BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Anselmus Cantuariensis

1033 -1109

 

Cur deus homo

 

1094-98

 

_________________________________________________________

 

 

 

LIBER SECUNDUM

 

Capitulum I

Hominem factum esse

iustum ut beatus esset.

 

Anselmus:

Rationalem naturam a deo factam esse iustam, ut illo fruendo beata esset, dubitari non debet. Ideo namque rationalis est, ut discernat inter iustum et iniustum, et inter bonum et malum, et inter magis bonum et minus bonum. Alioquin frustra facta esset rationalis. Sed deus non fecit eam rationalem frustra. Quare ad hoc eam factam esse rationalem dubium non est. Simili ratione probatur quia ad hoc accepit potestatem discernendi, ut odisset et vitaret malum, ac amaret et eligeret bonum, atque magis bonum magis amaret et eligeret. Aliter namque frustra illi deus dedisset potestatem istam discernendi, quia in vanum discerneret, si secundum discretionem non amaret et vitaret. Sed non convenit ut deus tantam potestatem frustra dederit. Ad hoc itaque factam esse rationalem naturam certum est, ut summum bonum super omnia amaret et eligeret, non propter aliud, sed propter ipsum. Si enim propter aliud, non ipsum sed aliud amat. At hoc nisi iusta facere nequit. Ut igitur frustra non sit rationalis, simul ad hoc rationalis et iusta facta est. Quod si ad summum bonum eligendum et amandum iusta facta est, aut talis ad hoc facta est, ut aliquando assequeretur quod amaret et eligeret, aut non. Sed si ad hoc iusta non est facta, ut quod sic amat et eligit assequatur, frustra facta est talis, ut sic illud amet et eligat, nec ulla erit ratio cur illud assequi debeat aliquando. Quamdiu ergo amando et eligendo summum bonum iusta faciet, ad quod facta est, misera erit, quia indigens erit contra voluntatem, non habendo quod desiderat; quod nimis absurdum est. Quapropter rationalis natura iusta facta est, ut summo bono, id est deo, fruendo beata esset. Homo ergo qui rationalis natura est, factus est iustus ad hoc, ut deo fruendo beatus esset.

 

 

 

Capitulum II

Quod non moreretur,

si non peccasset.

 

Quod autem talis factus sit, ut necessitate non moreretur, hinc facile probatur quia, ut iam diximus, sapientiae et iustitiae dei repugnat, ut cogeret mortem pati sine culpa, quem iustum ad aeternam fecit beatitudinem. Sequitur ergo quia, si numquam peccasset, numquam moreretur.

 

 

 

Capitulum III

Unde aperte quandoque futura resurrectio

mortuorum probatur. Quippe si homo perfecte

restaurandus est, talis debet restitui,

qualis futurus erat, si non peccasset.

 

Boso:

Aliter esse non potest.

Anselmus:

Quemadmodum igitur, si non peccasset homo, cum eodem quod gerebat corpore in incorruptibilitatem transmutandus erat, ita oportet, ut cum restaurabitur, cum suo in quo vivit in hac vita corpore restauretur.

Boso:

Quid respondabimus, si quis dicat quia hoc fieri oportet de illis in quibus humanum genus restaurabitur, de reprobis vero non est necesse?

Anselmus:

Nihil iustius aut convenientius intelligitur quam ut, sicut homo, si perseverasset in iustitia, totus, id est anima et corpore, aeterne beatus esset, ita si perseverat in iniustitia, totus similiter aeterne miser sit.

Boso:

Breviter mihi de his satisfecisti.

 

 

 

Capitulum IV

Quod de humana natura

perficiet deus quod incepit.

 

Anselmus:

Ex his est facile cognoscere quoniam aut hoc de humana perficiet deus natura quod incepit, aut in vanum fecit tam sublimem naturam ad tantum bonum. At si nihil pretiosius cognoscitur deus fecisse quam rationalem naturam ad gaudendum de se, valde alienum est ab eo, ut ullam rationalem naturam penitus perire sinat.

Boso:

Non potest aliter putare cor rationale.

Anselmus:

Necesse est ergo, ut de humana natura quod incepit perficiat. Hoc autem fieri, sicut diximus, nequit, nisi per integram peccati satisfactionem, quam nullus peccator facere potest.

Boso:

Intelligo iam necesse esse, ut deus faciat quod incepit, ne aliter quam deceat videatur a suo incepto deficere.

 

 

 

Capitulum V

Quod quamvis hoc necesse sit fieri,

tamen non hoc faciet cogente necessitate;

et quod sit necessitas quae aufert gratiam

aut minuit, et sit necessitas quae auget.

 

Sed si ita est, videtur quasi cogi deus necessitate vitandi indecentiam, ut salutem procuret humanam. Quomodo ergo negari poterit plus hoc propter se facere quam propter nos? Aut si ita est: quam gratiam illi debemus pro eo quod facit propter se? Quomodo etiam imputabimus nostram salutem eius gratiae, si nos salvat necessitate?

Anselmus:

Est necessitas quae benefacienti gratiam aufert aut minuit, et est necessitas qua maior beneficio gratia debetur. Cum enim aliquis ea necessitate cui subiacet, invitus bene facit, aut nulla aut minor illi gratia debetur. Cum vero ipse sponte se necessitati benefaciendi subdit nec invitus eam sustinet, tunc utique maiorem beneficii gratiam meretur. Non enim haec est dicenda necessitas, sed gratia, quia nullo cogente illam suscepit aut servat, sed gratis. Nam si quod hodie sponte promittis cras te daturum, eadem cras voluntate das, quamvis necesse sit te cras reddere promissum, si potes, aut mentiri: non tamen minus tibi debet ille pro impenso beneficio cui das, quam si non promisisses, quoniam te debitorem ante tempus dationis illi facere non es cunctatus. Tale est, cum quis sanctae conversationis sponte vovet propositum. Quamvis namque servare illud ex necessitate post votum debeat, ne apostatae damnationem incurrat, et licet cogi possit servare, si nolit: si tamen non invitus servat quod vovit, non minus sed magis gratus est deo, quam si non vovisset; quoniam non solum communem vitam, sed etiam eius licentiam sibi propter deum abnegavit, nec sancte vivere dicendus est necessitate, sed eadem qua vovit libertate.

Quare multo magis, si deus facit bonum homini quod incepit, licet non deceat eum a bono incepto deficere, totum gratiae debemus imputare, quia hoc propter nos, non propter se nullius egens incepit. Non enim illum latuit quid homo facturus erat, cum illum fecit, et tamen bonitate sua illum creando sponte se ut perficeret inceptum bonum quasi obligavit. Denique deus nihil facit necessitate, quia nullo modo cogitur aut prohibetur facere aliquid; et cum dicimus deum aliquid facere quasi necessitate vitandi inhonestatem, quam utique non timet, potius intelligendum est quia hoc facit necessitate servandae honestatis. Quae scilicet necessitas non est aliud quam immutabilitas honestatis eius, quam a se ipso et non ab alio habet, et idcirco improprie dicitur necessitas. Dicamus tamen quia necesse est, ut bonitas dei propter immutabilitatem suam perficiat de homine quod incepit, quamvis totum sit gratia bonum quod facit.

Boso:

Concedo.

 

 

 

Capitulum VI

Quod satisfactionem per quam

salvatur homo, non possit

facere nisi deus-homo.

 

Anselmus:

Hoc autem fieri nequit, nisi sit qui solvat deo pro peccato hominis aliquid maius quam omne quod praeter deum est.

Boso:

Ita constat.

Anselmus:

Illum quoque qui de suo poterit deo dare aliquid, quod superet omne quod sub deo est, maiorem esse necesse est quam omne quod non est deus.

Boso:

Nequeo negare.

Anselmus:

Nihil autem est supra omne quod deus non est, nisi deus.

Boso:

Verum est.

Anselmus:

Non ergo potest hanc satisfactionem facere nisi deus.

Boso:

Sic sequitur.

Anselmus:

Sed nec facere illam debet nisi homo. Alioquin non satisfacit homo.

