|
|
-
- G e s t a N o r m a n n o r u m
s e u d e m o r i b u s e t a c t i s
p r i m o r u m N o r m a n n i a e d u c u m
C a p i t u l u m 5 9
( f o l . 8 9 v - 9 1 v )
- _____________________________________________
- MERITO igitur. iusteque atque probabiliter richardum
northmannicae regionis ducem. beatum sanctumque recensitis
breuiter operibus eius dicimus. cui omnia euangelicarum
beatitudinum dona repperiuntur propensius adtributa. Quarum prima.
beati pauperes spiritu. quoniam ipsorum est regnum caelorum. Quae
in hoc confessore clarius luce apparet fuisse; qui northmannicae
regionis monarchiam. non causa huius praelabentis honoris. sed ne
sacrosanctae aecclesiae status. paganis irruentibus periclitaretur
retinens. sed ad imitabilem christi paupertatem. totis cordis
nisibus totoque mentis affectu conferebat. Quae mundialis hominum
conditio continet praetiosa hic mente periculosa. Quae magna hic
corde fugitiua. Quae delectabilia hic non perpetua. Haec ueraciter
mente deserens. et integriter corde spernens caelorum regnum quod
diu concupiuit largiente christo adeptus est. Quoniam ex
pauperibus spiritu delegit esse regnum celorum credimus ei
adtribum. Sequentia euangelii depromit quod sequitur. Beati mites.
quoniam ipsi possidebunt terram. Quam suauis. quam mitis. quam
beniuolus quamque benignissimus fuerit. qui compendiosam uitae
eius seriem legerit. aliquid suauitatis eius pernoscere quiuerit.
Hic tetboldum comitem. aliquando deuotione. aliquando armis
compescuit. Hic lotharium regem. humilitatem deuicit. Hic dacos
suauitate uerborum et donis cohercuit; hic francos. ceterasque
gentes. humillimis uerbis et muneribus sibi prouocans; assciuit.
Hic incolas northmannicae regionis. summa deuotione protexit; hic
domigenas ut paterfamilias. deuotus fouit. Beniuolus in omni
negotio extitit; suauia in omni re uerba et opere sonuit.
Terram namque uiuentium possidere meruit. qui corporis sui
terram mansueta benignitate custodiuit. Sequitur tercia beatitudo.
qua dicitur. Beati qui lugent; quoniam ipsi consolabuntur. Quoniam
quidem diues opum munerumque et militum. atque familiarium
extiterat. ideo se implicatum et irretitum secularibus negotiis
lugebat. Lugebat namque prauitates monachorum quos deuius error
relicto stricto calle abducebat. deceptricibus fallentis mundi
rebus in execrabile precipicium. Lugebat errores canonicorum. a
monasticis praeceptionibus decidentium. Lugebat ignorantiam
iuuentutis suae et delicta. atque fletu oculorum nimio terram
prostratus humectabat. Sequitur. Beati qui esuriunt et sitiunt
iustitiam. quoniam ipsi saturabuntur. Hanc uero esuriem et sitim;
nemo habuisse richardum ducem dubitat; qui pacificos actus eius
subtiliter pensat. Quia instantia iustitiae retinebat. callem
iudicii incessanter petebat. opprimebat diro legis iugo
neglegentes iusticiam; corrigebat uerbo seueritatis abdicantes
eam. Eo namque superstite misericordia et ueritas in regno eius.
ut psalmista refert. sibi obuiauerunt iustitia et pax. obsculate
sunt. Esuriebat sitiens. se suosque lucrari christo; ut possit
participari in die iudicii perhenniter deo. Hoc instantissimum
iugeque desiderium eius. haec esuries perseueranda eius. atque
sitis indeficiens eius erat. ut omnes lucri faceret. Sequitur.
Beati mundo corde; quoniam ipsi deum uidebunt. Cor tanti ducis.
patritiique et confessoris. quis fuisse sanctuarium domini. et
aulam regis aeterni dubitat? Munditia cordis illius. longe lateque
emicabat. puritatemque mentis serenissimus uultus eius clarius
indicabat. Praecepta diuinae legis. corde mundo ut laicus gerebat.
diuites mediocresque et pauperes. beniuola mente alebat. Cuius
cordis mentisque et uoluntatis fuit. apparet in aecclesiis
northmannicae regionis rebus monasticis mirifice adhornatis.
Sequitur. Beati pacifici; quoniam filii dei uocabuntur.
