|   | 
      | 
    
     
 
- 
 - A n t i c l a u d i a n u s 
 
s i v e   D e   o f f i c i i s  
v i r i   b o n i   e t   p e r f e c t i 
 
L i b e r   p r i m u s 
 
 - ____________________________________
 
 
 
 - Vt sibi iuncta magis Nature dona resultent,
 
Vt proprium donet donis mixtura fauorem, 
Solers Nature studium, que singula sparsim 
Munera cuntulerat aliis, cuncludit in unum. 
 - 5
 - Cudit opus, per quod operi cuncluditur omni:
 
Pristina sic operum peccata repensat in uno, 
Vt quod deliquit alias cumpenset in isto. 
Supplicat huic operi famulans, opus omne decoris, 
Et tanta cupiens uestiri dote fauoris, 
 - 10
 - Incudis deposcit opem: sed fessa laborat
 
Incus, que tantos uires expendit in usus. 
Vltra sese posse studet Natura suumque 
Supra se metitur opus, sic uincere fertur 
Artifices alios, quod se superasse fatetur. 
 - 15
 - Nec subitos animi motus perpessa, repente
 
Currit ad hec opera, sed ad hec deliberat utrum 
Possit et ad libram racionis singula pensat. 
 
Protinus ergo suas uocat in sua uota sorores, 
A quibus emeriti descendat tramite recto 
 - 20
 - Regula consilii mentisque coherceat estum,
 
Vt sic, freta sue scalpro racionis, in ipsos 
Effectus operum mentis deducat ydeas, 
Aut lima meliore diu concepta recidat. 
Ergo consilii non aspernata rigorem, 
 - 25
 - Concilium celeste uocat; peregrinat ab alto
 
Milicie celestis honor terramque serenat 
Luce sua, dignatus humum uestire beatis 
Gressibus, et nostri tolerans fastidia mundi, 
A splendore suo descendit regia celi; 
 - 30
 - Dum lumen proprium terre cucedit ad horam,
 
Jam noua miratur tellus uestigia ferre, 
Gaudet honus, sed uis honeris pensatur honore. 
 
Pacis alumpna mouet primos Concordia gressus, 
Et pleno cuncta perfundens Copia cornu, 
 - 35
 - Et Fauor, et multo perfusa fauore Iuuentus,
 
Et Risus nostre proscribens nubila mentis, 
Et Pudor, et certo contenta Modestia fine, 
Et Racio, mensura boni, quam semper adherens 
Felici gressu felix comitatur Honestas, 
 - 40
 - Et Decus, et cuncta trutinans Prudentia libra,
 
Et Pietas, et uera Fides, que fraudis in umbra 
Nobis ypocritum mentiri nescit amorem, 
Et uirtus que spargit opes, que munera fundit, 
Quam penes ignorat ignauam gaza quietem 
 - 45
 - Nec dormire potest thesauri massa sepulti,
 
Sed mutat uarios tociens peregrina magistros. 
 
Vltima Nobilitas, et forme laude secunda, 
A longe sequitur harum uestigia; quamuis 
Nescio quid presigne gerat, tamen huius ad unguem 
 - 50
 - Non poterat reliquis facies equare decorem;
 
Munere Fortune melior sed parcius ipsa 
Gracia Nature dotes effundit in illa. 
Hec superum soboles gressus maturat in arcem 
Nature proprioque domum chorus afflat honore. 
 
 - 55
 - Est locus a nostro secretus climate longo
 
Tractu, nostrorum ridens fermenta locorum: 
Iste potest solus quicquid loca cetera possunt; 
Quod minus in reliquis melius suppletur in uno; 
Quid prelarga manus Nature possit et in quo 
 - 60
 - Gracius effundat dotes, exponit in isto,
 
In quo, pubescens tenera lanugine florum, 
Sideribus stellata suis, succensa rosarum 
Murice, terra nouum contendit pingere celum. 
Non ibi nascentis expirat gracia floris 
 - 65
 - Nascendo moriens; nec enim rosa mane puella
 
Vespere languet anus, sed uultu semper eodem 
Gaudens, eterni iuuenescit munere ueris. 
Hunc florem non urit hyems, non decoquit estas. 
Non ibi bacchantis Boree furit ira, nec illic 
 - 70
 - Fulminat aura Nothi, nec spicula grandinis instant.
 