Boso:

Non videtur aliquid iustius.

Anselmus:

Si ergo, sicut constat, necesse est ut de hominibus perficiatur illa superna civitas, nec hoc esse valet, nisi fiat praedicta satisfactio, quam nec potest facere nisi deus nec debet nisi homo: necesse est ut eam faciat deus- homo.

Boso:

Benedictus deus (Ps. 65,20; et passim), iam magnum quiddam invenimus de hoc quod quaerimus. Prosequere igitur, ut incepisti. Spero enim quia deus nos adiuvabit.

 

 

 

Capitulum VII

Quod necesse sit eundum

ipsum esse perfectum deum

et perfectum hominem.

 

Anselmus:

Investigandum nunc est quomodo esse possit deus-homo. Divina enim natura et humana non possunt in invicem mutari, ut divina fiat humana aut humana divina; nec ita misceri ut quaedam tertia sit ex duabus, quae nec divina sit omnino nec humana. Denique si fieri posset ut altera in alteram converteretur, aut esset tantum deus et non homo, aut solum homo et non deus. Aut si misceretur ita, ut fieret ex duabus corruptis quaedam tertia - quemadmodum de duobus individuis animalibus diversarum specierum masculo et femina nascitur tertium, quod nec patris integram nec matris servat naturam, sed ex utraque tertiam mixtam -: nec homo esset nec deus. Non igitur potest fieri homo-deus quem quaerimus, ex divina et humana natura, aut conversione alterius in alteram, aut corruptiva commixtione utriusque in tertiam, quia haec fieri nequeunt; aut si fieri valerent, nihil ad hoc quod quaerimus valerent.

Si autem ita quolibet modo coniungi dicuntur hae duae naturae integrae, ut tamen alius sit homo, alius deus, et non idem sit deus qui et homo: impossibile est, ut ambo faciant quod fieri necesse est. Nam deus non faciet, quia non debebit; et homo non faciet, quia non poterit. Ut ergo hoc faciat deus-homo, necesse est eundem ipsum esse perfectum deum et perfectum hominem, qui hanc satisfactionem facturus est; quoniam eam facere nec potest nisi verus deus, nec debet nisi verus homo. Quoniam ergo servata integritate utriusque naturae necesse est inveniri deum-hominem, non minus est necesse has duas naturas integras conveniri in unam personam - quemadmodum corpus et anima rationalis conveniunt in unum hominem -, quoniam aliter fieri nequit, ut idem ipse sit perfectus deus et perfectus homo.

Boso:

Totum mihi placet quod dicis.

 

 

 

Capitulum VIII

Quod ex genere Adae et de virgine-femina

deum oporteat assumere hominem.

 

Anselmus:

Restat nunc quaerere unde et quomodo assumet deus humanam naturam. Aut enim assumet eam de Adam, aut faciet novum hominem, quemadmodum fecit Adam de nullo alio homine. Sed si novum hominem facit non ex Adae genere, non pertinebit ad genus humanum quod natum est de Adam. Quare non debebit satisfacere pro eo, quia non erit de illo. Sicut enim rectum est, ut pro culpa hominis homo satisfaciat, ita necesse est, ut satisfaciens idem sit qui peccator aut eiusdem generis. Aliter namque nec Adam nec genus eius satisfaciet pro se. Ergo sicut de Adam et Eva peccatum in omnes homines propagatum est, ita nullus nisi vel ipsi vel qui de illis nascitur, pro peccato hominum satisfacere debet. Quoniam ergo illi nequeunt, necesse est, ut de illis sit qui hoc faciet.

Amplius. Sicut Adam et totum genus eius per se stetisset sine sustentatione alterius creaturae, si non peccasset, ita oportet ut, si idem genus resurgit post casum, per se resurgat et relevetur. Nam per quemcumque in statum suum restituatur: per illum utique stabit, per quem statum suum recuperabit. Deus etiam quando humanam naturam primitus fecit in solo Adam, nec feminam, ut de utroque sexu multiplicarentur homines, facere voluit nisi de ipso, aperte monstravit se non nisi de Adam voluisse facere, quod de natura humana facturus erat. Quapropter si genus Adae per aliquem relevatur hominem qui non sit de eodem genere: non in illam dignitatem, quam habiturum erat, si non peccasset Adam, et ideo non integre restaurabitur et dei propositum deficere videbitur; quae duo inconvenientia sunt. Ergo necesse est ut de Adam assumatur homo, per quem restaurandum est genus Adae.

Boso:

Si rationem sequimur, sicut proposuimus, hoc inevitabiliter oportet esse.

Anselmus:

Investigemus nunc utrum assumenda sit a deo natura hominis de patre et matre, sicut alii sunt homines, aut de viro sine femina, aut de femina sine viro. Nam quocumque modo ex his tribus modis sit: de Adam et de Eva erit, de quibus est omnis homo utriusque sexus; nec aliquis modus ex tribus istis facilior est deo quam alii, ut eo modo potius debeat assumi.

Boso:

Bene procedis.

Anselmus:

Verum non est opus multo labore, ut ostendatur quia mundius et honestius procreabitur homo ille de solo viro vel femina, quam de commixtione utriusque, sicut omnes alii filii hominum.

Boso:

Sufficit.

Anselmus:

Aut ergo de solo viro aut de sola femina assumendus est.

Boso:

Aliunde non potest.

Anselmus:

Quattuor modis potest deus hominem facere. Videlicet aut de viro et femina, sicut assiduus monstrat usus; aut nec de viro nec de femina, sicut creavit Adam; aut de viro sine femina, sicut fecit Evam; aut de femina sine viro, quod nondum fecit. Ut igitur hunc quoque modum probet suae subiacere potestati et ad hoc ipsum opus dilatum esse, nil convenientius, quam ut de femina sine viro assumat illum hominem quem quaerimus. Utrum autem de virgine aut de non-virgine dignius hoc fiat, non est opus disputare, sed sine omni dubitatione asserendum est quia de virgine deum-hominem nasci oportet.

Boso:

Secundum placitum cordis mei loqueris..

Anselmus:

Estne hoc solidum quod diximus, aut vanum aliquid sicut nubes, quod dixisti nobis infideles obicere?

Boso:

Nihil solidius.

Anselmus:

Pinge igitur non super fictam vanitatem, sed super solidam veritatem, et dic quia valde convenit ut, quemadmodum hominis peccatum et causa nostrae damnationis principium sumpsit a femina, ita medicina peccati et causa nostrae salvationis nascatur de femina. Ac ne mulieres desperent se pertinere ad sortem beatorum, quoniam de femina tantum malum processit, oportet ut ad reformandam spem earum de muliere tantum bonum procedat. Pinge et hoc: Si virgo erat quae causa fuit humano generi totius mali, multo magis decet, ut virgo sit quae causa erit totius boni. Hoc quoque pinge: Si mulier quam fecit deus de viro sine femina, facta est de virgine, convenit valde ut vir quoque, qui fiet de femina sine viro, fiat de virgine. Sed de picturis quae pingi possunt super hoc, quia deus-homo de virgine-muliere nasci debet, ista nunc sufficiant.

Boso:

Valde pulchrae et rationabiles sunt istae picturae.

 

 

 

Capitulum IX

Quod necesse sit verbum solum et

hominem in unam convenire personam.

 

Anselmus:

Nunc quoque quaerendum est in qua persona deus, qui est tres personae, hominem assumat. Plures enim personae nequeunt unum eundemque hominem assumere in unitatem personae. Quare in una tantum persona hoc fieri necesse est. Sed de hac unitate personae dei et hominis, et in qua persona dei hoc magis fieri oporteat, in epistola De incarnatione verbi ad domnum papam Urbanum directa, quantum ad praesentem investigationem sufficere puto, locutus sum.

Boso:

Breviter tamen hic tange, cur potius filii persona debeat incarnari, quam patris aut spiritus sancti.