Pacificorum autem merces est; ut filii die uocentur et sint. Sint
quidem perfecta caritate. uocentur dignitate. Huius beneficii
munere. iste dux uiguit; quia omnes ut potuit pacificauit. Diebus
namque dominicis. sanctorumque festiuitatibus hoc plenius exercebat;
rebelles uero et discordes. blande leniterque conciliabat. Flandrensis
comes arnulfus nomine. spreuit lothario regi. eo tempore
militare et seruire. Lotharius igitur rex. huius regi animositate
asscita hostilitate francigenarum. burgundionumque manu;
atrabatum obsedit et coepit. ceterasque munitiones. ad leis
usque fluuium sibi subiugauit. Huius infortunii dolore mestus
comes arnulfus; petiit richardum ducem supplex et deuotus ut
pacificaret se cum rege. et francigenis principibus. Richardus
uero beniuolo consuete pacificationis habitu pollens. huiusque
dampni negotio. contra regem ad placitum pergens. pacificauit cum
rege. comitem arnulfum coegitque reddi illi nimiae praecationis
affectu atrabatum. Nec illud pretereundum. quod lothario rege
defuncto hugo dux intronizatus in regno. uoluit super albertum
comitem equitare; hostili exercitu conglobato. Albertus igitur.
metuens uenturum furibundi regis aduentum; misit quendam clericum
pretiosi martiris christi. quintini canonicum nomine dudonem.
dictum ad richardum summae patientiae patricium. ut ne hostili
inmanitate deuastaretur pagus uiromandensium. interuentu suo
strenuo. intercederet pro se apud regem pestifera animositate
plenum. Dux uero richard cum summo reuerentiae cultu suscepit
clericum. et profectus est contra regem. uolentem equitare asscito
hostili exercitu super albertum. Et multimodarum prosecutionibus
peticionum compescens regem animosum. datis obsidibus pacificauit
cum rege albertum. Huius igitur beatitudinis praerogatiua iste dux
profusius floruit. quia quos audiebat discordes. aut per se aut
per legatos pacificabat. Pacificabat enim francigenas. et
lotharienses. burgundiones. et flandrenses. anglos. et
hibernenses. northmannos et britones. Sciebat enim nullum
sacrificium et holocaustum tam acceptabile deo. quam pacis
incrementum. Venerabiliter ergo iste dux inter eos numeratur. qui
fide et imitatione filii dei uocantur. quia totis fidei nisibus
impleuit. quod tante dignitati congruere praesensit. sciens non
prohibere deum. quamplurimos fieri deos; participatione deitatis.
Videamus igitur euangelii sequentiam. qua dicitur. Beati qui
persecutionem paciuntur propter iusticiam; quoniam
ipsorum est regnum caelorum. Si queritur causapersecutionis
huius ducis; non alia procul dubio repperitur quam iustitiae
christi uidelicet. quem toto corde. tota anima. totis uiribus
amabat. quem integra fide. summa deuotione colebat. et
adorabat. pro quo monachis et canonicis aecclesias construebat.
et quae necessaria erant distribuebat. cultum religionis tenere
cogebat. paganos in christum credere urguebat. et illorum impetum
ne frantiam deuastarent tolerabat. More malefactorum persecutus. a
lothario rege. tetboldoque comite monasticis rebus inhians. non
cessauit a christi laude. Multipliciter enim persecutus caelorum
regnum quod quesiuit. ut credimus intrauit. Confortatus saluatoris
nostri sententia qua dicitur. Beati estis cum maledixerint uobis.
et persecuti uos fuerint. et dixerint omne malum aduersum uos;
mentientes propter me. Gaudete et exultate; quoniam merces uestra
copiosa est in caelis. Quas et quantas iste dux passus est
maledictiones; et blasphemias. pro regni caelestis adeptione.
nullus nostrorum ualet enumerare. Sustinuit namque maledictiones
pro fide catholica pro regni tutela pro paganorum adtritione
seuerissima. pro monachorum negligentium regulam contrictione
sanctissima. pro canonicorum inter se dissidentium concordia. pro
laicorum pace intermissa. Erat enim istius ducis christus in
causa. ideo malefactorum aduersus eum non praeualuit in ma.
Gaudebat namque caelesti mercede promissa. et exsultabat
inimicorum inuidiorumque omnium prostrata nequitia.
APOSTROPHA.
Cum per mirificos magnificosque.
Cunctis christicolis percelebresque.
Richardi comitis patritiique.
Insignisque ducis et recolendi.
Soluor thematibus uilibus actus.
Pars rerum melior tecta uidetur.
Et torpet series. nunc luculenta.
Quae iam pernitiem conferet acrem.
Stulto ha michimet. non reserata.
Permagni nimium munere fructus.
Tu fraudatus eris. optime lector.
Quod summum aut tetigit musa laborem.
Heu heu funereos perlugubresque.
[.]ens praesaga necis. atque doloris.
Diffinire modos expauet horrens.
Res mestifera digna taceri.
[.] res mestifera. plena doloris.
Quanquam dicere sit. triste minaxque.
Cunctis et quaerulum. et prodigiosum.
Quanquam flebile sit. scribere scribam.
Scribam quod doleo. quod fleo merens.
Ad uitam subiit. qualiter iste.
Dux et patricius. marchio summus.
[.]orti limina. per debita carni.
Coniunctus domino perpete christo.
[.]t plus ut stupeas. munificatus.
[.]usus inque deum estque THEOSIS.
|
|