|
|
Rescriptum Abaelardi ad Heloissam
Heloissae, dilectissimae sorori suae in Christo,
Abaelardus, frater eius in ipso.
Quod post nostram a saeculo ad Deum conversionem nondum tibi aliquid consolationis vel exhortationis scripserim, non negligentiae meae, sed tuae, de qua semper plurimum confido, prudentiae imputandum est. Non enim eam his indigere credidi, cui abundanter quaecumque necessaria sunt divina gratia impertivit, ut tam verbis scilicet quam exemplis errantes valeas docere, pusillanimes consolari, tepidos exhortari, sicut et facere iam dudum consuevisti cum sub abbatissa prioratum obtineres. Quod si nunc tanta diligentia tuis provideas filiabus, quanta tunc sororibus, satis esse credimus ut iam omnino superfluam doctrinam vel exhortationem nostram arbitremur. Sin autem humilitati tuae aliter videtur, et in iis etiam quae ad Deum pertinent magisterio nostro atque scriptis indiges, super his quae velis scribe mihi ut ad ipsam rescribam prout mihi Dominus annuerit.
Deo autem gratias, qui gravissimorum et assiduorum periculorum meorum sollicitudinem vestris cordibus inspirans, afflictionis meae participes vos fecit ut orationum suffragio vestrarum divina miseratio me protegat et velociter Satanam sub pedibus nostris conterat.
Ad hoc autem praecipue psalterium quod a me sollicite requisisti, soror in saeculo quondam cara, nunc in Christo carissima, mittere maturavi. In quo videlicet pro nostris magnis et multis excessibus et quotidiana periculorum meorum instantia iuge Domino sacrificium immoles orationum.
Quantum autem locum apud Deum et sanctos eius fidelium orationes obtineant, et maxime mulierum pro caris suis et uxorum pro viris, multa nobis occurrunt testimonia et exempla. Quod diligenter attendens Apostolus sine intermissione orare nos admonet. Legimus Dominum Moysi dixisse: Dimitte me ut irascatur furor meus. Et Ieremiae: Tu vero, inquit, noli orare pro populo hoc ... et non obsistas mihi. Ex quibus videlicet verbis manifeste Dominus ipse profitetur orationes sanctorum quasi quoddam frenum irae ipsius immittere quo scilicet ipsa coerceatur ne, quantum merita peccantium exigunt, ipsa in eos saeviat, et quem ad vindictam iustitia quasi spontaneum ducit. amicorum supplicatio flectat et tamquam invitum quasi vi quadam retineat. Sic quippe oranti vel oraturo dicitur: Dimitte me et ne obsistas mihi. Praecipit Dominus ne oretur pro impiis. Orat iustus, Domino prohibente, et ab ipso impetrat quod postulat et irati iudicis sententiam immutat. Sic quippe de Moyse subiunctum est: Et placatus factus est Dominus de malignitate quam dixit facere populo suo. Scriptum est alibi de universis operibus Dei: Dixit, et facta sunt. Hoc autem loco et dixisse memoratur quod de afflictione populus meruerat et virtute orationis praeventus non implesse quod dixerat.
Attende itaque quanta sit orationis virtus, si quod iubemur oremus, quando id quod orare Prophetam Deus prohibuit, orando tamen obtinuit, et ab eo quod dixerat eum avertit. Cui et alius propheta dicit: Et cum iratus fueris, misericordiae recordaberis. Audiant id atque advertant principes terreni qui occasione praepositae et edictae iustitiae suae obstinati magis quam iusti reperiuntur, et se remissos videri erubescunt, si misericordes fiant, et mendaces si edictum suum mutent, vel quod minus provide statuerunt non impleant, et si verba rebus emendent. Quos quidem recte dixerim Iephtae comparandos qui quod stulte voverat stultius adimplens unicam interfecit. Qui vero eius membrum fieri cupit, cum Psalmista dicit: Misericordiam et iudicium cantabo tibi, Domine; misericordia, sicut scriptum est, iudicium exaltat attendens quod alibi Scriptura comminatur: Iudicium sine misericordia in eum qui misericordiam non facit. Quod diligenter ipse Psalmista considerans, ad supplicationem uxoris Nabal Carmeli iuramentum quod ex iustitia fecerat, de viro eius scilicet et ipsius domo delenda per misericordiam cassavit. Orationem itaque iustitiae praetulit et quod vir deliquerat supplicatio uxoris delevit.