Anselmus:

Si quaelibet alia persona incarnetur, erunt duo filii in trinitate, filius scilicet dei, qui et ante incarnationem filius est, et ille qui per incarnationem filius erit virginis; et erit in personis, quae semper aequales esse debent, inaequalitas secundum dignitatem nativitatum. Digniorem namque nativitatem habebit natus ex deo quam natus ex virgine. Item si pater fuerit incarnatus, erunt duo nepotes in trinitate, quia pater erit nepos parentum virginis per hominem assumptum; et verbum, cum nihil habeat de homine, nepos tamen erit virginis, quia filii eius erit filius. Quae omnia inconvenientia sunt, nec in incarnatione verbi contingunt. Est et aliud cur magis conveniat incarnari filio quam aliis personis: quia convenientius sonat filium supplicare patri quam aliam personam alii. Item. Homo pro quo erat oraturus, et diabolus quem erat expugnaturus, ambo falsam similitudinem dei per propriam voluntatem praesumpserant. Unde quasi specialius adversus personam filii peccaverant, qui vera patris similitudo (cf. 2Cor. 4,4; Col. 1,15) creditur. Illi itaque cui specialius fit iniuria, convenientius attribuitur culpae vindicta aut indulgentia. Quapropter cum nos ratio inevitabilis perduxerit ad hoc, ut necesse sit divinam et humanam naturam in unam convenire personam, nec hoc fieri possit in pluribus personis dei, et hoc convenientius fieri pateat in persona verbi quam in aliis: necesse est verbum deum et hominem in unam convenire personam.

Boso:

Sic est via qua me ducis, undique munita ratione, ut neque ad dexteram neque ad sinistram videam ab illa me posse declinare.

Anselmus:

Non ego te duco, sed ille de quo loquimur, sine quo nihil possumus, nos ducit ubicumque viam veritatis tenemus.

 

 

 

Capitulum X

Quod idem homo non ex debito moriatur;

et quomodo possit vel non possit peccare;

et cur ille vel angelus de sua iustitia laudandus

sit, cum peccare non possint.

 

Utrum autem ille homo moriturus sit ex debito, sicut omnes alii homines ex debito moriuntur, nunc investigare debemus. Sed si Adam moriturus non erat, si non pecasset: multo magis iste mortem pati non debebit, in quo peccatum esse non poterit, quia deus erit.

Boso:

In hoc volo te aliquantum morari. Sive enim dicatur posse sive non posse peccare, in utroque mihi non parva nascitur quaestio. Nam si peccare non posse dicitur, difficile credi debere videtur. Ut enim aliquantulum loquar non quasi de illo qui numquam fuerit, sicut hactenus fecimus, sed velut de eo quem et cuius facta novimus: quis neget illum multa potuisse facere quae peccata dicimus? Quippe - ut alia taceam - quomodo dicemus eum non potuisse mentiri, quod semper peccatum est? Cum enim dicat Iudaeis de patre: si dixero quia non scio eum, ero similis vobis mendax (Io. 8,55), et inter haec verba dicat: non scio eum: quis eum dicet easdem tres nequivisse proferre dictiones sine aliis verbis, ut sic diceret: non scio eum? Quod si faceret, ut ipse ait, esset mendax, quod est esse peccatorem. Quare quoniam hoc potuit, peccare potuit.

Anselmus:

Et hoc dicere potuit, et peccare non potuit.

Boso:

Hoc ostende.

Anselmus:

Omnis potestas sequitur voluntatem. Cum enim dico quia possum loqui vel ambulare, subauditur: si volo. Si enim non subintelligitur voluntas, non est potestas sed necessitas. Nam cum dico quia nolens possum trahi aut vinci, non est haec mea potestas, sed necessitas et potestas alterius. Quippe non est aliud: possum trahi vel vinci, quam: alius me trahere vel vincere potest. Possumus itaque dicare de Christo quia potuit mentiri, si subauditur: si vellet. Et quoniam mentiri non potuit nolens nec potuit velle mentiri, non minus dici potest nequivisse mentiri. Sic itaque potuit et non potuit mentiri.

Boso:

Nunc redeamus ad investigandum de illo quasi nondum sit, sicut incepimus. Dico igitur: Si peccare non poterit, quia, sicut dicis, non poterit velle, ex necessitate servabit iustitiam. Quare non ex libertate arbitrii iustus erit. Quae igitur gratia illi pro iustitia sua debebitur? Solemus namque dicere deum idcirco fecisse angelum et hominem tales qui peccare possent, quatenus, cum possent deserere iustitiam et ex libertate servarent arbitrii, gratiam et laudem mererentur, quae illis, si ex necessitate iusti essent, non deberentur.

Anselmus:

Nonne angeli qui modo peccare nequeunt laudandi sunt?

Boso:

Sunt utique, quia hoc quod modo non possunt, meruerunt per hoc quod potuerunt et noluerunt.

Anselmus:

Quid dicis de deo qui peccare non potest nec hoc meruit per potestatem peccandi qua non peccavit: nonne laudandus est pro iustitia sua?

Boso:

Hic volo ut respondeas pro me. Nam si dico eum non esse laudandum, scio me mentiri; si autem dico laudandum, timeo infirmare rationem quam dixi de angelis.

Anselmus:

Angeli non sunt laudandi de iustitia sua, quia peccare potuerunt, sed quia per hoc quodam modo a se habent quod peccare nequeunt; in quo aliquatenus similes sunt deo, qui a se habet quidquid habet. Dicitur enim dare aliquid, qui non aufert quando potest; et facere esse aliquid, qui cum possit id ipsum facere non esse, non facit. Sic itaque cum angelus potuit auferre sibi iustitiam et non abstulit, et facere se non esse iustum et non fecit, recte asseritur ipse sibi dedisse iustitiam, et se ipsum iustum fecisse. Hoc igitur modo habet a se iustitiam, quia creatura eam aliter a se habere nequit; et idcirco laudandus est de sua iustitia, nec necessitate sed libertate iustus est, quia improprie dicitur necessitas, ubi nec coactio ulla est nec prohibitio. Quapropter quoniam deus perfecte habet a se quidquid habet, ille maxime laudandus est de bonis quae habet et servat, non ulla necessitate, sed, sicut supra dixi, propria et aeterna immutabilitate. Sic ergo homo ille qui idem ipse deus erit, quoniam omne bonum quod ipse habebit, a se habebit, non necessitate sed libertate, et a se ipso iustus et idcirco laudandus erit. Quamvis enim natura humana a divina habeat quod habebit, idem tamen ipse a se ipso, quoniam duae naturae una persona erunt, habebit.

Boso:

Satisfecisti mihi ex hoc, et aperte video quia et peccare non poterit, et tamen laudandus erit de iustitia sua.

Sed nunc quaerendum existimo, cum deus talem possit facere hominem, cur non tales fecit angelos et duos primos homines, ut similiter et peccare non possent et de iustitia sua laudandi essent.

Anselmus:

Intelligis quid dicas?

Boso:

Videor mihi intelligere, et idcirco quaero cur eos tales non fecit.

Anselmus:

Quoniam nec debuit nec potuit fieri, ut unusquisque illorum esset idem ipse qui deus, sicut de homine isto dicimus. Et si quaeris cur non vel de tot quot sunt personae dei, vel saltem de uno hoc fecit, respondeo quia ratio tunc fieri nullatenus hoc exigebat, sed omnino, quia deus nihil sine ratione facit, prohibebat.

Boso:

Erubesco quia hoc quaesivi; dic quae dicturus eras.

Anselmus:

Dicamus igitur quia mori non debebit, quoniam non erit peccator.

Boso:

Concedere me oportet.

 

 

 

Capitulum XI

Quod moriatur ex sua potestate;

et quod mortalitas non pertineat

ad puram hominis naturam.

 

Anselmus:

Nunc autem restat indagare utrum possit mori secundum humanam naturam; nam secundum divinam semper incorruptibilis erit.

Boso:

De hoc cur dubitare debemus, cum ipse verus homo futurus sit et omnis homo naturaliter mortalis sit?

