Anselmus Cantuariensis
1033 -1109
|
Dialogus de veritate
ca. 1080
|
_______________________________________________________
|
|
Capitulum IIIDe opinionis veritate.
MAGISTER: Cogitationem quoque dicimus veram, cum est quod aut ratione aut aliquo modo putamus esse; et falsam, cum non est.DISCIPULUS: Ita habet usus.MAGISTER: Quid ergo tibi videtur veritas in cogitatione?DISCIPULUS: Secundum rationem quam de propositione vidimus, nihil rectius dicatur veritas cogitationis quam rectitudo eius. Ad hoc namque nobis datum est posse cogitare esse vel non esse aliquid, ut cogitemus esse quod est, et non esse quod non est. Quapropter qui putat esse quod est, putat quod debet, atque ideo recta est cogitatio. Si ergo vera est et recta cogitatio non ob aliud quam quia putamus esse quod est, aut non esse quod est: non est aliud eius veritas quam rectitudo.MAGISTER: Recte consideras. |