BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Petrus Alfonsi

ca. 1062 - ca. 1140

 

Dialogus Petri cognomento Alphonsi,

ex Judæo Christiani et Moysi Judæi

 

________________________________________________________________

 

 

 

Titulus XI.

 

De resurrectione et ascensu

Christi in cœlum

 

Moyses. Hucusque satis ostensum est de homine illo quod voluntate spontanea pro genere humano mortem susceperit redimendo. Nunc autem de eo tecum loqui volo, quod, sicut in tuæ fidei expositione dixisti, die resurrexit tertio. Et bene quidem esse potuit, cum deitatis plenitudo, ut dicis, in ipso habitaverit (Col. II), cæterosque mortuos vitæ reddiderit, ut seipsum resuscitaverit. Sed hoc modo quæro a te si, postquam resurrexit, Deus et homo [650C] ut prius fuerit, necne?

Petrus. Credo procul dubio quia sic fuit. Cum enim ejus anima a corpore dissoluta ad inferos ut inde bonos eriperet descendit, nunquam ab ea divinitas ipsa recessit. Unde et cum ad corpus remeavit, semper cum ea permansit, quare et tunc et nunc et usque in æternum et homo et Deus erit.

Moyses. Satis reor quia sic credas, sed restat adhuc unum de quo mihi volo respondeas. Cum enim non ob aliam causam quam ut filios Adam de diaboli jugo eriperet carnem susceperit, postquam, ut dicis, illud complevit, ut voluit, quare iterum corporis se gravitate impedivit?

Petrus. Corpus quidem Christi subtile fuit, et ab omni peccato mundissimum (Isai. LIII; I Petr. II). [650D] Neque enim vel primi parentis Adæ, vel ex seipso aliquod contraxit peccatum, et cum tale fuerit, nunquid mori debuit, cum et Adam, nonnisi propter peccatum obierit, et præterea cum in eo deitas habitaverit?

Moyses. Non.

Petrus. Cum ergo nullam ob culpam, quam admisisset, imo pro salvandis suis solummodo mortem suscepit, nunquid non merito resuscitari debuit?

Moyses. Ordo sane rationis sic exigit. Sed cur adeo suscitari festinavit, et non quousque boni qui mortui sunt, alii suscitentur in fine mundi (I Cor. XV; Matth. XXV), exspectavit?

Petrus. Alii namque mortui peccata in mundo [651A] isto plura commiserunt, quin et pro Adæ delicto mortem, pœnam scilicet peccati, susceperunt, ideoque quousque Deo placuerit suscitari non poterunt, ille autem nec Adæ, nec aliud, ut diximus, peccatum habuit, imo sponte sua, et pro nostra redemptione, die quidem una occubuit, alia vero ad infernum, ut inde bonos educeret, ipse descendit. Cum ergo omnia propter quæ venerat jam complesset, nec foret ulterius, ut ita dicam, quod facturus esset, merito die tertia resurrexit. Præterea etiam Enoch et Elias, quia sancti viri ac digni fuerunt, sicut credimus et nos et vos, adhuc vivunt (Gen. V; IV Reg. II), et licet in fine mundi morituri, statim tamen propter sanctitatem suam resurrecturi sunt. Quod cum ita sit, corpus Christi quod sanctissi[651B]mum omnium et a peccato mundissimum fuit, statim ut voluit suscitari non debuit? Ideo etiam eum suscitari necesse fuit, ut sicut per mortem suam descendens ad inferos de jure diaboli mortuos liberavit, ita et per resurrectionem suam de ejusdem diaboli manu, venturos liberaret, quia cum eum resurrexisse audiunt, credunt, et de jugo ipsius ita exeunt.

Moyses. Ratio est quod dicis. Sed posses tu aliqua prophetarum auctoritate quod suscitari deberet ostendere?

Petrus. Possum utique. Dicit namque David in psalmo: Dies super dies regis adjicies, annos ejus usque in diem generationis et generationis (Psal. LX). [651C] De quo etiam rege ista nisi de Christo dici potuit prophetia? Per dies quippe regis, definitum tempus quo ante passionem Christus in mundo vixit, notari Propheta voluit; per dies autem quos super dies regis adjiciendos esse dixit, quos et sine determinatione posuit, tempus post ejus resurrectionem intellexit, quod et fine cariturum esse signavit, cum addidit, annos ejus usque in diem generationis et generationis. In Isaia quoque legitur: Nunc consurgam, dicit Dominus, nunc exaltabor, nunc sublevabor (Isa. XXXIII). Et hic tria Dominus intelligi voluit. Quod etiam ait: Nunc consurgam, de resurrectione sui corporis, de morte dixit, quod autem sequitur: Nunc exaltabor, de ascensu suo in cœlum intulit, tertium vero, quod est: Nunc sublevabor, de exalta[651D]tione et gloria in se credentium addidit.

