|
|
- Capitulum I.
- Quid faciat qui se ad disciplinam musicae artis parat?
Igitur qui nostram disciplinam petit, aliquantos cantus nostris notis descriptos addiscat, in monochordi usu manum exerceat, hasque regulas saepe meditetur, donec, vi et natura vocum cognita, ignotos ut notos cantus suaviter canat. sed quia voces, quae huius artis prima sunt fundamenta, in monochordo melius intuemur, quomodo eas ibidem ars naturam imitata discrevit, primitus videamus.
|
|