustra jam disputaremus, cum eas posses multo condemnare levius. De jejunio autem decimi diei mensis septimi (Lev. XXIII) mihi postulo responderi, quod ad nostrorum expiationem peccatorum in tantum Dominus præcepit observari, quod eum qui non observaret de generatione sua disperire dixit, et vestri illud postposuerunt apostoli. [665D]Petrus. Prius volo ut de illo jejunio mihi dicas, utrum ipsum solum alicui ad peccatorum destructionem sufficiat, vel cum illo etiam pnitentia quis indigeat.Moyses. Sane absque pnitentia non potest expiatio esse ulla.Petrus. Item quæro a te vim illius expiationis in quo eam constare, vel in die jejunii, vel in pnitentia asseris?Moyses. In utroque.Petrus. Item responde: si quis prætermisso jejunio pnituerit et ita obierit, alius vero jejunando sed non pnitendo mortuus similiter fuerit, uter eorum potius salvari debebit? [666A]Moyses. Ille procul dubio, qui pnitentiam fecerit.Petrus. Ergo possumus affirmare, vim expiationis illius in pnitentia non in jejunio constare, testante Isaia, et dicente: Nunquid hoc est magis jejunium quod elegi. Dissolve colligationes impietatis, solve fasciculos deprimentes (Isa. LVIII).Moyses. Quid igitur valet jejunium?Petrus. Totius est sane boni initium, quod et ad corpus humanum præcipitur debilitandum et a vitiis compescendum.Moyses. Secundum verba tua quicunque quolibet die jejunaverit simul et pnituerit, peccatorum remissionem habebit.Petrus. Verum est.Moyses. Quare igitur Deus diem illius jejunii no[666B]minatim præcepit? (Lev. XXIII)Petrus. Ut in die determinato omnes convenirent, et jejunantes pnitentiam agerent.Moyses. Et quare apostoli vestri hoc totum dimiserunt?Petrus. Quia Christus venit, et totam legem complevit, et quadraginta dies jejunavit (Matth. IV; Luc. IV; Marc. I), ideo apostoli discipuli scilicet sui quadraginta dies in loco unius præceperunt, quia magis valet jejunium quadraginta dierum quam unius, et pnitentia quadraginta dierum magis proficit quam unius.Moyses. De jejunio, sicut placuit, respondisti. Sed quid dices de sacrificiis quæ de bove, capra et ove Dominus præcepit fieri, quod apostoli vestri præter[666C]miserunt, ac de pane tantum et vino sacrificium fieri præceperunt.Petrus. Omnia sacrificia quæ in lege Moysi fieri præcepta et ordinata sunt, nihil nisi figura et significatio sacrificii præcipui quod venturum erat fuerunt, et ut gentes sacrificiis se assuefacerent et per illa agnosceretur quod, sicut ipsa consuetudinaria ista abluunt peccata, ita per maximum sacrificium maximum posset deleri peccatum. Ut autem Christus, Sanctus scilicet sanctorum (Dan. IX), et præcipuum sacrificium venit, ac pro nostra redemptione immolatus fuit, jam illa antiqua fieri sacrificia necessarium non fuit. Postquam itaque ipse Christus venit, jam illo utimur sacrificio, pane scilicet et vino, quod [666D] nobis ordinarunt apostoli, imo Christus ipse dedit (Matth. XXVI; Marc. XIV; Luc. XXII; I Cor. XI). Et hoc sacrificium simile est sacrificio illi quod in lege Moyses præcipiens, sacrificium toda, id est laudis appellavit (Exod. XXV; Lev. II, VII, XXIV; Num. XXVIII), et quod de pane tantum et vino in hujus nostri figuram præcepit. Quod et David venturum esse prænoscens, et præ illo cætera omnia contemnens, inquit in psalmo: Nunquid manducabo carnes taurorum, aut sanguinem hircorum potabo. Immola Deo sacrificium laudis (Psal. XLIX). Per hoc enim insinuavit cætera sacrificia omnia esse postponenda et illud sacrificium quod laudis vocabatur fore faciendum. Et hoc quidem sacrificium nostrum, laudis est. Illud enim faciendo. Deum laudamus de beneficio [667A] quod nobis fecit, per filium suum Jesum nos salvando.Moyses. Et quid de carnibus illis, dices, quas et in lege Moyses manducari prohibuit (Lev. XI), et Christus etiam vester non manducavit, apostoli autem non solum eas manducari non prohibuerunt, imo etiam ipsi comederunt?Petrus. Cum omnia quæ Deus fecit bona sint, testante Scriptura et dicente: Quia vidit Deus cuncta quæ fecerat, et erant valde bona (Gen. I). Et Noe ac filiis ejus dicat Deus: Omne quod movetur et vivit, erit vobis in cibum, quasi olera virentia tradidi vobis omnia (Gen. IX), cum et Abraham et Isaac et reliqui patriarchæ, omnia quæ volebant comederint usque ad Moysen, et Moyses etiam antequam suscepisset legem, cur ergo in lege prohibitæ sunt carnes man[667B]ducari?Moyses. Quoniam in mundi exordio quasi silvestres erant adhuc homines et bestiales, nullatenus tam cito possent admoneri ab obediendum præceptis Dei. Quod Dei comperiens sapientia, nequaquam simul omnia eis voluit dare præcepta, imo paulatim unum dedit Adæ, videlicet ne de fructu quem prohibuerat præsumeret comedere (Gen. II), aliud vero Noe, scilicet carnem cum sanguine non manducare, et homicidium non perpetrare (Gen. IX), sacrificia autem et circumcisionem præcepit Abrahæ (Gen. XVII). Cum autem Moyses venit, et Deus filios Israel secum adjungere, et ab aliis gentibus discernere voluit, præcepta eis sua præcepit, ut placuit, et carnes immundas ne inquinarentur in illis eis prohibuit, quin et eis [667C] inter mundas et immundas, signum discretionis dedit (Lev. XI).Petrus. Et hæc immunditia quam de carnibus dixisti, est ipsa corpus, vel res quæ accidat corpori?Moyses. Neutrum, imo est res quædam spiritualis, qua in corpus descendit, nec ei tamen incrementum, vel detrimentum attribuit, sed tale quid prohibet, quod ei nunquam antea prohibitum fuit, et hoc modis quatuor corpori se adjungit, uno quidem, quando corpori adhæret, ab ipsius creatione, nec ab eo in æternum secedit, veluti cum de patre et matre hæreditarie provenit, ut in porco videmus et aliis carnibus prohibitis. Secundo, cum ei cum quo non fuerat adjungitur, sed postea non separatur, ut [667D] in mortuis ac leprosis videtur. Tertio, cum aliqua de causa superveniente corpori adhibetur, et postea alia operis causa sejungitur, sicut illi qui mortuum tangunt immundi sunt, donec cineris conspersione mundi fiant (Num. XIX). Quarto autem, cum aliqua de causa corpori se adjungit, ac sine opere ullo recedit, ut illi qui morticinium aliquod contrectarint tota die sordidi, sole vero occidente absque purgatione aliqua mundi sunt (Lev. XI), quia autem carnes illæ immundæ fuerunt, ideo et a Moyse prohibitæ sunt, videlicet ne immundos facerent, qui ea comederent. Sed et ideo ut doctores vestri asserunt, prohibitæ fuerunt ne duritiam cordibus inferrent, aut hebetudinem, ne intelligerent. [668A]Petrus. Hæc nempe duo vitia immunditia, scilicet atque duritia, olim corporibus et carnibus accidebant, quando ipsa adhuc generali peccato irretiti erant, et Spiritus sancti plenitudinem non habebant. Ut autem Christus venit, et per baptismum credentium corpora mundificavit, et Spiritus sancti plenitudinem infundit, jam carne aliqua nec sordidari corpus hominis, nec hebetari potuit. Et hoc testantur doctores vestri, qui dixerunt post adventum Christi de incomestibili in comestibilem debebat converti. Hæc autem ratio de omnibus immunditiis potest dari. Sed et carnium absolutionem protestatur Moyses esse futuram post adventum Christi, loquens ad populum Israel verba hujusmodi: Quando dilataverit Dominus Deus terminos tuos, sicut locutus est tibi, et volueris vesci carni[668B]bus quas desiderat anima tua, locus autem quem elegerit Dominus Deus tuus, ut sit nomen ejus ibi, procul fuerit, occides de armentis et operibus, quæ habueris sicut præcepit tibi, et comedes in oppidis tuis ut tibi placet. Sicut caprea comeditur et cervus, ita vesceris eis, et mundus et immundus in commune vescentur (Deut. XII). Ante adventum quippe Christi termini Israel fuerunt angusti, quia nec totam etiam terram habuerunt, quam eis per Moysen Dominus promisit. Dilatavit autem Dominus terminos Israel post adventum Christi, quando legem per totum mundum prædicaverunt apostoli. Sed et locus quem Dominus elegerat ut esset nomen ejus ibi, jam procul est, quia destructum est antiquum illud templum Domini. Carne igitur omni, munda sit vel immunda, jam quilibet, [668C] prout sibi placet, sine ulla