|
- R u o d l i e b
F r a g m e n t u m X V I I I
- _________________________________
Autographus, fol. 34r
Codex latinus monacensis 19486,
Bayerische Staatsbibliothek München
f.34r - Exiliens et abire volens salit undique clamans,
Dum lassus cecidit vix spiramenque recepit.
Cui vigor ut rediit, ad Ruodlieb humillime dixit:
«Parce mihi misero, scio quod gratum tibi dico.
- 5
- Si me non occideris atque manus mihi solves,
Monstro tibi censum binorum denique regum,
Et patris et nati, qui tecum preliaturi
- Nomen habet genitor Immunch, sed filius Hartunch -
A te vincuntur, ambo per te perimentur.
- 10
- Filia sed regis - heres tunc sola superstes
Regni totius, Heriburg, pulcherrima virgo -
Est tibi lucranda, sed non sine sanguine magno,
Ni quod consiliar facias, ego quando resolvar.»
Ruodlieb ait nano: «non occidendus es a me.
- 15
- Te cito solvissem, tibi si confidere possem;
Si me non fallis, a me sanus remeabis.
Quando potens fueris tuimet, nil post mihi dices.»
«Absit, ut inter nos umquam regnaverit hec fraus:
Non tam longevi tunc essemus neque sani.
- 20
- Inter vos nemo loquitur, nisi corde doloso;
Hinc nec ad etatem maturam pervenietis.
Pro cuiusque fide sunt eius tempora vite.
Non aliter loquimur, nisi sicut corde tenemus,
Neve cibos varios edimus morbos generantes,
- 25
- Longius incolomes hinc nos durabimus ac vos.
Non mihi diffidas, faciam, mihi quod bene credas.
Si mihi diffidas, mea coniunx sit tamen obses.»
Hanc vocat ex antro, que mox processerat illo,
Parva nimis pulchra, sed et auro vesteque compta.
- 30
- Que ruit ante pedes Ruodlieb fundendo querelas:
«Optime cunctorum, vinclis mihi solve maritum
Meque tene pro se, donec persolverit omne!»
. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .
[reliqua desunt]
|