|
|
|
fol. 262 ra
CESTRESCIRE.
CIVITAS DE CESTRE. Tempore Regis Edwardi geldabat pro l. hidis. Tres hidae et dimidium quae sunt extra civitatem. Hoc est una hida et dimidia ultra pontem et ii. hidae. In Neutone et Rede-Clive et in burgo episcopi. Hae geldabant cum civitate.
Tempore regis Edwardi erant in ipsa civitate cccc. et xxxi. domus geldabiles et praeter has habebat episcopus lvi. domus geldabiles.
Tunc reddebat haec civitas x. markas argenti et dimidiam. Duae partes erant regis. et tercia comitis. Et hae leges erant ibi.
Pax data manu regis vel suo brevi vel per suum legatum si ab aliquo fuisset infracta. inde rex c. solidos habebat.
Quod si ipsa pax regis jussu ejus a comite data fuisset infracta de c. solidis qui pro hoc dabantur tercium denarium comes habebat.
Si vero a praeposito regis aut ministro comitis eadem pax data infringeretur per xl. solidos emendabatur et comitis erat tertius denarius.
Si quis liber homo regis pacem datam infringens in domo homine[m] occidisset. terra ejus et pecunia tota regis erat. et ipse utlagh fiebat. Hoc idem habebat comes de suo tantum homine hanc forisfacturam faciente. Cuilibet autem utlagh nullus poterat reddere pacem nisi pro rege.
Qui sanguinem faciebat a mane secundae feriae usque ad nona Sabbati x. solidis emendabat.
A nona vero Sabbati usque ad mane secundae feriae sanguis effusus xx. solidis emendabatur. Similiter xx. solidos solvebat qui hoc faciebat in xii. diebus Nativitatis, et in die purificationis Sanctae mariae et primo die Paschae et primo die Pentecostes et die Ascensionis et in Assumptione vel Nativitate Sanctae mariae, et in die festo omnium sanctorum.
Qui in istis Sanctis diebus hominem interficiebat iiii. libris emendabat. In aliis autem diebus xl. solidis. Similiter heinfaram vel forestel in his festis diebus et die dominico qui faciebat iiii. libras exsolvebat. In aliis diebus xl. solidos.
Hangeuuitham faciens in civitate x. solidos dabat. Praepositus autem regis vel comitis hanc forisfacturam faciens xx. solidis emendabat. Qui Revelach faciebat vel latrocinium vel violentiam feminae in domo inferebat unumquodque horum xl. solidis emendabatur. Vidua si alicui se non legitime commiscebat xx. solidis emendabat. Puella vero x. solidis pro simili causa.
Qui in civitate terram alterius saisibat et non poterat diraciocinare suam esse xl. solidis emendabat. Similiter et ille qui clamorem inde faciebat si suum esse debere non posset diraciocinare. Qui terram suam vel propinqui sui relevare volebat x. solidos dabat.
Qui terram suam vel propinqui sui relevare volebat x. solidos dabat.
Qui ad terminum quod debebat gablum non reddebat x. solidis emendabat.
Quod si non poterat vel nolebat terram ejus in manu regis praepositus accipiebat.
Si ignis civitatem comburebat de cujus domo exibat emendabat per iii. oras denariorum et suo propinquiori vicino dabat ii. solidos.
Omnium harum forisfacturarum ii. partes erant regis et tercia comitis.
Si sine licentia regis ad portum civitatis naves venirent vel a portu recederent de unoquoque homine qui in navibus esset xl. solidos habebant rex et comes.
Si contra pacem regis et super ejus prohibitionem navis adveniret tam ipsam quam homines cum omnibus quae ibi erant habebant rex et comes.
Si vero cum pace et licentia regis venisset qui in ea erant quiete vendebant quae habebant, sed cum discederet iiii. denarios de unoquoque lesth habebant rex et comes.
Si habentibus martrinas pelles juberet praepositus regis ut nulli venderent donee sibi prius ostensas compararet. qui hoc non observabat xl. solidis emendabat.
Vir sive mulier falsam mensuram in civitate faciens deprehensus iiii. solidis emendabat. Similiter malam cervisiam faciens aut in cathedra ponebatur stercoris aut iiii. solidos dabat praepositis.
|
|