transgressione potest vesci. Quod autem, o Moyses, huc usque dixi, utique feci ut tuæ satisfacerem voluntati. Si vero aliter me vellem defendere, profecto novam legem dicerem nos habere, et legi Moysi contrariam nullatenus esse. De præceptis enim Domini contrarium non est alterum alteri, sed quando tempus præcepti unius est completum, aliud, ut sibi placet, dat præceptum, quemadmodum de præcepto videmus, quod de carnibus comedendis Dominus Noe dedit (Gen. IX), quia, postquam Moyses venit, et illud præcepti tempus completum fuit, Moysi ipsi jam aliud præceptum de carnibus, videlicet prohibendis, donavit (Lev. XI). Cujus iterum tempus, postquam Christo adveniente completum fuit, jam ecce iterum illud [668D]antiquum quod Noe datum fuerat præceptum, de carnium videlicet absolutione, rediit. Et Dominus quidem prophetam esse suscitandum tanquam Moysen, id est Christum, qui novam legem videlicet daret, sicut Moyses, quemadmodum supra diximus, per Moysen ipsum promisit (Deut. XVIII). Rursus de nova quam venturam esse prævidebat, lege hunc in modum Isaias præcinuit: Erit, inquit, in novissimis diebus præparatus mons domus Domini, in vertice montium, et elevabitur super colles, et fluent ad eum omnes gentes, et ibunt populi multi et dicent: Venite, ascendamus ad montem Domini, et ad domum Dei Jacob, et docebit nos vias suas, et ambulabimus in semitis ejus, quia de Sion exibit lex, et verbum Domini de [669A] Hierusalem (Isa. XI). Quis est enim, o Moyses, mons iste Domini? Si enim de monte Sion dicere volueris, in quo domus Domini templum videlicet fuit, ratio utique contradicit, quia nec in vertice montium situs est, cum etiam circa eum sint alii colles ipso celsiores, nec quod super colles aliquando elevetur, esse potest. Quid est etiam quod dicit: Ibunt populi multi et dicent: Venite, ascendamus, etc. et docebit nos vias suas et ambulabimus in semitis ejus, quia de Sion exibit lex, etc. Quæ enim sunt viæ illæ Domini, et semitæ ejus vel lex, quæ de Sion erat egressura, et verbum quod de Hierusalem? Nam neque de lege Moysi, quæ omnibus nota est, diceret, hoc docebit nos vias suas, nec lex illa vetus de Sion, imo de monte Horeb exivit, nec de Hierusalem, sed [669B] de Sina verbum Domini quod Moyses annuntiavit (Exod. XX; Deut. V). Sic igitur intelligenda est prophetia. Sancta quidem Ecclesia procul dubio domus est Domini, montibus vero reges et collibus prophetæ solent comparari. Mons autem, id est, Rex sanctæ Ecclesiæ, Christus videlicet, super quem fabricata est Ecclesia ipsa, et in vertice montium præparatus et super colles est elevatus, quia et super omnes reges et super omnes prophetas sublimatus est et honoratus. Et merito de sancta Ecclesia et Christo dicit propheta: Fluent ad eum, id est ad Christum, omnes gentes, quia de omnibus gentibus crediderunt in eum complures, dicentes: Venite, ascendamus ad montem Domini, id est ad Christum, quem Dominus omnium regem constituit, et ad do[669C]mum Dei Jacob, id est ad sanctam Ecclesiam, et docebit nos vias suas, id est doctrinam legis suæ, et ambulabimus in semitis ejus, id est in observationibus legis ejus, quæ nova est, sicut novas vias semitas appellamus. Quod autem sequitur: Quia de Sion exibit lex, et verbum Domini de Hierusalem, insinuat quod lex Christi de Sion, et verbum ejus de Hierusalem egressurum fuit. Nam in Sion super apostolos Spiritus sanctus venit, cujus adventus, legis fundamentum exstitit, atque ab ipso data, ac per ipsum prædicata fuit, et in Hierusalem priusquam alibi, et apostoli, et Christus ipse prædicavit, et inde per totum mundum prædicatio exivit. Patet itaque quia de nova hæc lege Isaias prophetavit. Item de nova lege sic loquitur Jeremias: Ecce dies venient, [669D] dicit Dominus, et feriam domui Israel et domui Juda fdus novum, non secundum pactum quod pepigi cum patribus eorum, in die qua apprehendi manum eorum, ut educerem eos de terra Ægypti (Jer. XXXI). Ubi enim in Latino habetur fdus novum, in Hebraico invenies ברית חדשה, berith, hadasa, quod interpretatur