<<< operis indicem  <<< retro  porro >>>



B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A

 

 

 

 
Anonymi Tegirinsensis
Ruodlieb
 


 






 



R u o d l i e b
F r a g m e n t u m   I I I


______________________________



f.4br
«Esse scio regem quia vestrum tam sapientem,
Hec quod non iussit, tua stulta superbia suasit.
Hinc videas qualem nunc nanciscaris honorem.
Rem peiorasti, cum te famare cupisti,
5
Ramo suspendi per suras sat meruisti.»

Acclamant cuncti, cur hec tardet celerari.
Princeps respondit: «rex noster non ita iussit,
Aut se dedentem vel captum perdere quemquam,
Sed si possemus, captivos erueremus
10
Cum preda pariter, que fecimus ambo decenter.
Vincere victorem, maiorem vult quis honorem?
Sis leo pugnando, par ulciscendo sed agno!
Non honor est vobis, ulcisci damna doloris.
Magnum vindicte genus est, si parcitis ire.
15
Hinc, precor, annuite, vestro quo fiat amore,
Solus ut iste comes nobiscum vadat inermis,
Seu vultis proprio seu quovis vile caballo,
- Ni placeat vobis, sibi serviat ut puer unus,
Qui sibi prendat equum stabulans annonet et ipsum -
20
Utque suam gentem vinctam pre se gradientem
Cernat, in obprobrium duxit vel quale periclum,
Ne quicquam temere presumat tale patrare.»
Tunc sibi dixere cuncti sua verba placere.
Et iubilo magno patriam repetunt properando,
25
Et quamvis videant, sua domata qualiter ardent
Non tristabantur, dum libertate fruuntur.

Signifer et proceres alii regisque fideles
Finipolim subeunt ibi captivosque reservant
Et numerant socios, sanos habuisseque cunctos
30
Intime gaudebant laudemque deo tribuebant.
Missus dirigitur regi, qui cuncta loquatur,
Quid velit ut faciant predonibus, utque remandet.
f.4bv
(Qui proper)ando suum poscit sibi ferre caballum;
(Scutifer) hunc dum fert, virgam de saepe simul dat.
35
(Quo super) ut sedit, feriens volitare coegit,
(Cepit c)alcare latus obmaculare cruore.
(His visi)s s(tatim) regis speculator ab alto
(Exclama)t: «iuvenem video nimium properantem,
(Huc, ut qui)d narret; non ab re sic pavitavit.»
40
(Occurru]nt illi multi rumoris avari
(Comprendu]nt et equum, quid narret eumque requirunt.
(Quis ait:) «omne bonum», nec plus modicum neque multum,
(Dans pue)ro gladium regem properauvit ad ipsum
(«Princep)s, eternum columen regale tuorum,
45
(Longe vi]ve, vale, gaude, dignissime laude.»
(Cui rex): «dic, sodes, nostri sunt ergo fideles
(Incolom)es aut qui sunt in pugnando perempti?
(Et capti)vata, dic, si sit preda redempta.»
(Missus a)t inmensa circumdatus undique turba
50
(Inclina)ns dixit: «rex, a te tale quid absit!
(Gaude, g)ratorum periit quia nemo tuorum,
(Et pariter) preda redit integra non temerata.
(Nunc nostri q)uerunt hoc per me vel petierunt,
(Captivi)s quid agant, in vincula quos redigebant.
55
(Post hoc) commissum nil est mihi, rex, tibi dictum.»
(Tres mar)cas tribui legato rex iubet auri.
(Tunc ait do)nato misso nimis exhilarato:
(«Iam citus) i propere, vel ai sociis ita de me:
('Rex gra)tes dictis vobis demandat et actis;
60
(His cum), sed vinctis, sibi quam propere veniatis'.»
(Inclina)ns ad equum iuvenis citat ad remeandum,
(Hora qu)e bina prius iverat, ibat id una;
(Ad cele)randas res est pernimium bona merces.
(Ut redi)it, socios, veniant, iubet, in simul omnes.
65
(Hi cito) conveniunt et in ampla curte steterunt.
(Tunc) per cancellos legatus dixit ad illos:
(«Vobis) inmanes rex iussit dicere grates
(Non so)lum dictis sed dicta sequentibus actis.
(Mandat), visatis hunc quam citius valeatis,
70
(Sed v)os predonum nec dimittatis ut ullum.»
 
 
 
<<< operis indicem  <<< retro  porro >>>