BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Anselmus Cantuariensis

1033 -1109

 

Dialogus de veritate

 

ca. 1080

 

_______________________________________________________

 

 

 

Capitulum IV

De voluntatis veritate.

 

MAGISTER: Sed et in voluntate dicit veritas ipsa veritatem esse, cum dicit diabolum non stetisse «in veritate» (cf. Joh 8,44). Non enim erat in veritate neque deseruit veritatem nisi in voluntate.

DISCIPULUS: Ita credo. Si enim semper voluisset quod debuit, numquam peccasset, qui non nisi peccando veritatem deseruit.

MAGISTER: Dic ergo quid ibi intelligas veritatem.

DISCIPULUS: Non nisi rectitudinem. Nam si quamdiu voluit quod debuit, ad quod scilicet voluntatem acceperat, in rectitudine et in veritate fuit, et cum voluit quod non debuit, rectitudinem et veritatem deseruit: non aliud ibi potest intelligi veritas quam rectitudo, quoniam sive veritas sive rectitudo non aliud in eius voluntate fuit quam velle quod debuit.

MAGISTER: Bene intelligis.