lex nova, Moyse attestante, qui multis in locis præcepta legis suæ berith, appellat. Ipse enim Jeremias quod de nova lege fdus novum dixerit, innuit cum ait: Non secundum pactum quod pepigi cum patribus eorum in die quo apprehendi manum eorum, ut educerem eos de terra Ægypti. Hic namque aperte loquitur de pacto, id est de lege illa quam dedit Dominus Moysi in deserto post egressum Ægypti. [670A]Moyses. Satis diuque de lege nostra et vestra et alterna alternatione disputavimus, et objectiones meas omnes, prout placuit, persolvisti, et nihil contra te explicare potui. Sed unum quod adhuc quasi in thesauro tibi reservavi, quod cum opposuero te absque defensione confido posse superari, quia non invenies quod contra valeat responderi.Petrus. Et quæ est res hæc tantæ valentiæ et vigoris, de qua tibi tantum præsumis, et mihi usque adeo minitaris?Moyses. Tale quid profecto est quod vos contra Deum et omnes prophetas facitis, videlicet quod in nemore arborem quamdam conciditis, et postea artificem lignarium, qui illam secet, sculpat, et in hominis speciem formet, poliat et depingat exquiritis, [670B] et imaginem illam in vestris Ecclesiis in celsiori videlicet loco construitis, et adoratis. Unde etiam Isaias ad increpationem et opprobrium vestrum dicit his verbis: Artifex lignarius extendit normam, formavit illud in runcina, fecit imaginem viri quasi speciosum hominem habitantem in domo. Et postea in eadem: Non recogitant in mente sua neque cognoscunt, neque sentiunt ut dicant: Medietatem ejus combussi igni, et coxi super carbones ejus panes, coxi carnes et comedi et de reliquo ejus idolum faciam? Ante truncum ligni procidam? Pars ejus cinis est. Cor insipiens adorat illud et non liberabit animam suam, neque dicet. Forte mendacium est in dextera mea (Isa. XLIV).Petrus. Non est sane res ut putatis. Neque enim idola fabricamus, nec adoramus, imo crucem faci[670C]mus et ei imaginem hominis superponimus, et per crucem quidem altare, per imaginem sacrificium quod super altare est designamus. Sicut tamen super altare animalia sacrificabant, ita et super crucem immolatus fuit Dei Agnus; et sicut de lapidum reliquiis quibus altare construebant, cura nulla erat quid fieret, ita et de reliquiis crucis vel supra impositæ imaginis quid fiat non curamus. Sicut etiam Salomon et alii ante altare procidentes, nequaquam illud, imo Deum solum adorabant. Ita et nos ante crucem genua flectentes, nequaquam crucem illam aut imaginem superpositam, imo Deum Patrem et Filium suum Jesum Christum adoramus.Moyses. Ratio utique esset quod dicis, si crucem illam super quam immolatus est Dei Agnus habere[670D]tis. Sed nunc adoratis crucem aliam, super quam nunquam fuit Agnus ille immolatus.Petrus. Profecto crucem illam ubique habere non possumus, quare nec mirum nec malum est, si cruces alias ad ejus similitudinem faciamus, ut qui illam Christi crucem non viderunt, alias saltem quæ ad illius similitudinem factæ sunt videant, et sacrificium quod in illa factum est recordentur atque intelligant quemadmodum etiam filii. Sed et filii Ruben altare construxerant trans Jordanem ad similitudinem altaris illius Hiericho, ut filii sui et uxores, qui ascendere non potuerunt illud aspicerent, in testimonium tantum alterius et cognitionem, sicut in libro Josue scriptum poteris invenire (Jos. XXII). [671A]Moyses. Multum certe tibi dedit Deus sapientiæ, et te plurima illustravit ratione, quod in te Scripturæ intelligentia tanta sit, ut te superare nequeam, imo quod contradicam non habeam.Petrus. Hoc procul dubio donum sancti Spiritus baptismi gratia contulit, quæ corda nostra ita illuminat, ne falsi aliquid credere præsumamus. Quod [672A] si tu quod credimus, ipse etiam crederes, et baptizari te faceres, eamdem Spiritus sancti illuminationem haberes, ut et quæ vera sunt agnosceres, et quæ falsa respueres. Nunc autem, quoniam super te pietatem habeo, Dei misericordiam imploro, ut Spiritus sui plenitudine te illustret, et finem meliorem quam principium tibi præstet. Amen. |