|
- R u o d l i e b
F r a g m e n t u m X V I
- __________________________________
- f.31r
- Heres tunc valeat, si filius haut tibi fiat!
Si sine, dic, liberis, quid erit, fili, morieris?
De nostris rebus erit altercatio grandis.
Deficiunt vires omnino mihi iuveni(les;)
- 5
- Nam denos annos, quos tu fueras apud (Afros,)
Cottidie curis angebar in omnibus hor(is)
Post te merendo pro nostra reque tuenda,
Nique revertisses, citius iam ceca fuissem.
Sed iuvenescebam, cum te remeare scieb(am,)
- 10
- Contineo melius et me modo quam mea sit v(is.)
Vellem, si velles, quo nostros congenerales
Et nobis fidos nunc conveniamus amicos,
Quorum consilio quorumque iuvamine fido
Possis in uxorem reperire tibi muliere(m,)
- 15
- Esse parentele quam noris talis utrimq(ue,)
Claudicet ut neutrim vestri genitura g(radatim,)
Per cuius mores tibi nec minuantur hono(res,)
Quam tibi demonstret clemens deus ac tibi i(ungat.»)
Ruodlieb respondit, niatri placidissime (dixit:)
- 20
- «Cras demandemus consanguineis et ami(cis,)
Ut nos conveniant quam velocissime possin(t.)
Quod mihi consilium dant, si censes id agendum,
Non pretermittam quod vultis, quin ego solv(am.»)
Missis legatis et amicis conglomera(tis,)
- 25
- Ad se dum veniunt, bene suscepti nim(ium sunt.)
Ruotlieb disposuit sedilia, ceu bene n(ovit,)
In quo quisque loco sedeat sibi certificato,
Dans geminis unam mensam dominis ad h(abendum,)
Et matri solium fieri iubet altius un(um,)
- 30
- Ut superaspiceret cunctos, ibi qui resi(derent,)
Solaque manducet, hera cerni sic fore (posset.)
Sic et honorando matrem dominam vel h(abendo)
A populis laudem, sed ab omnipotente coronam
Atque diuturnam vita(m) meruit ve bea(tam.)
- f.31v
- (Post dominos) tenuit, alios et abire rogavit,
(Claudunturq)ue fores, quos observant duo fortes,
(Qui non ire sinun)t intro quem neve foras quem,
(Donec consili)um diffiniretur id ipsum.
(Tunc Ruodlieb) surgens modicum sileant, rogat omnes,
- 40
- (Quo sibi decla)ret, propter quod eos glomeraret.
(Cumque silent, dix)it genitrix sua ceu sibi suasit:
(«Nunc audite,) mei consanguinei vel amici!
(Quid tulerit pro me) mea mater quo ve labore
(Tempora per m)ulta patris atque mei viduata
- 45
- (Procurans cun)cta, vobis in re patet ipsa.
(Nunc sibi defi)ciunt vires et membra fatiscunt
(Nec quicquam facere) valet amodo, quivit ut ante.
(Quod mihi nunc cre)bro narrat vel id ipse videbo;
(Hinc mihi sponsa)ri non cessat consiliari.
- 50
- (Quare nunc ad v)os misi me conveniendos:
(Penset, quid plac)eat sibi quisque, vel hoc mihi dicat.
(Dum nimium pauce) mulieres sunt mihi note
(Nec datur hinc) scire, quo me vertam mihi fauste,
(Vos mihi dicatis,) super hac re quid faciatis:
- 55
- (Uxorem nobis) si quam reperire queatis,
(Que non indecor)et nostrum genus, id sed inauret
(Stirpis et ingen)ita vel vite nobilitate.»
(Respondent p)ariter: «id quam faciemus ovanter,
(Ut natum carum d)e te videamus obortum,
- 60
- (Qui post heres eri)t virtutum sive bonorum,
(Quis locupleta)vit te Christ et honorificavit.»
(Et laudat qui)sque se spondens hec agitare.
(Unus at incip)iens, cui note sunt regiones
(Terrarum domini ve)l, qui fuerant ibi summi,
- 65
- («En dominam» dixit) «unam scio, que tibi par fit
(Moris honestate) virtute ve nobilitate.
(Hanc vellem vi)deas, cum videris, ut fatearis,
(Tempus ad hoc) nullam quod vidisses dominellam
(Cunctam virtut)em tam strennuiter facientem
- 70
- (Nobilis est et,» a)it, «ut quemque virum decuisset.»
|