<<< operis indicem  <<< retro  porro >>>



B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A

 

 

 

 
Anonymi Tegirinsensis
Ruodlieb
 


 






 



R u o d l i e b
F r a g m e n t u m   I V


______________________________



f.5r
«Nunc est consilio nobis opus inveniendo,
Qualiter illius pietati gratificemus,
Non solis verbis, quorum satis inveniemus,
Sed quid donorum mittamus ei variorum,
5
Est ut equis frenis auro compte faleratis,
Pelliciis crisis varicosis sive crusennis,
Ad quod quid mihi quis, dicat, velit auxiliari.»

Respondent pariter, quod agant id valde libenter.
Grates egit eis rex et post hec ait illis:
10
«Quid respondendum sit missis, dicite primum!»
Est ibi philosophus cunctis sapientior unus,
Quem timor aut amor a recto divertere quoquo
Non in iudicio faciendo prevalet ullo.
Dicere quem pro se dicunt debere petuntque.
15
In regis velle qui dicens maxime stare,
Eius consilium solum monet esse sequendum.
Rex: «mihi consilium quoniam sinitis tribuendum,
Restat, ut huc veniant legati dictaque dicant,
Utque sciatis ab his, si credere neve velitis.»

20
Post hos direxit. Veniunt quando, sibi dixit:
«En regis vestri, domini nostri vel amici,
Dulcia narravi fidei legamina plena,
Quam pie tractavit, merito quos perdere quivit,
Reddere vel sanos mihi contra se nece dignos;
25
Clementer nobis demandavit sat honoris.
Quod deservire communiter hos decet et me,
Si sic persolvet, per vos velut ipse spopondit.»
Dixit legatus: «non est sic morigeratus,
Ut quid verborum soleat mutare suorum.
30
Est quod ait verum, dictum sibi vult fore verum.
Rex ait: «id quando vel ubi fore possit, ai tu!»
«Hoc» ait «est vestri iuris, rex, induciari.»
f.5v
«Tu tamen inque locum, quo conveniamus in unum,
Ut pax inter nos firmetur mille per annos.»
35
Missus ait: «si vis, dominis et si placet istis,
Non tam nosco locum vestris conventibus aptum,
Campus ut est ille, quo nos pugnavimus ante,
Inter clausuras nostri vestrique gemellas,
Sunt ut ubi victi vestri nostrique redempti,
40
Dimittantur ibi nobiscum pacificati.»
Omnibus ille locus est visus ad hoc satis aptus,
Regibus ambobus conventuris spaciosus,
Induciasque trium laudant ad id ebdomadarum.
Post hec rex surgit sic conciliumque diremit
45
Inque caminatam cum paucis it requietum.
Missis valde bona dantur regalia dona,
Qui regem repetunt dignas gratesque sibi dant.
Quis miscere iubet summi vini quod habebat.
Legati surgunt deturque licentia poscunt.
50
Rex ait: «audite, mihi dilectique notate,
Que vobis dico. Que dicite non ut amico
Sed veluti patri meliora malis referenti:
'Qualis es in corde, te talem prodis in ore.
Que nobis venit, tua quod legatio pandit,
55
Que spondendo reis veniam, spem dando salutis
Mirum velle satis docet ultronee pietatis.
Contra que grates non sufficimus dare dignas,
Sed tibi subiecti sumus, ut pugnando subacti,
Semper et omnigeni serviminis intime prompti.
60
Ut demandasti, quo vis, sumus ire parati.
Est quod laudatum ternarum septimanarum
Ad spacium - vestris est visum sic uti nostris -
In campo, primus es quo tu consiliatus.'
f.6r
Oblitus si quid sum, vestra fides at id implet.»
65
Respondent pariter: «meruisti sufficienter,
Nos servire tibi semper cum corde fideli.»
Tunc inclinabant, cum rite «valete» recedunt.

Inde petunt summum, velut est dignum, vicedomnum,
A quo donati sunt valde vale bene facti.
70
Ex iussu regis provisorem dedit illis,
Qui procuraret, quod opus sit eis, ut haberent.
Quod studio summo complevit cordeque fido,
Donec pacifice vel eos perduxit honeste
Extra clausuram fines regni dirimentem.
75
Quem bene donatum vel verbis gratificatum
Poscunt, inclinet regi. «Faciam» quibus inquit.
A se divisi sunt ad patriamque reversi.

