BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Anselmus Cantuariensis

1033 -1109

 

Cur deus homo

 

Conspectus capitulorum

 

_______________________________________________________

 

 

 

Capitula libri primi

 

Capitulum I

Quaestio de qua totum opus pendet.

 

Capitulum II

Quomodo accipienda sint quae dicenda sunt.

 

Capitulum III

Obiectiones infidelium et responsiones fidelium.

 

Capitulum IV

Quod hae responsiones videantur infidelibus sine necessitate et quasi quaedam picturae.

 

Capitulum V

Quod redemptio hominis non potuit fieri per aliam quam per dei personam.

 

Capitulum VI

Qualiter reprehendant infideles quod dicimus deum morte sua nos redemisse et sic dilectionem suam erga nos ostendisse et pro nobis expugnare diabolum venisse.

 

Capitulum VII

Quod nullam diabolus habebat iustitiam adversus hominem; et quare videatur habuisse cur deus hoc modo hominem liberaret.

 

Capitulum VIII

Quomodo licet humilia quae dicimus de Christo, non pertineant ad divinitatem, tamen inconveniens videatur infidelibus ea de illo dici secundum hominem; et unde illis videatur idem homo non sponte mortuus esse.

 

Capitulum IX

Quod sponte mortuus sit; et quid sit: «factus est oboediens usque ad mortem»(Phil. 2,8), et: «propter quod et deus illum exaltavit» (ib. 2,9), et: «non veni voluntatem meam facere» (Io 6,38), et: «proprio filio suo non pepercit deus» (Rom. 8,32), et: «non sicut ego volo, sed sicut tu» (Mat. 26,39).

 

Capitulum X

Item de eisdem, quomodo aliter recte intelligi possunt.

 

Capitulum XI

Quid sit peccare et pro peccato satisfacere.

 

Capitulum XII

Utrum sola misericordia sine omni debiti solutione deceat deum peccatum dimittere.

 

Capitulum XIII

Quod nihil minus sit tolerandum in rerum ordine, quam ut creatura creatori debitum honorem auferat et non solvat quod aufert.

 

Capitulum XIV

Cuiusmodi honor dei sit poena peccantis.

 

Capitulum XV

Si deus vel ad modicum patiatur honorem suum violari.

 

Capitulum XVI

Ratio quod numerus angelorum qui ceciderunt restituendus sit de hominibus.

 

Capitulum XVII

Quod alii angeli pro illis non possint restitui.

 

Capitulum XVIII

Utrum plures futuri sint sancti homines quam sint mali angeli.

 

Capitulum XIX

Quod homo non possit salvari sine peecati satisfactione.

 

Capitulum XX

Quod secundum mensuram peccati oporteat esse satisfactionem, nec homo eam per se facere possit.

 

Capitulum XXI

Quanti ponderis sit peccatum.

 

Capitulum XXII

Quam contumeliam fecit homo deo, cum se permisit vinci a diabolo, pro qua satisfacere non potest.

 

Capitulum XXIII

Quid abstulit deo cam peccavit, quod reddere nequit.

 

Capitulum XXIV

Quod quamdiu non reddit deo quod debet, non possit esse beatus nec excusetur impotentia.

 

Capitulum XXV

Quod ex necessitate per Christum salvetur homo.

 

 

 

Capitula libri secundi

 

Capitulum I

Hominem factum esse iustum ut beatus esset.

 

Capitulum II

Quod non moreretur, si non peccasset.

 

Capitulum III

Quod cum corpore, in quo vivit in hac vita, resurgat.

 

Capitulum IV

Quod de humana natura perficiet deus quod incepit.

 

Capitulum V

Quod quamvis hoc necesse sit fieri, tamen non hoc faciet cogente necessitate; et quod sit necessitas quae aufert gratiam aut minuit, et sit necessitas quae auget.

 

Capitulum VI

Quod satisfactionem per quam salvatur homo, non possit facere nisi deus-homo.

 

Capitulum VII

Quod necesse sit eundem ipsum esse perfectum deum et perfectum hominem.

 

Capitulum VIII

Quod ex genere Adae et de virgine-femina deum oporteat assumere hominem.

 

Capitulum IX

Quod necesse sit verbum solum et hominem in unam convenire personam.

 

Capitulum X

Quod idem homo non ex debito moriatur; et quomodo possit vel non possit peccare; et cur die vel angelus de sua iustitia laudandus sit, cum peccare non possint.

 

Capitulum XI

Quod moriatur ex sua potestate; et quod mortalitas non pertineat ad puram hominis naturam.

 

Capitulum XII

Quod quamvis incommodorum nostrorum particeps sit, miser tamen non sit.

 

Capitulum XIII

Quod cum allis infirmitatibus nostris ignorantiam non habeat.

 

Capitulum XIV

Quomodo mors eius praevaleat numero et magnitudini peccatorum omnium.

 

Capitulum XV

Quomodo deleat mors eadem etiam peccata eum perimentium.

 

Capitulum XVI

Qualiter deus de massa peccatrice assumpsit hominem sine peccato; et de salvatione Adae et Evae.

 

Capitulum XVII

Quod in deo non sit necessitas vel impossibilitas; et quod sit necessitas cogens et necessitas non cogens.

 

Capitulum XVIII

Quomodo vita Christi solvatur deo pro peccatis hominum; et quomodo debuit Christus et non debuit pati.

 

Capitulum XIX

Quanta ratione de morte eius sequatur humana salvatio.

 

Capitulum XX

Quam magna et quam iusta sit misericordia dei.

 

Capitulum XXI

Quod impossibile sit diabolum reconciliari.

 

Capitulum XXII

Quod in iis quae dicta sunt, veteris et novi testamenti veritas probata sit.