Anselmus:

Non puto mortalitatem ad puram, sed ad corruptam hominis naturam pertinere. Quippe si numquam peccasset homo et immortalitas ipsius immutabiliter firmata esset, non tamen minus homo esset verus; et quando mortales in incorruptibilitatem resurgent, non minus erunt veri homines. Nam si pertineret ad veritatem humanae naturae mortalitas, nequaquam posset homo esse, qui esset immortalis. Non ergo pertinet ad sinceritatem humanae naturae corruptibilitas sive incorruptibilitas, quoniam neutra facit aut destruit hominem, sed altera valet ad eius miseriam, altera ad beatitudinem. Sed quoniam nullus est homo qui non moriatur, idcirco mortale ponitur in hominis definitione a philosophis, qui non crediderunt totum hominem aliquando potuisse aut posse esse immortalem. Quare non sufficit ad monstrandum illum hominem debere mortalem esse hoc, quia verus homo erit.

Boso:

Quaere tu ergo aliam rationem, quia ego illam nescio, si tu nescis, qua ille probetur posse mori.

Anselmus:

Dubium non est quia sicut deus erit, ita omnipotens erit.

Boso:

Verum est.

Anselmus:

Si ergo volet, poterit animam suam ponere et iterum sumere. (cf. Io. 10,17s.)

Boso:

Si hoc non potest, non videtur quod sit omnipotens.

Anselmus:

Poterit igitur numquam mori si volet, et poterit mori et resurgere. Sive autem animam suam ponat nullo alio faciente, sive alius hoc faciat, ut eam ponat ipso permittente, quantum ad potestatem nihil differt.

Boso:

Non est dubium.

Anselmus:

Si igitur voluerit permittere, poterit occidi; et si noluerit, non poterit.

Boso:

Ad hoc nos indeclinabiliter perducit ratio.

Anselmus:

Ratio quoque nos docuit quia oportet eum maius aliquid habere, quam quidquid sub deo est, quod sponte det et non ex debito deo.

Boso:

Ita est.

Anselmus:

Hoe autem nec sub illo nec extra illum inveniri potest.

Boso:

Verum est.

Anselmus:

In ipso igitur inveniendum est.

Boso:

Sic sequitur.

Anselmus:

Aut igitur se ipsem aut aliquid de se dabit.

Boso:

Non possum aliter intelligere.

Anselmus:

Quaerendum nunc est cuiusmodi esse debebit haec datio. Dare namque se non poterit deo aut aliquid de se, quasi non habenti ut suus sit, quoniam omnis creatura dei est.

Boso:

Sic est.

Anselmus:

Sic ergo intelligenda est haec datio, quia aliquo modo ponet se ad honorem dei aut aliquid de se, quomodo debitor non erit.

Boso:

Ita sequitur ex supra dictis.

Anselmus:

Si dicimus quia dabit se ipsum ad oboediendum deo, ut perseveranter servando iustitiam subdat se voluntati eius, non erit hoc dare quod deus ab illo non exigat ex debito. Omnis enim rationalis creatura debet hanc oboedientiam deo.

Boso:

Hoc negari nequit.

Anselmus:

Alio itaque modo oportet, ut det se ipsum deo aut aliquid de se.

Boso:

Ad hoc nos impellit ratio.

Anselmus:

Videamus si forte hoc sit dare vitam suam, sive ponere animam suam, sive tradere se ipsem morti ad honorem dei. Hoc enim ex debito non exiget deus ab illo; quoniam namque non erit peccatum in illo, non debebit mori, sicut diximus.

Boso:

Aliter nequeo intelligere.

Anselmus:

Consideremus adhuc utrum conveniat.

Boso:

Dic tu, et ego libenter audiam.

Anselmus:

Si homo per suavitatem peccavit: an non convenit ut per asperitatem satisfaciat? Et si tam facile victus est a diabolo ut deum peccando exhonoraret, ut facilius non posset: nonne iustum est ut homo satisfaciens pro peccato tanta difficultate vincat diabolum ad honorem dei, ut maiori non possit? An non est dignum quatenus, qui se sic abstulit deo peccando, ut se plus auferre non posset, sic se det deo satisfaciendo, ut magis se non possit dare?

Boso:

Non est aliquid rationabilius.

Anselmus:

Nihil autem asperius aut difficilius potest homo ad honorem dei sponte et non ex debito pati quam mortem, et nullatenus se ipsum potest homo dare magis deo, quam cum se morti tradit ad honorem illius.

Boso:

Vera sunt omnia haec.

Anselmus:

Talem igitur oportet eum esse qui pro peccato hominis satisfacere volet, ut mori possit si velit.

Boso:

Video plane illum hominem quem quaerimus, talem esse oportere qui nec ex necessitate moriatur, quia omnipotens erit, nec ex debito, quia numquam peccator erit, et mori possit ex libera voluntate, quia necessarium erit.

Anselmus:

Sunt et alia multa cur eum valde conveniat hominum similitudinem et conversationem absque peccato (Hebr. 4,15) habere, quae facilius et clarius per se patent in eius vita et operibus, quam velut ante experimentum sola ratione monstrari possint. Quis enim explicet quam necessarie, quam sapienter factum est, ut ille qui homines erat redempturus et de via mortis et perditionis ad viam vitae et beatitudinis aeternae docendo reducturus, cum hominibus conversaretur (Bar. 3,38) et in ipsa conversatione, cum eos doceret verbo qualiter vivere deberent, se ipsum exemplum praeberet? Exemplum autem se ipsum quomodo daret infirmis et mortalibus, ut propter iniurias aut contumelias aut dolores aut mortem a iustitia non recederent, si ipsum haec omnia sentire non agnoscerent?

 

 

 

Capitulum XII

Quod quamvis incommodorum nostrorum

particeps sit, miser tamen non sit.

 

Boso:

Omnia haec patenter ostendunt eum mortalem et incommodorum nostrorum esse participem oportere. Sed haec omnia miseriae nostrae sunt. Numquid ergo miser erit?

Anselmus:

Nequaquam. Nam sicut ad beatitudinem non pertinet commodum quod habet quis contra voluntatem, ita non est miseria apprehendere sapienter nulla necessitate aliquod incommodum secundum voluntatem.

Boso:

Concedendum est.

 

 

 

Capitulum XIII

Quod cum aliis infirmitatibus nostris

ignorantiam non habeat.

 

Verum in hac similitudine, quam habere debet cum hominibus, dic utrum ignorantiam quoque sicut alias infirmitates nostras habiturus sit.

Anselmus:

Quid dubitas de deo utrum sit omnia sciens?

Boso:

Quia quamvis sit immortalis futurus ex divina natura, mortalis tamen erit ex humana. Nam cur non similiter poterit homo ille esse vere ignorans, sicut vere mortalis erit?

Anselmus:

Illa hominis assumptio in unitatem personae dei non nisi sapienter a summa sapientia fiet, et ideo non assumet in homine quod nullo modo utile, sed valde noxium est ad opus quod idem homo facturus est. Ignorantia namque ad nihil illi utilis esset, sed ad multa noxia. Quomodo enim tot et tanta opera quae facturus est, faciet sine immensa sapientia? Aut quomodo illi credent homines, si eum scient nescium? Si autem nescient: ad quid erit illi utilis illa ignorantia? Deinde si nihil amatur nisi quod cognoscitur: sicut nihil erit boni quod non amet, ita nullum bonum erit quod ignoret. Bonum autem nemo perfecte novit, nisi qui illud a malo scit discernere. Hanc quoque discretionem nullus scit facere, qui malum ignorat. Sicut igitur ille de quo loquimur, omne perfecte sciet bonum, ita nullum ignorabit malum. Omnem igitur habebit scientiam, quamvis eam publice in hominum conversatione non ostendat.

Boso:

Hoc in maiori aetate ita videtur, sicut dicis; sed in infantia sicut non erit tempus congruum, ut in illo appareat sapientia, ita non erit opus et ideo nec congruum, ut illam habeat.