Moyses. Quandoquidem de ascensione mentionem fecisti, et ego jamdudum de hoc quærere disposui, nunc de eo, si placet, qualiter factum credas mihi postulo responderi. Prohibet namque ratio ponderosam rem super levem vel ascendere vel sustineri.

Petrus. Fides profecto mea est quod in cœlum ascenderit, credo etiam quia suæ virtus omnipotentiæ tanta sit quod quocunque modo factum fuerit, possibile fuit esse ut placuit. Quod si inde cum fideli aliquo agerem, aliud sane non responderem. Quia vero tu incredulus es, et nil nisi grossum quid, et quod quasi palpari possit intelligis, ideo aliquan[652A]tulum grossius tibi respondebo, et quia per hoc boni aliquid crediturum te esse desidero.

Moyses. Ut sic facias expostulo.

Petrus. Nosti itaque quod anser et gallina, passer et alauda de quatuor elementis omnes facti sunt, et alas habent?

Moyses. Utique novi.

Petrus. Dic ergo passer et alauda cur adeo sursum volando ascendunt, anser autem et gallina similiter facere non possunt?

Moyses. Quia et illi sunt parvi corporis, et ideo leviores, et isti majores, et propter hoc ponderosiores.

Petrus. Si ex quantitate levitas provenit, quare vultur vel aquila cum omnibus his major sit, subli[652B]mius omnibus volando conscendit?

Moyses. Quia de elementis subtilius compositum est corpus.

Petrus. Et licet leve sit et subtile, quid est quod corpus illud sursum facit condescendere?

Moyses. Procul dubio spiritus, sine quo non solum non volare, sed nec moveri posset ullatenus.

Petrus. Cum igitur Christi corpus post resurrectionem levissimum et subtilissimum fuerit, quippe cum in morte omnem ponderositatem et spissitudinem amiserit, cujus rei argumentum est quod ulterius nec cibo nec potu indiguit; cum, inquam, tale fuerit, et spiritum, id est animam secum habuerit, et præterea deitatem, quæ omnibus carnis spiritibus Moyse attestante dominatur et præcellit, nun[652C]quid non in cœlum, cum placuit, ascendere potuit? Item de Elia, cujus corpus nullam per mortem subtilitatem suscepit, et tamen coram discipulo suo Eliseo in altum ascendit, quomodo credis rationabiliter et secundum physicam factum fuit?

Moyses. Elias sane multum jejunavit, et parum comedit, unde et corpus suum levitatem et subtilitatem tantam accepit, quod usque in ærem conscendere potuit, ubi etiam et angeli eum acceperunt, et quo Deo placuit deportaverunt (IV Reg. II, IV).

Petrus. Cum ergo corpus Christi et per mortem subtile factum sit, et per hoc quod post resurrectionem necessitate aliqua nec manducavit nec bibit, [652D] quin et deitatis plenitudinem, quæ super angelos est in se habuerit, cur, sicut diximus, conscendere in cœlum nequivit? Sed et ratio est quod ascenderit. Si enim locum, in quo Moyses stabat cum sibi in rubo apparuit Dominus propter vicinitatem suam horæ unius sanctum Dominus appellat et propter ejus sanctitatem Moysi imperat, ut sua calceamenta solvat, dicens: Solve calceamentum de pedibus tuis; locus enim in quo stas terra sancta est (Exod. III), corpus Christi in quo divinitatis plenitudo non momentaneo, sed perenniter habitavit, nunquid in sordibus mundi hujus post resurrectionem remanere debuit? Imo justa, ut diximus, ratione, eum deseruit, sursumque in cœlum conscendit.

Moyses. Aperta quidem ratione hoc probasti, et [653A] bona similia induxisti. Sed poterit aliqua de ascensu ejus in prophetis auctoritas inveniri?

Petrus. Poterit utique. In Genesi namque legimus Dominum super hoc locutum fuisse ad Abraham, licet occulte. Scriptum enim est: Et produxit illum foras, et dixit illi: Aspice in cœlum et numera stellas, si poteris dinumerare illas. Et dixit: Sic erit semen tuum. Et credidit Abraham Deo, et æstimatum est illi ad justitiam (Gen. XV). Sed die, o Moyses, quid est quod ait, produxit illum foras? Quare enim hoc fecit? Nunquid intus ut foris Abraham non sciebat, quod stellas numerare non poterat? Vel nunquid Deus si vellet intus ei ut foris quod dixit dicere non valeret? Item, cum ait, sic erit semen tuum, quare non dixit, faciam semen tuum sicut [653B] stellas cœli, si potest quis dinumerare stellas cœli, et semen tuum dinumerabitur, quemadmodum et alibi dicit: Faciam semen tuum tanquam arenam maris, si potest quis dinumerare arenam maris, et semen tuum dinumerabitur?