Quicquid depascit oculos uel inhebriat aures, 
Seducit gustum, nares suspendit odore, 
Demulcet tactum, retinet locus iste locorum. 
Iste parit, nullo uexatus uomere, quicquid 
 - 75
 - Militat aduersum morbos nostramque renodat,
 
Instantis morbi proscripta peste, salutem. 
Non uulgus uerum, uerum miracula gingnens 
Sponte nec externo tellus adiuta colono, 
Nature contenta manu Zephirique fauore, 
 - 80
 - Parturit et tanta natorum prole superbit.
 
 
Flore nouo gaudens, folio crinita uirenti, 
Non demorsa situ, non iram passa securis, 
Non deiecta solo, sparsis non deuia ramis, 
Ambit silua locum, muri mentita flguram. 
 - 85
 - Non florum predatur opes foliique capillum
 
Tondet hyems, teneram florum depasta iuuentam. 
Exilium patitur arbor quecumque tributum 
Germinis et fructus Nature soluere nescit, 
Cuius mercari fructu meliore fauorem 
 - 90
 - Contendens aliasque suo precellere dono,
 
Quelibet et semper de partu cogitat arbor. 
 
Syrenes nemorum, cithariste ueris, in illum 
Conuenere locum mellitaque carmina sparsim 
Commentantur aues, dum guturis organa pulsant. 
 - 95
 - Pingunt ore liram, dum cantus imbibit istos
 
Auditus, dulces offert sonus auribus escas. 
 
In medio lacrimatur humus fletuque beato 
Producens lacrimas, fontem sudore perhenni 
Parturit et dulces potus singultat aquarum. 
 - 100
 - Exuit ingenitas feces argenteus humor,
 
Ad puri remeans elementi iura, nitore 
Fulgurat in proprio, peregrina fece solutus. 
Pregnantis gremium telluris inhebriat iste 
Potus et ad partus inuitat uota parentis: 
 - 105
 - Arboribus similes tellus non inuida potus
 
Donat et affectum pariendi suggerit illis. 
 
In medio nemoris euadit in aera montis 
Ardua planicies et nubibus oscula donat. 
Hic domus erigitur Nature, si tamen isto 
 - 110
 - Nomine censeri fas sit, cum numine possit
 
Sydereas superare domos superumque penates, 
Nec sibi dignetur conferre palacia regum. 
A nostris laribus excepta beatior aula 
Aera metitur, altis suspensa columpnis, 
 - 115
 - Sydere gemmarum prefulgurat, ardet in auro
 
Nec minus argenti proprio donatur honore. 
Non ibi materies, que sit demissior istis, 
Jura tenet propriaque potest plebescere forma. 
Hic hominum mores picture gracia scribit: 
 - 120
 - Sic operi proprio pictura fideliter heret,
 
Vt res picta minus a uero deuiet esse. 
noua picture miracula! Transit ad esse 
Quod nichil esse potest picturaque simia ueri, 
Arte noua ludens, in res umbracula rerum 
 - 125
 - Vertit et in uerum mendacia singula mutat.
 
 
Sic logice uires artis subtiliter huius 
Argumenta premunt logiceque sophismata uincunt: 
Hec probat, ista facit; hec disputat, impetrat illa 
Omne quod esse potest: sic utraque uera uideri 
 - 130
 - Falsa cupit, sed ad hoc pictura fidelius instat.
 
Illic arma parat logico logiceque palestram 
Pingit Aristoteles, sed eo diuinius ipsa 
Sompniat archana rerum celique profunda 
Mente Plato, sensumque Dei perquirere temptat. 
 - 135
 - More suo Seneca mores ratione monetat,
 
Optimus excultor morum mentisque colonus. 
Diuitis ingenii uena Ptholomeus inundans, 
Deuectus superas curru racionis in arces, 
Colligit astrorum numeros, loca, tempora, cursus. 
 - 140
 - Verbi pauperiem redimit splendore colorum
 
Tullius et dictis ornatus fulgura donat. 
Virgilii musa mendacia multa colorat 
Et facie ueri contexit pallia falso. 
Hic uigor et sensus equali munera lance 
 - 145
 - Pensant: Alcidem uigor armat, sensus Vlixem.
 
