|
|
- Incipit prologus.
-
Cum me et naturalis conditio et honorum imitatio communis utilitatis diligentem faceret coepi inter alia studia musicam tradere pueris. tandem affuit mihi divina gratia, et quidam eorum imitatione chordae, nostrarum notarum usu exercitati, ante unius mensis spatium invisos et inauditos cantus ita primo intuitu indubitanter cantabant, ut maximum spectaculum plurimis praeberetur: quod tamen qui non potest facere, nescio qua fronte se musicum vel cantorem audeat dicere. maxime itaque dolui de nostris cantoribus, qui, etsi centum annis in canendi studio perseverent, numquam tamen vel minimam antiphonam per se valent efferre, semper discentes, ut ait Apostolus, et numquam ad perfectam huius artis scientiam pervenientes. cupiens itaque tam utile nostrum studium in communem utilitatem expendere, de multis musicis argumentis, quae adiutore Deo per varia tempora conquisivi, quaedam, quae cantoribus proficere credidi, quanta potui brevitate perstrinxi; quae enim de musica ad canendum minus prosunt, aut si quae ex his quae dicuntur non valent intelligi, nec memoratu digna iudicavi; non curans de his si quorumdam animus livescat invidia, dum quorumdam proficiat disciplina.
Explicit prologus.
|
|