Utque domum redeunt, regem properando revisunt.
Ut primum vidit, bene quos suscepit et inquit:
80
«Dicite, rumoris nunc quid nobis referatis!»
Respondit missus: «quia clemens est tibi Christus,
Quod reges alii nisi grandi non superant vi,
Dat deus id sponte tibi clemens absque labore.
Nam per contigua, tibi que sunt undique, regna
85
Crederis esse leo vigilanti semper ocello;
Quin agnellina pietate tuaque sophia
Tu vincis melius, gladius quam vincat alius.
Namque deo teste, quo mittebar modo de te,
Nescio, plus ab eis adameris seu verearis.
90
Cum rex audisset - summatum grex et adesset -,
Que demandasti sibi vel plebi simul omni,
Primo servimen post fidi cordis amorem,
Sublata cydare surgens inclinat honeste
f.6v
Et residens tacuit, donec rem pleniter audit,
95
Quantum nostrates disceptabantque su‰tes
Atque sui nostros offendentes inopinos
Occidunt, spoliant captivatosque cremabant,
Qualiter et nostri sunt illorum dominati,
Captivos redimunt captivantesque ligabant.
100
Quos tibi cum referunt perituros seque putarent,
Quam clementer eis adimendo metum misereris,
Illos absolvens consolans et bene tractans
Presulibus ducibus locupletibus
Ipsos servandum dederis vel equos ad alendum,
105
Non, ut sunt meriti, sub carcere compedis aut vi,
Nec tractent illos, deceat quam regis amicos,
Ut, dum reddantur, super his ne forte querantur.
'Quin ipsum comitem scelus hoc inmane patrantem
Nulli commisit - super hunc nulli bene fidit -,
110
Sed sibimet servit gladium persepeque portat,
Ut nullus noceat, quem rex sic glorificabat.'
Nolle recordari te sed, postquam sibi dixi,
Dedecus inmensum vel inedicibile damnum,
Quod tibi fecerunt, sub iure tuo modo qui sunt.
115
Quos inpunitos, quamvis meritos inimicos,
Reddere laudares in nulla re nichilatos,
Si velit, in plebe pax ut reparetur utrimque.
Sic dicens silui vel rege nuente resedi.
In cras induciat, his ut responsa rependat.
120
In summo mane curtem cuncti petiere,
Plures rumoris cupidi quam regis honoris;
Intromittuntur, qui quid prodesse videntur
Regi consilium pro tali re tribuendum;
f.7r
Valve clauduntur, nescitur, quid loquerentur.
125
Est breve colloquium pro consensu sapientum.
Nobis interea data prandia sunt sat opima.
Dum pranderemus et adhuc vinum biberemus,
Mittitur et post nos tres, omnes ut veniamus.
Fecimus ut iussit. Cum pre se venimus, inquit:
130
'O nostri domini missi summique patroni,
Si respondere bene sciremus vel honeste
Demandaminibus clementibus atque paternis,
Est ut promeritus nimium, prompte faceremus.
Dicite nunc illi de me de plebe vel omni,
135
De summis mediis imis mihi iure subactis,
Fidum vel promptum subiectorum famulamen.
Virtus mira, tua pietas, tua magna sophia,
Intus ut implent te, sic (te) foris undique comunt.
Scimus inequales re militibusque tibi nos,
140
Si velles, posse nos pro meritis nichilasse.
Reddere pro pravis bona stat satis ultio grandis;
Nam quo rescitur faciens plus inde timetur.
Grande tuum posse vel inequiparabile velle
Sunt tibi pro muro per nullum deiciendo.
145
Lesum ledenti veniam miserendo precari!
Nonne deizare nobis merito videare
Indulgens sponte peccantibus absque petente?
Econtra nil nos simile prebere valemus,
Retribuat sed ut is rex post, quem sic imitaris,
150
Nos exorare debemus corde vel ore.
Utque diu vivas valeas regnes et abundes,
Nobis et cunctis affinibus undique regnis
Est exoptandum communiter atque precandum.
Nam columen nostri tu solus es in vice Christi
155
Atque superstite te bene possumus imperitare
Sub vestre fidei scuto diutissime tuti.
f.7v
Et nunc, o domine, non dedignare venire
Ad loca laudata, quando sunt induciata:
Vobis congredimur de nostris ac famulamur.'
160
Sic ait et donis ditavit nos sat opimis,
Pelliciis vel equis faleratis sive chrusennis.
Post poscit vinum, Gerdrudis amore quod haustum
Participat nos tres; postremo basia figens,
Quando vale dixit, post nos gemit et benedixit.
165
Hinc rediebamus vicedomnum postque videmus,
Qui nos condonans provisorem simul et dans
Oscula fert more, grandi nos liquit amore,
Tam tibi devotum mandans, ut hero, famulatum.
Sic datur a cunctis sat amica licentia nobis.
170
Disciplinate noster ductor vel honeste
Servivit nobis in simplicitateque cordis,
Huius dum regni confinia vidimus ampli.»