Ne mentem fermentet opum conuictus, habunde 
Fundit opes Tytus et munera cogit abire. 
Militat instantis feruens audacia Turni, 
Ense tonans, ignara metus et prodiga uite, 
 - 150
 - Ypolitique pudor Veneris subductus habenis
 
Gaudet et excepto luget Cytherea pudore. 
 
Has species rerumque tropos et sompnia ueri 
Regia picta tenet, tanto festiua decore, 
Sed minus in uultu gestans insigne decoris 
 - 155
 - Postremos subtristis habet pictura penates.
 
Vel lusisse parum, uel saltem sompnia passam 
Credas et tenues ire sensisse procellas, 
Vel magis oblitam facti presentis in illa 
Naturam peccasse putes. Delira uidetur 
 - 160
 - Picture facies meliorem poscere formam,
 
Sed neque gemmarum radius splendore diescens, 
Nec nitor argenti, nec fulgure gracius aurum 
Excusare potest picture crimen adultum 
Quin pictura suo languens pallescat in auro: 
 - 165
 - Illic pannoso plebescit carmine noster
 
Ennius et Priami fortunas intonat; illic 
Mevius, in celos audens os ponere mutum, 
Gesta ducis Macedum tenebrosi carminis umbra 
Pingere dum temptat, in primo limine fessus 
 - 170
 - Heret et ignauam queritur torpescere musam;
 
Illic precipiti Nero fulmine concutit orbem, 
Indulgens sceleri, cogit plus uelle furorem, 
Quam furor ipse uelit; quicquid distillat ab illo 
Nequicie sese totum partitur in orbem; 
 - 175
 - Illic diues eget, sitit aurum totus in auro
 
Midas, nec metas animo concedit habendi. 
Militis excedit legem plus milite miles 
Aiax milicieque modus decurrit in iram. 
Fractus amore Paris, Veneris decoctus in igne, 
 - 180
 - Militat in Venerem; dum militis exuit actus,
 
Damnose compensat in hac quod perdit in armis. 
In Dauo propriam miratur noctua formam 
Et uultus peccata sui solatur in illo. 
Ergo Nature quicquid munuscula plene 
 - 185
 - Percipit aut eius modicam subterfugit artem,
 
Inscriptum calamis picture fabula monstrat. 
Singula decernens sensu Natura profundo, 
Sedibus hiis sua iura tenet legesque figurat 
Prouida, quas toto sparsim promulgat in orbe. 
 - 190
 - Scrutatur rerum causas et semina mundi:
 
Quis Chaos anticum uultu meliore redemit, 
Dum forme melioris opem uultusque decorem 
Quereret atque suum lugeret silua tumultum; 
Quis, fidei nexu ciuilia bella refrenans, 
 - 195
 - Et fratrum rixas, elementis oscula pacis
 
Indidit et numeri nodo meliore ligauit. 
Terrarum motus, mugitum fulminis, iras 
Occeani, uentorum prelia mente fideli 
Conspicit et certa solers indagine claudit 
 - 200
 - Temporis excursus; cur contristata pruinis
 
Luget hyems canis, ridet uer, estuat estas, 
Effluit autumnus rerum torente profundo, 
Vel cur terra sedet, fluit amnis, profluit aer, 
Flamma uolat reliquisque fidem non inuida seruat; 
 - 205
 - Non audens uiolare fidem cur federa terris
 
Labilis unda tenet, certo contenta meatu. 
 
Postquam celestis aurata sedilia cetus 
Impleuit tantaque nitens deitate refulsit 
Ipsa domus, tanti lucem mirata diei, 
 - 210
 - Concilii stetit in medio Natura, parumper
 
In terram demissa caput, concepta seueris 
Vultibus exponens dextraque silencia dictans, 
Suspendensque animos, uoces exiuit in istas: 
 
«Sepe, diu, multum solerti mente retracto 
 - 215
 - Singula que nostre pinxit solercia dextre,
 
Sed nichil invenio quod in omni parte beate 
Viuat, quin multas nobis deferre querelas 
Possit, si hanc nostram uelit accusare Mineruam. 
Sed nostras errasse manus quod penitet, error 
 - 220
 - Haut nocet et nostros denigrat parcius actus.
 