Anselmus:

Nonne dixi quia sapienter fiet illa incarnatio? Sapienter namque assumet deus mortalitatem, qua sapienter, quia valde utiliter, utetur. Ignorantiam vero non poterit assumere sapienter, quia numquam est utilis sed semper noxia, nisi forte cum per eam mala voluntas, quae numquam in illo erit, ab effectu restringitur. Nam etsi aliquando ad aliud non nocet, hoc solo tamen nocet, quia scientiae bonum aufert. Et ut breviter absolvam quod quaeris: ex quo ille homo erit, plenus deo semper ut se ipso erit. Unde numquam erit sine eius potentia et fortitudine et sapientia.

Boso:

Quamvis hoc in Christo semper fuisse non dubitarem, ideo tamen quaesivi, ut de hoc quoque rationem audirem. Saepe namque aliquid esse certi sumus, et tamen hoc ratione probare nescimus.

 

 

 

Capitulum XIV

Quomodo mors eius praevaleat numero

et magnitudini peccatorum omnium.

 

Nunc rogo ut doceas me, quomodo mors eius praevaleat numero et magnitudini peccatorum omnium, cum unum quod putamus levissimum peccatum tam infinitum monstres, ut si numerus obtendatur infinitus mundorum, qui sic pleni sint creaturis sicut est iste, nec possint servari quin redigantur in nihilum, nisi faciat aliquis aspectum unum contra voluntatem dei, non tamen fieri debeat.

Anselmus:

Si esset praesens homo ille et quis esset scires, et diceretur tibi: nisi occideris hominem hunc, peribit mundus iste totus et quidquid deus non est: faceres hoc pro conservanda omni alia creatura?

Boso:

Non facerem, etiam si infinitus mihi numerus mundorum obtenderetur.

Anselmus:

Quid si iterum tibi diceretur: aut eum occides, aut omnia peccata mundi venient super te?

Boso:

Responderem me potius alia omnia velle peccata suscipere, non solum huius mundi quae fuerunt et quae futura sunt, sed et quaecumque super haec cogitari possunt, quam istud solum. Quod non solum de occisione eius, sed et de qualibet parva laesione quae illum tangeret, respondere me existimo debere.

Anselmus:

Recte existimas. Sed dic mihi cur ita cor tuum iudicat, ut plus horreat unum peccatum in laesione huius hominis, quam omnia alia quae cogitari possunt, cum omnia quaecumque fiunt peccata contra illum sint.

Boso:

Quoniam peccatum quod in persona eius fit, incomparabiliter superat omnia illa, quae extra personam illius cogitari possunt.

Anselmus:

Quid dices ad hoc quia saepe libenter aliquis patitur quasdam in sua persona molestias, ne maiores patiatur in rebus suis?

Boso:

Quia deus non eget hac patientia, cuius potestati cuncta subiacent, sicut tu supra cuidam meae interrogationi respondisti.

Anselmus:

Bene respondes. Videmus ergo quia violationi vitae corporalis huius hominis nulla immensitas vel multitudo peccatorum extra personam dei comparari valet.

Boso:

Apertissimum est.

Anselmus:

Quantum bonum tibi videtur, cuius interemptio tam mala est?

Boso:

Si omne bonum tam bonum est quam mala est eius destructio, plus est bonum incomparabiliter, quam sint ea peccata mala, quae sine aestimatione superat eius interemptio.

Anselmus:

Verum dicis. Cogita etiam quia peccata tantum sunt odibilia quantum sunt mala, et vita ista tantum amabilis quantum est bona. Unde sequitur quia vita haec plus est amabilis, quam sint peccata odibilia.

Boso:

Non possum hoc non intelligere.

Anselmus:

Putasne tantum bonum tam amabile posse sufficere ad solvendum, quod debetur pro peccatis totius mundi?

Boso:

Immo plus potest in infinitum.

Anselmus:

Vides igitur quomodo vita haec vincat omnia peccata, si pro illis detur.

Boso:

Aperte.

Anselmus:

Si ergo dare vitam est mortem accipere: sicut datio huius vitae praevalet omnibus hominum peccatis, ita et acceptio mortis.

Boso:

Ita esse de omnibus peccatis quae personam dei non tangunt constat.

 

 

 

Capitulum XV

Quomodo deleat mors eadem

etiam peccata eum perimentium.

 

Sed nunc video aliud quaerendum. Nam si tam malum est eum occidere quam bona est vita eius: quomodo potest mors eius superare et delere peccata eorum qui eum occiderunt? Aut si alicuius eorum peccatum delet: quomodo potest aliarum quoque hominum aliquod delere? Credimus enim quia et multi ex illis salvati sunt et innumerabiles alii salvantur.

Anselmus:

Hanc quaestionem solvit apostolus qui dixit, quia si cognovissent, numquam dominum gloriae crucifixissent (1Cor. 2,8). Tantum namque differunt scienter factum peccatum et quod per ignorantiam fit, ut malum quod numquam facere possent pro nimietate sua, si cognosceretur, veniale sit, quia ignoranter factum est. Deum enim occidere nullus homo umquam scienter saltem velle posset, et ideo qui illum occiderunt ignoranter, non in illud infinitum peccatum, cui nulla alia comparari peccata possunt, proruerunt. Nam non consideravimus eius magnitudinem ad videndum, quam bona esset vita illa, secundum hoc quod ignoranter factum est, sed quasi scienter fieret, quod nec umquam fecit aliquis nec facere potuit.

Boso:

Rationabiliter interemptores Christi ad veniam peccati sui pertingere potuisse monstrasti.

Anselmus:

Quid iam quaeris amplius? Ecce vides quomodo rationabilis necessitas ostendat ex hominibus perficiendam esse supernam civitatem, nec hoc posse fieri nisi per remissionem peccatorum, quam homo nullus habere potest nisi per hominem, qui idem ipse sit deus atque morte sua homines peccatores deo reconciliet. Aperte igitur invenimus Christum, quem deum et hominem: confitemur et mortuum propter nos. Hoc autem absque omni dubietate cognito: cuncta quae ipse dicit certa esse, quoniam deus mentiri nequit, et sapienter esse facta quae fecit, dubitandum non est, quamvis non eorum ratio intelligatur a nobis.

Boso:

Verum est quod dicis, nec aliquatenus quod dixit esse verum, aut quod fecit rationabiliter esse factum dubito. Sed hoc postulo ut, quod quasi non debere aut non posse fieri videtur infidelibus in fide Christiana, hoc mihi qua ratione fieri debeat aut possit aperias; non ut me in fide confirmes, sed ut confirmatum veritatis ipsius intellectu laetifices.

 

 

 

Capitulum XVI

Qualiter deus de massa peccatrice

assumpsit hominem sine peccato;

et de salvatione Adae et Evae.

 

Quapropter sicut eorum quae supra dicta sunt, rationem aperuisti, sic peto ut eorum quae sum adhuc quaesiturus, rationem ostendas. Primum scilicet qualiter de massa peccatrice, id est de humano genere, quod totum infectum erat peccato, hominem sine peccato quasi azimum de fermentato deus assumpsit. Nam licet ipsa hominis eiusdem conceptio munda sit et absque carnalis delectationis peccato, virgo tamen ipsa unde assumptus est, in iniquitatibus, concepta est, et in peccatis concepit eam mater eius (Ps. 50,7), et cum originali peccato nata est, quoniam et ipsa in Adam peccavit, in quo omnes peccaverunt (Rom. 5,12).

Anselmus:

Postquam constat hominem illum deum et peccatorum esse reconciliatorem, dubium non est eum omnino sine peccato esse. Hoc autem esse non valet, nisi absque peccato de massa peccatrice sit assumptus. Qua vero ratione sapientia dei hoc fecit, si non possumus intelligere, non debemus mirari, sed cum veneratione tolerare aliquid esse in secretis tantae rei quod ignoremus. Quippe mirabilius deus restauravit humanam naturam quam instauravit. Aequaliter enim utrumque deo facile est; sed homo antequam esset non peccavit, ut fieri non deberet; postquam vero factus est, peccando meruit ut, quod et ad quod factus erat, perderet, quamvis non perdiderit omnino quod factus erat, ut esset qui puniretur aut cui deus misereretur. Neutrum enim horum fieri posset, si in nihilum redactus esset. Tanto ergo mirabilius deus illum restituit quam instituit, quanto hoc de peccatore contra meritum, illud non de peccatore nec contra meritum fecit. Quantum etiam est deum et hominem sic in unum convenire, ut servata integritate utriusque naturae idem sit homo qui deus? Quis ergo praesumat vel cogitare quod humanus intellectus valeat penetrare, quam sapienter, quam mirabiliter tam inscrutabile opus factum sit?