Moyses. In hoc certe aliud nescio, nisi quia sic dicere placuit Deo.

Petrus. Sermonem quippe volo totum intelligas, et quod verbum aliquod temere Scriptura non posuit scias. Quod itaque scriptum est, produxit illum foras, duabus de causis a Domino factum est. Una quidem, ut ei cœli locum ostenderet, quod per hoc designatur, quod est aspice cœlum (Gen. V). Altera vero ut stellarum multitudinem, et hoc est quod dicit, numera stellas, si poteris dinumerare illas. Quod [653C] autem sequitur: sic erit semen tuum, in Hebraico quidem ponitur tale verbum quod in Latino et huc reddit et sic, eo scilicet quod et locum et similitudinem significat. Si enim tale ponere vellet, quod locum tantummodo significaret, הבה, henna, utique diceret: si vero tale quod solum sic redderet, ככה, cacha, posuisset. Per hoc igitur quod ibi כה, eo posuit, notari voluit et locum, in quo futurum erat Abrahæ semen, Christus videlicet post suam ascensionem, et ipsius seminis multitudinem.

Moyses. Illud scio ego quod co Hebraice, Latine sic reddat, sed nusquam puto locum significat.

Petrus. Facit utique: In Exodo namque legitur de Moyse quod vidit virum Ægyptium percutientem [653D] quemdam de Hebræis fratribus suis. Cumque circumspexisset huc atque illuc, nullumque adesse vidisset, percussum Ægyptium abscondit sabulo (Exod. II). Ubi enim huc atque illuc ponitur, in Hebraico quidem invenies co et co. Sed ad hujus sententiæ confirmationem sequitur in eodem: Credidit Abraham Deo, et æstimatum est illi ad justitiam (Gen. XV). Quare enim in hac promissione credidit Abraham Deo plus quam in aliis promissionibus quæ sibi factæ sunt a Deo?

Moyses. In omnibus profecto credidit, qui incredulus nunquam fuit.

Petrus. Et quare in singulis promissionibus non dicit Scriptura quia credidit Deo, sicut hic; vel cum [654A] semper credulus fuerit, cur sicut in aliis super hoc tacuit, similiter non tacuit et hic?

Moyses. Nescio, sed sic dicit.

Petrus. Nunquid non supra diximus, quod verbum aliquod temere Scriptura non posuit?

Moyses. Dic ergo tu, quare hoc dixerit.

Petrus. Profecto quia contra usum erat et incredibilis illa promissio, de ascensu seminis sui in cœlum, ideo additur ad ostendendam ejus sanctitatem: Credidit Abraham Deo. Quia vero, cum non foret mirum si dubitaret, non tamen dubitavit, sed credidit, ideo sequitur, et æstimatum est illi ad justitiam. Sed et David in psalmo de Christi ascensu loquitur, cum refert quod de semine suo a Domino promittitur: Semen, inquit, ejus in æternum mane[654B]bit, et thronus ejus sicut sol in conspectu meo, et sicut luna perfecta in æternum, et testis in cœlo fidelis semper (Psal. LXXXVIII). Hæc autem promissio fuitne facta propter aliquem de semine David præter Christum, an de Christo solum?

Moyses. Cum mihi nullum surgat proficuum ex contradicendo, revera propter Christum factam fuisse non abnego. Inde enim argumentum est quod promissionem illam, quæ David a Domino facta est, de semine suo alio quam de Christo comitatur semper conditio, sicut in libro Regum invenimus tertio, quod David, cum jam appropinquarent dies mortis suæ, castigans Salomonem filium, inquit ad eum: Confortare et esto vir, etc., statimque causam cur eum castigaret, adjunxit, dicens: Si custodierint filii [654C] tui viam meam, et ambulaverint coram me in veritate in toto corde suo, et in omni anima sua, non auferetur tibi vir de solio Israel (III Reg. II). Promissio autem illa, quæ sibi de Christo est facta, etsi filii tui peccarent utique punirentur, sed tamen promittitur esse complenda, sicut in eodem legitur psalmo: Si autem dereliquerint filii ejus legem meam, et in judiciis meis non ambulaverint, si justitias meas profanaverint, et mandata mea non custodierint, visitabo in virga iniquitates eorum, et in verberibus peccata eorum; misericordiam autem meam non dispergam ab eo, et quæ procedunt de labiis meis, non faciam irrita (Psal. LXXXVIII).