Nec tamen herentes maculas abstergere possum, 
Quas habitus firmi prescriptio longa tuetur, 
Nam medicina silet, ubi morbi causa senescit, 
Nec morbi ueteres molimina tarda requirunt. 
 - 225
 - Vnica coniecto tante solacia pestis,
 
Que tamen effectu describere nolo, priusquam 
Norma iudicii uestri mens nostra probetur. 
Hoc in mente diu scriptum mihi sedit, ut omnes 
Et simul instanter, caute, solerter ad unum 
 - 230
 - Desudemus opus, in quo tot munera fundat
 
Quelibet, ut post has dotes uideatur egere, 
Nostrorum crimen operum redimatur in uno, 
Vnius probitas multorum crimina penset 
Vnaque quamplures exterminet unda litturas. 
 - 235
 - Non terre fecem redolens, non materialis
 
Sed diuinus homo nostro molimine terras 
Incolat et nostris donet solacia damnis, 
Insideat celis animo, sed corpore terris: 
In terris humanus erit, diuinus in astris. 
 - 240
 - Sic homo sicque Deus fiet, sic factus uterque
 
Quod neuter mediaque uia tutissimus ibit, 
In quo nostra manus et munera nostra loquantur. 
Sit speculum nobis, ut nos speculemur in illo 
Que sit nostra fides, que nostra potencia, virtus 
 - 245
 - Que sit et in quantum melius procedere possit.
 
Si labor accusat nostros in munere tanto 
Deffectus honerique manus succumbere nostro, 
Hoc decus excusat, soluens objecta pudoris. 
Si Natura negat, animi succurrere debet 
 - 250
 - Robur et affectus effectu claudere nostros.
 
Nam quod nulla ualet per se supplebit in unum 
Coniurata manus, ut que non singula prosunt 
Multa iuuent collecta simul, nam plurimus annem 
Riuulus excressens gignit scintillaque flammam 
 - 255
 - Multa parit multusque lapis concludit aceruum.
 
Heu! pudeat nostrum tociens errasse laborem 
Et tociens fructum male respondisse labori! 
Heu! pudeat nostra terris decreta silere, 
Quod nostri languescit amor, quod fama tepescens 
 - 260
 - Torpet et a toto uiles proscribimur orbe,
 
Quod laxas mundo sceleris concedit habenas 
Thesiphone nostraque sibi de gente triumphans 
Gaudet et a nostro luctu sibi gaudia suggit: 
Vincimur et uictas pedibus summittit Herinis 
 - 265
 - Et grauibus nostra castigat colla cathenis».
 
 
Sic Natura, suo mentem sermone figurans, 
Fine dato uerbis, orandi fine perorat. 
Gaudet et assentit Nature curia, uotum 
Laudat et a uoto non distant uota sororum. 
 
 - 270
 - Surgit ad hoc placidi uultus gestusque modesti
 
Circumscripta modum Prudencia. Colla pererrat 
Aurea cesaries, sed acus mediata refrenat 
Litigium crinis et regula pectinis instat. 
Ordo supercilii, iusto libramine ductus, 
 - 275
 - Nec nimis exhaustus nec multa nube pilorum
 
Luxurians, sese geminos exemplat in arcus. 
Luminis astra iubar, frons lilia, balsama naris, 
Dens ebur osque rosam parit, offert, reddit, adequat; 
Spirat in ore color uiuus nec candor adulter 
 - 280
 - Turpiter effingit tanti phantasma decoris.
 
Sydereum uultus castigauere ruborem 
Lilia nupta rosis et, ne palloris obumbrent 
Nubila candorem, deffendit flamma ruboris. 
Clarior argento, fuluo conspectior auro 
 - 285
 - Lucidior glacie, cristallo gracior omni,
 
Menti planicies roseo non derogat ori; 
Non male colla sedent, humero non insidet alta 
Ceruix, sed spacio surgit distincta modesto. 
Poma mamillarum, modico suspensa tumore, 
 - 290
 - Nulla mollicie dependent fracta, sed ipsa
 
Duricie proprii describunt signa pudoris. 
Explicat explicito tractu iunctura lacertos 
Amplexusque suos deposcere brachia credas, 
Imaque conciliat summis extremaque primis 
 - 295
 - Conuallis laterum, modulo submissa decenti.
 