Boso:

Assentior quia nullus homo potest in hac vita tantum secretum penitus aperire, nec peto ut facias quod nullus homo facere potest, sed tantum quantum potes. Plus enim persuadebis altiores in hac re rationes latere, si aliquam te videre monstraveris, quam si te nullam in ea rationem intelligere nihil dicendo probaveris.

Anselmus:

Video me ab importunitate tua non posse liberari. Sed si aliquatenus potero quod postulas ostendere, gratias agamus deo. Si vero non potero, sufficiant ea quae supra probata sunt. Cum enim constat deum hominem fieri oportere, dubium non est sapientiam et potentiam illi non deesse, ut hoc sine peccato fiat.

Boso:

Sic libenter accipio.

Anselmus:

Oportuit utique ut illa redemptio quam Christus fecit, prodesset non solum illis qui eo tempore fuerunt, sed etiam aliis. Sit enim rex aliquis, cui totus populus suae cuiusdam civitatis sic peccavit, excepto uno solo, qui tamen de illorum est genere, ut nullus eorum facere possit unde mortis damnationem evadat. Ille autem qui solus est innocens, tantam apud regem habet gratiam ut possit, et tantam dilectionem erga reos ut velit omnes qui suo credent consilio reconciliare quodam servitio valde ipsi regi placituro, quod facturus est die secundum voluntatem regis statuto. Et quoniam non omnes possunt qui reconciliandi sunt ad diem illam convenire, concedit rex propter magnitudinem illius servitii, ut quicumque vel ante vel post diem illam confessi fuerint se velle per illud opus quod ea die fiet, veniam impetrare et ad pactum ibi constitutum accedere, ab omni culpa sint absoluti praeterita; et si contigerit ut post hanc veniam iterum peccent, si digne satisfacere et corrigi deinceps voluerint, per eiusdem pacti efficaciam iterum veniam recipiant. Sic tamen ut nullus palatium eius ingrediatur, donec factum sit hoc unde culpae relaxantur. Secundem hanc similitudinem, quoniam non potuerunt omnes homines qui salvandi erant praesentes esse, quando redemptionem illam Christus fecit, tanta fuit vis in eius morte, ut etiam in absentes vel loco vel tempore eius protendatur effectus. Quod autem non solis praesentibus prodesse debeat hinc facile cognoscitur, quia non tot praesentes eius morti esse potuerunt, quot ad supernae civitatis constructionem necessarii sunt, etiam si omnes qui eiusdem mortis tempore ubicumque erant, ad illam redemptionem admitterentur. Plures enim sunt daemones, quam de quibus restaurandus est numerus eorum, ea die viverent homines.

Nec credendum est, ex quo factus est homo, ullum tempus fuisse quo mundus iste cum creaturis, quae factae sunt ad usus hominum, sic vacuus fuisset, ut nullus esset in illo ex humano genere ad hoc pertinens, propter quod factus est homo. Videtur enim inconveniens quod deus vel uno momento permiserit humanum genus et ea quae fecit propter usum eorum, de quibus superna civitas perficienda est, quasi frustra extitisse. Nam aliquatenus in vanum esse viderentur, quamdiu non ad hoc propter quod maxime facta essent, viderentur subsistere.

Boso:

Congruenti ratione et cui nihil repugnare videtur, monstras nullum umquam fuisse tempus, ex quo factus est homo, absque aliquo qui ad eam pertineret, sine qua vane factus esset omnis homo, reconciliationem. Quod non solum conveniens sed etiam necessarium esse possumus concludere. Si enim convenientius et rationabilius est hoc, quam aliquando nullum fuisse, de quo intentio dei qua hominem fecit perficeretur, nec est aliquid quod huic obviet rationi, necesse est semper aliquem ad praedictam reconciliationem pertinentem fuisse. Unde Adam et Eva ad illam pertinuisse redemptionem dubitandum non est, quamvis hoc auctoritas divina aperte non pronuntiet.

Anselmus:

Incredibile quoque videtur, quando deus illos fecit et proposuit immutabiliter facere de illis omnes homines, quos ad caelestem civitatem assumpturus erat, quod illos duos ab hoc excluserit proposito.

Boso:

Immo illos maxime ad hoc fecisse credi debet, ut essent de illis propter quos facti sunt.

Anselmus:

Bene consideras. Nulla tamen anima ante mortem Christi paradisum caelestem ingredi potuit, sicut supra dixi de regis palatio.

Boso:

Sic tenemus.

Anselmus:

Virgo autem illa de qua homo ille assumptus est, de quo loquimur, fuit de illis qui ante nativitatem eius per eum mundati sunt a peccatis, et in eius ipsa munditia de illa assumptus est.

Boso:

Placeret mihi multum quod dicis, nisi cum ipse debeat a se ipso habere munditiam a peccato, videretur eam habere a matre, et non per se mundus esse, sed per illam.

Anselmus:

Non ita est; sed quoniam matris munditia per quam mundus est, non fuit nisi ab illo, ipse quoque per se ipsum et a se mundus fuit.

Boso:

Bene est de hoc.

Verum adhuc aliud mihi videtur quaerendum. Diximus enim supra quia non necessitate moriturus erat, et nunc videmus quia mater eius per eius mortem futuram munda fuit, quod nisi illa fuisset, ipse de illa esse non potuisset. Quomodo ergo non necessitate mortuus est, qui non, nisi quia moriturus erat, potuit esse? Nam si moriturus non esset, virgo de qua assumptus est munda non fuisset, quoniam hoc nequaquam valuit esse nisi veram eius mortem credendo, nec ille de illa potuit aliter assumi. Quare si non mortuus est ex necessitate, postquam assumptus est de virgine, potuit non esse de virgine assumptus, postquam est assumptus; quod non est possibile.

Anselmus:

Si bene quae supra dicta sunt considerasses, hanc quaestionem in illis, ut puto, solutam intellexisses.

Boso:

Non video quomodo.

Anselmus:

Nonne quando quaesivimus utrum ille mentiri potuerit, monstravimus in mentiendo duas esse potestates, unam videlicet volendi mentiri, alteram mentiendi; et quoniam cum mentiendi potestatem haberet, hoc a se ipso habuit ut non posset velle mentiri, idcirco de sua iustitia qua veritatem servavit eum laudandum esse?

Boso:

Ita est

Anselmus:

Similiter est in servando vitam potestas volendi servare et potestas servandi. Cum ergo quaeritur utrum idem deus-homo potuerit servare vitam suam, ut numquam moreretur, dubitandum non est quia semper habuit potestatem servandi, quamvis nequiverit velle servare ut numquam moreretur; et quoniam hoc a se ipso habuit, ut scilicet velle non posset, non necessitate sed libera potestate animam suam posuit.

Boso:

Non omnino similes fuerunt in illo istae potestates, mentiendi videlicet et servandi vitam. Ibi enim sequitur quia, si vellet, posset mentiri; hic vero videtur quia, si non mori vellet, non magis hoc posset, quam posset non esse quod erat. Nam ad hoc erat homo ut moreretur, et propter huius futurae mortis fidem de virgine potuit assumi, sicut supra dixisti.

Anselmus:

Quemadmodum putas illum non potuisse non mori aut necessitate mortuum esse, quia non potuit non esse quod erat, ita potes asserere illum non potuisse velle non mori aut necessitate mori voluisse, quoniam quod erat non esse non potuit. Non enim magis ipse factus est homo ad hoc ut moreretur, quam ut vellet mori. Quapropter sicut non debes dicere quia non potuit velle non mori aut necessitate voluit mori, sic non est dicendum, quia non potuit non mori aut necessitate mortuus est.