Petrus. Bene dixisti, et bene Scripturas intelligere te demonstrasti, et contrarium nullum posuisti. [654D] Sed Christus quomodo in æternum manebit, nisi Deus erit, et thronus ejus sicut sol vel luna in conspectu Domini erit, et ipse testis in cœlo fidelis semper, nisi in cœlo sit? Christum itaque Psalmista in cœlum fore ascensurum designavit. Hoc autem facere quisquam ut credimus non posset, nisi et Deus et homo esset.

Moyses. Sermonis profecto mihi videtur sic exigit ordo.

Petrus. Item David alibi in psalmo de eodem: Exsurge, gloria mea, exsurge, psalterium et cithara, exsurgam diluculo. Exaltare super cœlos, Deus, et super omnem terram gloria tua (Psal. LVI). Hic quippe David et Christi resurrectionem insinuat, et ascen[655A]sionem, et quædam alia. Quod enim ait: Exsurge, gloria mea, Christi resurrectionem designat. Ac si diceret: Exsurget de morte Christus qui est gloria mea. Illud autem quod est: Exsurge, psalterium et cithara, propter gaudium intulit, et lætitiam quæ ex Christi resurrectione fuerant proventura, quæ bene per psalterium designantur, et citharam, cum tempore prosperitatis et lætitiæ hujusmodi exerceantur instrumenta. Ac si diceret: Christo resurgente, omne cum eo gaudium exsurget atque lætitia. Per tertium vero quod est: Exsurgam diluculo, ubi supplendum est in diluculo, notatur quia ipse David de tenebris inferni eripiendus erat resurgente Christo. Sic namque hic per diluculum intelligimus lucem, sicut multis in locis per nomen quod est vesper, tenebras intelligere solemus et noctem. Ac si aperte diceret: [655B] Christo resurgente, exsurgam et ego de tenebris cum eo in gloria et magna luce. Quartum autem quod dixit: Exaltare super cœlos, Deus, et super omnem terram gloria tua, de exaltatione et ascensu Christi in cœlum addidit, de quo ascensu per totum sibi mundum provenire debebat gloria. Quasi diceret: Exaltaberis super cœlos et ascendes, et inde tibi per totam terram accumulabitur gloria. Quod vero dixit, Deus, necessario de Christo intelligimus, qui et homo fuit et Deus. Purus enim Deus cum nec de loco ad locum moveatur, procul dubio nec descendit, nec ascendit aut exaltatur.

Moyses. Sufficit, fateor quod de ascensu dixisti. Sed in tuæ fidei expositione adhuc unum tetigisti, [655C] videlicet quod vivos judicare et mortuos venturus sit in die judicii. Cujus rei nec argumentum nec rationem expostulo. Si enim, ut creditis, et Deus est et homo, satis eum judicem etiam mundi esse concedo. Sed habes tu aliquam de Scriptura auctoritatem super eo?

Petrus. Utique habeo. Sic namque legimus in Danielis libro: Aspiciebam donec throni positi sunt, et Antiquus dierum sedit (Dan. VII). Et postea in eodem: Judicium sedit, et libri aperti sunt. Deinde etiam in eadem visione: Aspiciebam ergo, inquit, in visione noctis, et ecce cum nubibus cœli quasi Filius hominis veniebat, et usque ad Antiquum dierum pervenit, in conspectu ejus obtulerunt eum, et dedit ei potestatem, et honorem, et regnum, et omnes populi, [655D] tribus et linguæ servient ei. Potestas ejus potestas æterna quæ non auferetur, et regnum ejus non corrumpetur (ibid.). Antiquus quippe dierum qui sedit, Deus Pater est. Per hoc vero quod dixit: Judicium sedit, et libri aperti sunt, judicium designatur, quod in fine mundi est futurum, in quo quasi in libris scripta discutientur merita singulorum (Matth. XXV). Qui autem cum nubibus cœli veniebat, Christus est, qui recte non Filius hominis absolute, sed quasi Filius hominis dicitur, quia non de patre carnali et matre, imo de virgine et Deo Patre natus est. Per hoc vero quod parato judicio, et apertis libris, Antiquus dierum ei potestatem, et honorem, et regnum dedit, et omnium populorum, tribuum ac linguarum [656A] servitutem ipsi promittit, patet profecto, quia judicium omnium in mundi consummatione sibi concessum sit. Per hoc etiam quod est, potestas ejus æterna quæ non auferetur, et regnum ejus quod non corrumpetur, quod tantum ad regnum divinum pertinet, et per illud quod præcedit, quasi Filius homines veniebat, procul dubio innuitur, quod ille cui judicium ac regnum tale dabatur, Christus est, qui et Deus, ut diximus, et homo futurus erat. Concedat autem tibi, amice, Dominus, ut tu in judicio illo eorum qui in parte dextera collocandi sunt (ibid.), sit unus. Amen.