Cetera quis nescit meliora latere sub istis 
Quorum sola gerunt placidi preludia uultus? 
Canone sub certo dimensio nulla retardat 
Corporis excursum uel certo fine refrenat: 
 - 300
 - Nunc magis euadens celestia uertice pulsat,
 
Nunc oculos frustrans celestibus insidet, ad nos 
Nunc redit et nostra sese castigat habena. 
 
Vestis erat filo tenui contexta, colorem 
Non mentita suum nulloque sophismate uisum 
 - 305
 - Decipit, immo rubor natiuus inhebriat illum.
 
Non ibi materies forme suffragia querit 
Nec forme peccata sibi uelamina querunt. 
Materie neutra succumbit, neutra sorori 
Cedit et ex equo certant utra uincere possit. 
 - 310
 - Sompniat hie rerum species pictura resultans,
 
Quas tamen ex parte iubet expirare uetustas, 
Et forme ueteris uestigia pauca supersunt; 
Sed tamen in partes uestem diffibulat istam 
In uariis scissura locis, lugere uidetur 
 - 315
 - Vestis et illata sibimet conuicia fiere.
 
Dextra manus librat trutinam que singula pensat 
In numero, forma, mensura, pondere, causa. 
Hiis ornata modis, isto festiua paratu, 
Verba parat solers Prudencia, cuius ab ore 
 - 320
 - Curia dependet. Currunt instanter ad illam
 
Visus et auditus, sed uoto dispare certant: 
Visus, ut in specie tanta conuiuia querat 
Auditusque fauos uerborum suggat ab ore. 
Hiis igitur uerbis mentem Prudencia pingit, 
 - 325
 - Dum tenet intentas attentio tanta sorores:
 
 
«Nil nisi diuinum sapit hec sentencia, tanti 
Prouida consilii, que sic racionis in igne 
Decoquitur quod nulla manent uestigia fecis. 
Non fluidum redolet animum, non mentis obese 
 - 330
 - Segniciem loquitur, subitis non motibus instat
 
A summis exputa labris, sed mentis ab alto 
Prominet et nostris offert medicamina morbis. 
Trans hominem mens ista sapit, condita sapore 
Diuine mentis, de cuius fonte profundo 
 - 335
 - Riuulus emanat, animi discrecio uestri.
 
Non igitur iacet exanimis, non indiga recti, 
Non racionis inops, non mens effrenis oberrat, 
Non agitur casu, tanto suffulta patrono. 
Que tantam mentem detractio mordeat, aut quis 
 - 340
 - Vrgeat inuidie stimulus? Quis nubila liuor
 
Misceat aut odium? Cur limes regius illam 
Dirigat et recto producat calle uiantem? 
Ne uestre faciat conceptio mentis abortum, 
Ne res tanta ruat, ne lux moriatur in umbra, 
 - 345
 - Sed magis exposita prefulguret, exeat illud
 
In commune bonum, melius sub luce patebit. 
Namque bonum quod sepe latet splendore minori 
Degenerat lucetque magis si luce fruatur: 
Sic flos in fructus, in flumen riuus inundans 
 - 350
 - Ibit et in messem pinguis procedet arista.
 
Quid melius sperare potest, quid maius et ultra 
Quid poterit uelle mentis conceptus honeste? 
Si bonus est, hucusque licet, deflgat in isto 
Gressus proposito nec longius ire laboret. 
 - 355
 - Sed tamen hoc superest quod mentem concutit, obstat
 
Proposito, uexat animum, concepta retardat, 
Quod tanti uires operis, tot pondera rerum 
Tantum nescit opus, operas suspirat ad istas 
Nostra manus, que sic hominem conducit ad esse. 
 - 360
 - Quod non perducit, facit hunc, non perficit ipsum;
 
Semper ad esse mouet, sed nunquam permouet illum; 
Ejus ad esse ualet nec ad eius preualet ortum. 
Dispar natura, dispar substancia, forma 
Discors, esse duplex hominis concurrit ad esse; 
 - 365
 - Vna sapit terras, celum sapit altera, celis
 