Boso:

Immo quoniam eidem subiacent rationi, scilicet et mori et velle mori, utrumque videtur in illo necessitate fuisse.

Anselmus:

Quis se sponte voluit hominem facere, ut eadem immutabili voluntate moreretur, et per huius fidem certitudinis virgo munda fieret, de qua homo ille assumeretur?

Boso:

Deus, filius dei.

Anselmus:

Nonne supra monstratum est quia dei voluntas nulla cogitur necessitate, sed ipsa se spontanea sua servat immutabilitate, quando aliquid dicitur necessitate facere?

Boso:

Vere monstratum est. Sed videmus econtra quia, quod deus immutabiliter vult, non potest non esse, sed necesse est esse. Quapropter si deus voluit, ut homo ille moreretur, non potuit non mori.

Anselmus:

Ex eo quia filius dei assumpsit hominem ea voluntate ut moreretur, probas eundem hominem non potuisse non mori.

Boso:

Ita intelligo.

Anselmus:

An non similiter apparuit ex iis quae dicta sunt, filium dei et assumptum hominem unam esse personam, ut idem sit deus et homo, filius dei et filius virginis?

Boso:

Sic est.

Anselmus:

Idem igitur homo sua voluntate non potuit non mori et mortuus est.

Boso:

Negare nequeo.

Anselmus:

Quoniam ergo voluntas dei nulla necessitate facit aliquid, sed sua potestate, et voluntas illius fuit voluntas dei, nulla necessitate mortuus est, sed sola sua potestate.

Boso:

Argumentationibus tuis obviare nequeo. Nam nec propositiones quas praemittis, nec consequentias quas infers, ullatenus infirmare valeo.

Sed tamen hoc mihi semper occurrit quod dixi, quia si vellet non mori, non magis hoc posset, quam non esse quod erat. Vere namque moriturus erat, quoniam si vere non fuisset moriturus, non fuisset vera fides futurae mortis eius, per quam et illa virgo de qua natus est, et multi alii mundati sunt a peccato. Nam si vera non fuisset, nihil prodesse potuisset. Quapropter si potuit non mori, potuit facere non esse verum quod verum erat.

Anselmus:

Quare verum erat, antequam moreretur, quia moriturus erat?

Boso:

Quoniam hoc ipse sponte voluit et immutabili voluntate.

Anselmus:

Si ergo, sicut dicis, idcirco non potuit non mori, quia vere moriturus erat, et ideo vere erat moriturus, quia hoc ipse sponte et immutabiliter voluit: sequitur illum non ob aliud non potuisse non mori, nisi quia immutabili voluntate voluit mori.

Boso:

Ita est. Sed quaecumque fuerit causa, verum est tamen quia non potuit non mori et necesse fuit illum mori.

Anselmus:

Nimis haeres in nihilo, et ut dici solet, quaeris nodum in scirpo.

Boso:

An es oblitus quid excusationibus tuis obiecerim in huius disputationis nostrae principio, quia videlicet quod postulabam non faceres doctis, sed mihi et hoc ipsum mecum petentibus? Sustine igitur ut pro tarditate et hebetudine nostri quaeram ingenii, quatenus mihi et illis etiam in puerilibus quaestionibus, sicut incepisti, satisfacias.

 

 

 

Capitulum XVII

Quod in deo non sit necessitas

vel impossibilitas; et quod sit necessitas

cogens et necessitas non cogens.

 

Anselmus:

Iam diximus quia deus improprie dicitur aliquid non posse aut necessitate facere. Omnis quippe necessitas et impossibilitas eius subiacet voluntati; illius autem voluntas nulli subditur necessitati aut impossibilitati. Nihil enim est necessarium aut impossibile, nisi quia ipse ita vult; ipsum vero aut velle aut nolle aliquid propter necessitatem aut impossibilitatem alienum est a veritate. Quare quoniam omnia quae vult, et non nisi quae vult facit: sicut nulla necessitas sive impossibilitas praecedit eius velle aut nolle, ita nec eius facere aut non facere, quamvis multa velit immutabiliter et faciat. Et sicut cum deus facit aliquid, postquam factum est, iam non potest non esse factum, sed semper verum est factum esse; nec tamen recte dicitur impossibile deo esse, ut faciat quod praeteritum est non esse praeteritum - nihil enim ibi operatur necessitas non faciendi aut impossibilitas faciendi, sed dei sola voluntas, qui veritatem semper, quoniam ipse veritas est (cf. Io. 14,6), immutabilem, sicuti est, vult esse -: ita si proponit se aliquid immutabiliter facturum, quamvis quod proponit, antequam fiat, non possit non esse futurum, non tamen ulla est in eo faciendi necessitas aut non faciendi impossibilitas, quoniam sola in eo operatur voluntas. Quotiens namque dicitur deus non posse, nulla negatur in illo potestas, sed insuperabilis significatur potentia et fortitudo. Non enim aliud intelligitur, nisi quia nulla res potest efficere, ut ille agat quod negatur posse.

Nam usitata est huiusmodi multum locutio, ut dicatur res aliqua posse, non quia in illa, sed quoniam in alia re est potestas; et non posse, non quoniam in illa, sed quia in alia re est impotentia. Dicimus namque: iste homo potest vinci, pro: aliquis potest eum vincere; et: ille non potest vinci, pro: nullus illum vincere potest. Non enim est potestas posse vinci, sed impotentia; nec vinci non posse impotentia est, sed potestas. Nec dicimus deum necessitate facere aliquid, eo quod in illo sit ulla necessitas, sed quoniam est in alio, sicut dixi de impotentia, quando dicitur non posse. Omnis quippe necessitas est aut coactio aut prohibitio; quae duae necessitates convertuntur invicem contrarie, sicut necesse et impossibile. Quidquid namque cogitur esse prohibetur non esse, et quod cogitur non esse prohibetur esse; quemadmodum quod necesse est esse impossibile est non esse, et quod necesse est non esse impossibile est esse, et conversim. Cum autem dicimus aliquid necesse esse aut non esse in deo, non intelligitur quod sit in illo necessitas aut cogens aut prohibens, sed significatur quia in omnibus aliis rebus est necessitas prohibens eas facere et cogens non facere contra hoc quod de deo dicitur. Nam cum dicimus quia necesse est deum semper verum dicere, et necesse est eum numquam mentiri, non dicitur aliud nisi quia tanta est in illo constantia servandi veritatem, ut necesse sit nullam rem facere posse, ut verum non dicat aut ut mentiatur.

Quapropter cum dicimus quia homo ille, qui secundum unitatem personae, sicut supra dictum est, idem ipse est qui filius dei, deus, non potuit non mori, aut velle non mori, postquam de virgine natus est: non significatur in illo ulla impotentia servandi aut volendi servare vitam suam immortalem, sed immutabilitas voluntatis eius, qua se sponte fecit ad hoc hominem, ut in eadem voluntate perseverans moreretur, et quia nulla res potuit illam voluntatem mutare. Plus enim esset impotentia, quam potentia, si posset velle mentiri aut fallere aut mutare voluntatem, quam prius immutabilem esse voluit. Et si, quemadmodum supra dixi, cum aliquis sponte se proponit facturum bonum aliquod et eadem voluntate postea perficit quod proposuit, quamvis cogi possit, si nolit promissum solvere, non tamen est dicendus necessitate facere quod facit, sed ea qua proposuit libera voluntate - non enim necessitate aut impotentia fieri vel non fieri dici debet aliquid, ubi neque necessitas neque impotentia quicquam operantur sed voluntas -; si, inquam, ita est in homine, multo magis necessitas aut impotentia nequaquam nominandae sunt in deo, qui nihil nisi quod vult facit, et cuius voluntatem nulla vis cogere aut prohibere valet. Ad hoc enim valuit in Christo diversitas naturarum et unitas personae, ut quod opus erat fieri ad hominum restaurationem, si humana non posset natura, faceret divina, et si divinae minime conveniret, exhiberet humana; et non alius atque alius sed idem ipse esset, qui utrumque perfecte existens, per humanam solveret quod illa debebat, et per divinam posset quod expediebat. Denique virgo, quae per fidem munda facta est ut de illa posset assumi, nequaquam credidit illum moriturum, nisi quia vellet, quemadmodum per prophetam qui de illo dixit: oblatus est, quia ipse voluit (Is. 53,7), didicerat. Quapropter quoniam vera fuit fides eius, necesse erat ita futurum esse, sicut credidit. Quod si te iterum perturbat quia dico: «necesse erat»: memento, quia veritas fidei virginis non fuit causa ut ille sponte moreretur, sed quia hoc futurum erat, vera fuit fides. Quam ob rem si dicitur: necesse erat ut voluntate sola moreretur, quia vera fuit fides sive prophetia quae de hoc praecesserant: non est aliud quam si dicas necesse fuisse ita futurum esse, quoniam sic futurum erat. Huiusmodi autem necessitas non cogit rem esse, sed esse rei facit necessitatem esse.