In quo quidem tibi, soror, exemplum proponitur et securitas datur ut, si huius oratio apud hominem tantum obtinuit, quid apud Deum tua pro me audeat instruaris. Plus quippe Deus qui pater est noster filios diligit quam David feminam supplicantem. Et ille quidem pius et misericors habebatur, sed ipsa pietas et misericordia Deus est. Et quae tunc supplicabat mulier saecularis erat et laica nec ex sanctae devotionis professione Domino copulata. Quod si ex te minus ad impetrandum sufficias, sanctus qui tecum est tam virginum quam viduarum conventus, quod per te non potes, obtinebit. Cum enim discipulis Veritas dicat: Ubi duo vel tres congregati fuerint in nomine meo, ibi sum in medio eorum. Et rursum: Si duo ex vobis consenserint de omni re quam petierint, fiet illud, a Patre meo, quis non videat quantum apud Deum valeat sanctae congregationis frequens oratio? Si, ut Apostolus asserit, multum valet oratio iusti assidua, quid de multitudine sanctae congregationis sperandum est?
Nosti, carissima soror, ex homilia beati Gregorii XXXVIII quantum suffragium invito seu contradicenti fratri oratio fratrum mature attulerit. De quo iam ad extremum ducto, quanta periculi anxietate miserrima eius anima laboraret et quanta desperatione et taedio vitae fratres ab oratione revocaret, quid ibi diligenter scriptum sit tuam minime latet prudentiam.
Atque utinam confidentius te et sanctarum conventum sororum ad orationem invitet ut me scilicet vobis ipse vivum custodiat, per quem, Paulo attestante, mortuos etiam suos de resurrectione mulieres acceperunt. Si enim Veteris et Evangelici Testamenti paginas revolvas, invenies maxima resuscitationis miracula solis vel maxime feminis exhibita fuisse, pro ipsis vel de ipsis facta. Duos quippe mortuos suscitatos ad supplicationes maternas Vetus commemorat Testamentum, per Eliam, scilicet, et ipsius discipulum Elisaeum.
Evangelium vero trium tantum mortuorum suscitationem a Domino factam continent quae mulieribus exhibita maxime illud quod supra commemoravimus Apostolicum dictum rebus ipsis confirmant: Acceperunt mulieres de resurrectione mortuos suos. Filium quippe viduae ad portam civitatis Nairn suscitatum matri reddidit eius compassione compunctus. Lazarum quoque amicum suum ad obsecrationem sororum eius, Mariae videlicet ac Marthae, suscitavit. Quo etiam archisynagogi filiae hanc ipsam gratiam ad petitionem patris impendente, mulieres de resurrectione mortuos suos acceperunt, cum haec videlicet suscitata proprium de morte receperit corpus, sicut illae corpora suorum. Et paucis quidem intervenientibus hae factae sunt resuscitationes. Vitae vero nostrae conservationem multiplex vestrae devotionis oratio facile obtinebit. Quarum tam abstinentia quam continentia Deo sacrata, quanto ipsi gratior habetur, tanto ipsum propitiorem inveniet. Et plerique fortassis horum qui suscitati sunt nec fideles exstiterunt, sicut nec vidua praedicta, cui non roganti filium Dominus suscitavit, fidelis exstitisse legitur. Nos autem invicem non solum fidei colligat integritas, verum etiam eiusdem religionis professio sociat.
Ut autem sacrosanctum collegii vestri nunc omittam conventum, in quo plurimarum virginum ac viduarum devotio Domino iugiter deservit, ad te unam veniam, cuius apud Deum sanctitatem plurimum non ambigo posse, et quae potes mihi praecipue debere, maxime nunc in tantae adversitatis laboranti discrimine. Memento itaque semper in orationibus tuis eius qui specialiter est tuus; et tanto confidentius in oratione vigila, quanto id esse tibi recognoscis iustius, et ob hoc ipsi qui orandus est acceptabilius. Exaudi, obsecro, aure cordis, quod saepius audisti aure corporis. Scriptum est in Proverbiis: Mulier diligens corona est viro suo. Et rursum: Qui invenit mulierem bonam, invenit bonum; et hauriet iucunditatem a Domino. Et iterum: Domus et divitiae dantur a parentibus, a Domino autem proprie uxor prudens. Et in Ecclesiastico: Mulieris bonae beatus vir. Et post pauca: Pars bona, mulier bona. Et iuxta auctoritatem Apostolicam: Sanctificatus est vir infidelis per mulierem fidelem.