Insidet hec, illa terris, mortique tributum 
Cogitur ista dare, mortis lex excipit illam. 
Hec manet, illa fluit; hec durat, deperit illa; 
Essendi nomen gerit hec, gerit altera numen; 
 - 370
 - Corpus habet terras, celestia spiritus: ergo
 
Terram terra tenet, retinent celestia celum. 
Incudem nostram corpus mortale fatetur, 
Artifices nostros et nostram postulat artem. 
Artifices alios anime natale requirit, 
 - 375
 - Artificis melioris opem celestis origo
 
Postulat et nostram fugit eius forma monetam, 
Diuinique loquens operis miracula, nostrum 
Spernit opus, ridens artis uulgaria nostre. 
Qualiter ex nichilo, sine forma, semine, causa, 
 - 380
 - Materia, motu, sensu, ductore, ministro,
 
Ingenitum, simplex, animabile, mobile, purum 
Prodeat exterius, nullo mediante patrono, 
Sola Dei nouit Prudencia, cuius ab alto 
Pectore procedit quicquid procedit in esse. 
 - 385
 - Hie elementa silent, languescunt semina rerum,
 
Sydus hebet, natura tacet uirtusque planete 
Deficit et propria miratur iura tacere. 
Ergo cum nostram genituram regula talem 
Nesciat et tantam stupeat pictura figuram 
 - 390
 - Occasumque manus talem patiatur ad ortum,
 
Non uideo, non concipio, non iudico memet 
Scire modos, causas, raciones, semina, formas, 
Instrumenta quibus, nostra mediante Minerua, 
Ortus celestis anime ducatur ad ortum. 
 - 395
 - Ergo consilii super hiis libramina ferre
 
Nescio, non ualeo, dubito, desisto, retardor; 
Consilio, racione, fide mea causa iacebit 
Orphana nec certo claudetur fine uoluntas, 
Singula ni Racio trutina meliore repenset, 
 - 400
 - Quam penes obscurum, fluitans, mutabile, cassum,
 
Ignotum, mendax nichil est, cui singula lucent, 
Cuncta patent dubiumque nichil, non alta uidentur 
Astra nec obscurus aer pelagusque profundum. 
Sol animi, mentis oculus lumenque uianti, 
 - 405
 - Proscripti patria, mortis solamen, origo
 
Iusticie, uirtutum regula, linea recti, 
Subducat dubia certis, mendacia ueris, 
In certo figat animum dubiumque recidat, 
Erroris tergat tenebras uerique serenet 
 - 410
 - Luce diem mentis et falsi nubila pellat.
 
Menti concusse dubiorum fluctibus aura 
Gracior applaudat, Racionis flamine leni 
Concilians estus animi fluctusque retardans. 
Segniciemque meam non tanti massa laboris 
 - 415
 - Accusare potest; non tanto uicta labore
 
Cedo nec ignaue mendico quietis asylum. 
Aggrediar quicquid Racio dictauerit, immo 
Iusserit atque nichil de contingentibus ipsa 
Transgrediar, finem proprio pro posse secuta. 
 - 420
 - Sed quia principia nullo concludere fine,
 
Vel dare principiis fines aliunde petitos, 
Vt primo medium, medio non consonet imum, 
Censetur turpe, fluitans, mutabile, stultum. 
Cedere principiis malo quam cedere fini». 
 
 - 425
 - Sic ait et tanto dubiorum turbine tota
 
Curia concutitur turbataque turba sororum 
Fluctuat in dubiis, alta cum uoce fluentes 
Suspendens animos, et murmura sola pererrant. 
Qualiter aura fremit, fluit aer, fluctuat unda, 
 - 430
 - Quam primo Zephirus complanat flamine leni,
 
Si maris excuciat borealis turbo soporem, 
Vel maris instantes cogat uigilare procellas, 
Sic animi fluitant et mentes mentibus instant; 
Quas Natura prius leni perflauerat aura, 
 - 435
 - Perflat maiori flatu Prudencia mentes.
 
 
Erigitur Racio poscitque silencia nutu 
Voce, manu, facie; pacis tranquilla meretur 
Vultus et ad nutum moriencia murmura nutant 
Virginis in facie. Prudencia plurima uultu 
 - 440
 - Paret et expressi sequitur uestigia uultus.
 