Talis rumoris rex talis ovans et honoris
Subridens modicum nil protulit ore superbum;
175
Susspiciens laudat dominum, quo dante triumphat,
Nil reputando sibi, sed ei dans omnia dixit:
«Inducie qu™ sunt laudate quandove, dic, sunt?»
«Ebdomade cum pretereunt tres, inducie sunt
Hac in planicie, qua concertavimus ante,
180
Solventes nostros in vincla redegimus hostes,
Sunt ubi tristati, quo fiant letificati.
Sic de te regi tunc induciando spopondi.»
Rex ait: «hoc laudo, promissorum neque fraudo.
Dum fueras at ibi, quid agendum, dic, habuisti?»
185
Respondit: «summus mihi clemens fit vicedomnus
Procurans multum, defectum ne paterer quem.
Scachorum ludo temptat me vincere crebro
f.8r
Nec potuit, ludo ni sponte dato sibi solo.
Quinque dies sic me non siverat ante venire;
190
Explorare cupit, meus adventus quid eo sit.
Investigare nulla quod dum valet arte,
Post me rex misit; sibi que dixi satis audit.
In cras responso, dixi velut, induciato,
Rex poscens tabulam iubet opponi sibi sellam
195
Et me contra se iubet in fulchro residere,
Ut secum ludam, quod ego nimium renuebam
Dicens: 'terribile, miserum conludere rege'.
Et dum me vidi sibi non audere reniti,
Ludere laudavi cupiens ab eo superari,
200
'Vinci de rege' dicens 'quid obest miserum me?
Sed timeo, domine, quod mox irasceris in me,
Si fortuna iuvet, mihi quod victoria constet.'
Rex subridendo dixit velut atque iocando:
'Non opus est, care, super hac re quid vereare:
205
Si numquam vincam, commocior haut ego fiam.
Sed, quam districte noscas, ludas volo cum me;
Nam quos ignotos facies volo discere tractus.'
Statim rex et ego studiose traximus ambo,
Et, sibi gratia sit, mihi ter victoria cessit,
210
Multis principibus nimis id mirantibus eius.
Is mihi deponit, sibi me deponere nil vult,
Et dat que posuit, pisa quod non una remansit.
Plures succedunt, hunc ulcisci voluerunt,
Pignora prebentes, mea pignora despicientes,
215
Perdere nil certi, dubie fisi bene sorti.
Alterutrumque iuvant nimiumque iuvando nocebant.
Prepediebantur, varie dum consiliantur,
Inter litigium cito vincebam quod eorum
Hoc tribus et vicibus, volui nam ludere non plus.
220
Que deponebant, mihi mox donare voleba(nt.)
f.8v
Primo respueram, vitiosum namque putabam,
Sic me ditari vel eos per me tenuari.
Dixi: 'non suevi quicquam ludendo lucrari.'
Dicunt: 'inter nos dum sis, tu vive velut nos;
225
Quando domum venias, ibi vivere quis veluti vis.'
Cum sat lorifregi, que porrexere recepi,
Commoda cum laude mihi fortuna tribuente.
Rex ait: «hunc ludum tibi censeo semper amandum,
Quo sunt sarcita tua tam bene calciamenta.
230
Nunc grates habeas, causas quod agis bene nostra.»

Misit et ad quosque, qui captivos habuere,
Hos ut vestirent ad honorem vel sibi reddant,
Ipsis quos pedites misit, reddant ut equestres,
Insuper armatos velut ad nova bella paratos.
235
Vestivit comitem velut ex summatibus unum
Binis pelliciis preciosis totque chrusennis.
Coccineam tunicam gemmis auroque micantem
Dat sibi, qua regi preberet pocula vini,
Dat vel equum fortem celerem nimis equipedantem,
240
Auratum frenum pulchram faleramque gerentem.
Et dat loricam, tutus valeat fore per quam
In quovis bello communi sive duello,
Ensem vel galeam sibi lanceolam dat acutam.
Qui famulantur ei, donantur utrique clienti
245
Vestes valde bone semperque domi sibi rare;
Insuper ad bella sibi congrua prestitit arma.
Misit precones satrapas comitesque vocandos,
Ad curtem veniant quo regis, quam bene possint,
Et secum ferrent, sibi que vel equis opus essent
250
Ad tres ebdomadas secum seu plus remanendas.
Illuc pontifices invitantur sapientes
Abbatesque pii scioli bene consiliari.
 
 
 
<<< operis indicem  <<< retro  porro >>>