Cuius quidem rei experimentum in regno praecipue nostro, id est, Francorum, divina specialiter exhibuit gratia, cum ad orationem videlicet uxoris magis quam ad sanctorum praedicationem, Clodoveo rege ad fidem Christi converso, regnum sic universum divinis legibus mancipaverunt ut exemplo maxime superiorum ad orationis instantiam inferiores provocarentur. Ad quam quidem instantiam Dominica nos vehementer invitans parabola: Ille, inquit, si perseveraverit pulsans, dico vobis quia si non dabit ei eo quod amicus illius sit, propter improbitatem tamen eius surgens dabit ei quotquot habet necessarios, etc. Ex hac profecto, ut ita dicam, orationis improbitate, sicut supra memini, Moyses divinae iustitiae severitatem enervavit, et sententiam immutavit.
Nosti, dilectissima, quantum caritatis affectum praesentiae meae conventus olim vester in oratione solitus sit exhibere. Ad expletionem namque quotidie singularum horarum specialem pro me Domino supplicationem hanc offerre consuevit ut, responso proprio cum versu eius praemissis et decantatis, preces his et collectam in hunc modum subiungeret. Responsum: Non me derelinquas, nec discedas a me, Domine. Versus: In adiutorium meum semper intende, Domine, Preces: Salvum fac servum tuum, Deus meus, sperantem in te. Domine exaudi orationem meam, et clamor meus ad te veniat. Oratio: Deus qui per servulum tuum ancillulas tuas in nomine tuo dignatus es aggregare, te quaesumus ut tam ipsi quam nobis in tua tribuas perseverantiam voluntate. Per Dominum, etc.
Nunc autem absenti mihi, tanto amplius orationum vestrarum opus est suffragio, quanto maioris anxietate periculi constringor. Supplicando itaque postulo, postulando supplico quatinus praecipue nunc absens experiar quam vera caritas vestra erga absentem exstiterit, singulis videlicet horis expletis, hunc orationis propriae modum adnectens. Responsum: Ne derelinquas me, Domine, pater et dominator vitae meae ut non corruam in conspectu adversariorum meorum, ne gaudeat de me inimicus meus. Versus: Apprehende arma et scutum, et exsurge in adiutorium mihi ne gaudeat, etc. Preces: Salvum fac servum tuum, Deus meus, sperantem in te. Mitte ei, Domine, auxilium de sancto et de Sion tuere eum. Esto ei, Domine, turris fortitudinis a facie inimici. Domine, exaudi orationem meam, et clamor meus ad te veniat. Oratio: Deus qui per servum tuum ancillulas tuas in nomine tuo dignatus es aggregare, te quaesumus ut eum ab omni adversitate protegas et ancillis tuis incolumem reddas. Per Dominum, etc.
Quod si me Dominus in manus inimicorum tradiderit, scilicet, ut ipsi praevalentes me interficiant, aut quocumque casu viam universae carnis absens vobis ingrediar, cadaver, obsecro, nostrum ubicumque vel sepultum vel expositum iacuerit, ad coemeterium vestrum deferri faciatis ubi filiae vestrae, immo in Christo sorores, sepulcrum nostrum saepius videntes, ad preces pro me Domino fundendas amplius invitentur. Nullum quippe locum animae dolenti de peccatorum suorum errore desolatae tutiorem ac salubriorem arbitror quam eum qui vero Paraclito, id est consolatori, proprie consecratus est, et de eius nomine specialiter insignitus. Nec Christianae sepulturae locum rectius apud aliquos fideles quam apud feminas Christo devotas consistere censeo. Quae de Domini Jesu Christi sepultura sollicitae eam unguentis pretiosis et praevenerunt et subsecutae sunt et circa eius sepulcrum studiose vigilantes et sponsi mortem lacrymabiliter plangentes, sicut scriptum est: Mulieres sedentes ad monumentum lamentabantur flentes Dominum. Primo ibidem de resurrectione eius angelica apparitione et allocutione sunt consolatae, et statim ipsius resur rectionis gaudia, eo bis eis apparente, percipere meruerunt et manibus contrectare.
Illud autem demum super omnia postulo ut quae nunc de corporis mei periculo nimia sollicitudine laboratis, tunc praecipue de salute animae sollicitae quantum dilexeritis vivum exhibeatis defuncto, orationum videlicet vestrarum speciali quodam et proprio suffragio.
Vive, vale, vivantque tuae valeantque sorores.
Vivite, sed Christo; quaeso, mei memores
|