Suntque relatiue facies: gerit altera formam 
Alterius seseque sibi conformat in illa. 
Vna sibi facies faciem presentat utramque. 
Vultus diuersi, facies diuersa duarum, 
 - 445
 - Non aduersa tamen, quales decet esse sororum.
 
Par facies habitusque pares, par gestus in illis, 
Par modus atque decor, sed dispar uultus in annis. 
Nam pocior Racio senii uexilla gerebat, 
Plenior etate, plenis maturior annis. 
 - 450
 - Dextra manus triplicis speculi flamata nitore
 
Splendet et in triplici speculo triplicata resultat 
Vitrea mollicies, que tactus abdicat omnem 
Insultum digitique leues uix sustinet ictus. 
Vnius speculi sese concedit in usum 
 - 455
 - Attente Racio, speculo speculator in isto
 
Causarum seriem, rerum scrutatur abissum, 
Subiecti formeque uidet connubia, cernit 
Oscula, que miscet concrecio, queue propinat 
Vnio natiua, formis subiecta maritans, 
 - 460
 - Subiecti que forma facit, que perficit esse,
 
Que rem conducit uel que perducit ad esse; 
Que generat, que mutat eam, que seruat in esse, 
Quid sit uel quanta, qualis uel quomodo sese 
Res habeat reliquosque status perquirit in illa. 
 
 - 465
 - Argenti facies, feces exuta metalli,
 
Infra se splendore diem stellasque relinquens, 
Exultat, speculi formam uestita secundi. 
Hie subiecta uidet, formis uiduata, reuerti 
Ad Chaos antiqum propriamque requirere matrem 
 - 470
 - Inque statu proprio puram iuuenescere formam
 
Nec sua degeneris subiecti tedia flere; 
Quomodo forma suo gaudens requiescit in esse, 
Nec uarios fluctus subiecti naufraga querit; 
Qualiter ad proprium peregrina reuertitur ortum, 
 - 475
 - Subiecti fugit occasus et funera uitat.
 
Subiecti senio non deflorata iuuentus 
Formarum, formas semper facit esse puellas. 
Cernit inoffenso uultu mentisque profundo 
Quomodo compositum simplex, celeste caducum, 
 - 480
 - Diversum sit idem, grauidum leue, mobile certum,
 
Obscurum lucens, preciosum uile, iocosum 
Flebile, perpetuum mortale, uolubile fixum. 
 
Auri nobilitas, auro decoctior omni, 
Vixque suum dignata genus speciemque fateri, 
 - 485
 - In speculi transit speciem, que tercia rerum
 
Vmbras mentiri nescit, sed singula monstrat 
Cercius et specie meliori cuncta figurat. 
Hie rerum fontem, mundi genus, orbis ydeam, 
Exemplar, speciem, causam, primordia, finem 
 - 490
 - Conspicit et certis metitur singula metis:
 
Qua racione, quibus causis, cur, quomodo, quando 
Instabilis, genitus, fluitans, mutabilis iste 
Mundus ab ingenito, stabili certoque figuram, 
Esse, statum, speciem, uitam contraxit et ortum; 
 - 495
 - Quomodo terrestrem formam celestis ydea
 
Gignit et in nostram sobolem transcribit abissum, 
Mittit in exilium formas quas destinet orbi, 
A patre degenerat proles faciemque paternam 
Exuit antiqui uultus oblita parentis; 
 - 500
 - Qualiter in mundo fantasma resultat ydee,
 
Cuius inoffensus splendor sentitur in umbra; 
Qualiter a fonte formarum riuus aberrans 
Ingenitum perdit subiecti labe nitorem; 
Quid cogat fatum, quia casu deffluat aut quid 
 - 505
 - Arbitrii possit medio librata potestas.
 
Se totam Racio speculis expendit in istis, 
Sed magis ad presens uisus indulget habenis, 
Mentem sollicitat, animum diffundit, ut intus 
Hauriat a speculis aliquid racione probatum, 
 - 510
 - Quod digne ferri tantas mereatur ad aures.
 
  
  
  
  
 | 
      |