Est namque necessitas praecedens, quae causa est ut sit res; et est necessitas sequens, quam res facit. Praecedens et efficiens necessitas est, cum dicitur caelum volvi, quia necesse est ut volvatur; sequens vero et quae nihil efficit sed fit, est cum dico te ex necessitate loqui, quia loqueris. Cum enim hoc dico, significo nihil facere posse, ut dum loqueris non loquaris, non quod aliquid te cogat ad loquendum. Nam violentia naturalis conditionis cogit caelum volvi, te vero nulla necessitas facit loqui. Sed ubicumque est praecedens necessitas, est et sequens; non autem ubi sequens, ibi statim et praecedens. Possumus namque dicere: necesse est caelum volvi, quia volvitur; sed non similiter est verum idcirco te loqui, quia necesse est ut loquaris. Ista sequens necessitas currit per omnia tempora hoc modo: Quidquid fuit, necesse est fuisse. Quidquid est, necesse est esse et necesse est futurum fuisse Quidquid futurum est, necesse est futurum esse. Haec est illa necessitas quae, ubi tractat Aristoteles De propositionibus singularibus et futuris, videtur utrumlibet destruere et omnia esse ex necessitate astruere. Hac sequenti et nihil efficienti necessitate, quoniam vera fuit fides vel prophetia de Christo, quia ex voluntate non ex necessitate moriturus erat, necesse fuit ut sic esset. Hac homo factus est; hac fecit et passus est quidquid fecit et passus est; hac voluit quaecumque voluit. Ideo enim necessitate fuerunt, quia futura erant; et futura erant, quia fuerunt; et fuerunt, quia fuerunt. Et si vis omnium quae fecit et quae passus est veram scire necessitatem, scito omnia ex necessitate fuisse, quia ipse voluit. Voluntatem vero eius nulla praecessit necessitas. Quare si non fuerunt, nisi quia ipse voluit: si non voluisset, non fuissent. Sic itaque nemo tulit animam eius ab illo, sed ipse posuit eam et iterum sumpsit eam, quia potestatem habuit ponendi animam suam et iterum sumendi eam (Io. 10,18), sicut ipse dicit.

Boso:

Satisfecisti mihi illum non posse probari ulla necessitate mortem subisse, nec me paenitet, ut hoc faceres, importunum tibi extitisse.

Anselmus:

Ostendimus, ut puto, certam rationem quomodo deus assumpserit hominem sine peccato de massa peccatrice, sed nequaquam negandum existimo aliam esse praeter istam quam diximus, excepto hoc quia deus facere potest, quod hominis ratio comprehendere non potest. Verum quoniam et ista mihi videtur posse sufficere, et si aliam nunc inquirere vellem, necesse esset investigare quid sit originale peccatum et quomodo a primis parentibus in universum genus humanum praeter illum de quo agimus hominem diffundatur, et incidere in quasdam alias quaestiones quae suum postulant tractatum: ea quam diximus ratione contenti, quae de incepto restant opere prosequamur.

Boso:

Ut vis; sed eo pacto ut tu aliquando auxiliante deo illam aliam rationem, quam nunc inquirere vitas, quasi debitum exsolvas.

Anselmus:

Quoniam voluntatem hanc scio me gerere, quod petis non denego; sed quia de futuris incertus sum, promittere non audeo, sed dei dispositioni committo.

 

 

 

Capitulum XVIII

Quomodo vita Christi solvatur deo

pro peccatis hominum; et quomodo

debuit Christus et non debuit pati.

 

Sed dic nunc quid tibi de quaestione, quam in principio proposuisti, propter quam aliae multae se ingesserunt, persolvendum videatur.

Boso:

Summa quaestionis fuit cur deus homo factus sit, ut per mortem suam salvaret hominem, cum hoc alio modo facere potuisse videretur. Ad quod tu multis et necessariis rationibus respondens ostendisti restaurationem humanae naturae non debuisse remanere, nec potuisse fieri, nisi solveret homo quod deo pro peccato debebat. Quod debitum tantum erat, ut illud solvere, cum non deberet nisi homo, non posset nisi deus, ita ut idem esset homo qui deus. Unde necesse erat, ut deus hominem assumeret in unitatem personae, quatenus qui in natura solvere debebat et non poterat, in persona esset qui posset. Deinde quia de virgine et a persona filii dei esset assumendus homo ille qui deus esset, et quomodo sine peccato de massa peccatrice assumi potuerit monstrasti. Vitam autem huius hominis tam sublimem, tam pretiosam apertissime probasti, ut sufficere possit ad solvendum quod pro peccatis totius mundi debetur, et plus in infinitum. Restat ergo nunc ostendere quomodo illa solvatur deo pro peccatis hominum.

Anselmus:

Si propter iustitiam se permisit occidi: nonne ad honorem dei vitam suam dedit?

Boso:

Si possum intelligere quod non dubito, quamvis non videam quomodo rationabiliter hoc fecerit, cum et iustitiam indeclinabiliter et vitam suam aeternaliter servare potuerit, fatebor illum tale quid sponte dedisse deo ad honorem illius, cui quidquid deus non est comparari non potest, et quod pro omnibus omnium hominum debitis recompensari potest.

Anselmus:

An non intelligis quia, cum iniurias et contumelias et mortem crucis cum labronibus sibi, sicut supra diximus, propter iustitiam quam oboedienter servabat, illatas benigna patientia sustinuit, exemplum dedit hominibus, quatenus propter nulla incommoda quae sentire possunt, a iustitia quam deo debent declinent, quod minime dedisset, si secundum potentiam suam mortem pro tali causa illatam declinasset?

Boso:

Videtur quod nulla hoc exemplum ipse necessitate dederit, quoniam multi ante adventum eius et Iohannes Baptista post adventum, ante mortem eius, fortiter mortem pro veritate sustinentes illud sufficienter dedisse noscuntur.

Anselmus:

Nullus umquam homo moriendo praeter illum deo dedit quod aliquando necessitate perditurus non erat, aut solvit quod non debebat. Ille vero sponte patri obtulit quod nulla necessitate umquam amissurus erat, et solvit pro peccatoribus quod pro se non debebat. Quapropter ille multo magis dedit exemplum, ut unusquisque quod aliquando incunctanter amissurus est, pro se ipso reddere deo cum ratio postulat non dubitet, qui cum nullatenus aut pro se indigeret aut cogeretur pro aliis, quibus nihil nisi poenam debebat, tam pretiosam vitam, immo se ipsum, tantam scilicet personam tanta voluntate dedit.

Boso:

Multum propinquas desiderio meo.

Sed sustine ut quaeram quiddam, quod quamvis fatuum forsitan putes quaerere, non tamen in promptu mihi est quid respondeam, si a me quaeratur. Dicis quia, quando mortuus est, dedit quod non debebat. Sed nemo negabit melius illum fecisse, quando hoc exemplum taliter dedit, et magis hoc placere deo, quam si non hoc fecisset, aut dicet eum non debuisse tacere quod melius esse et quod magis deo placere intellexit. Quomodo ergo asseremus eum non debuisse deo quod fecit, id est quod melius esse et magis placere deo cognovit, praesertim cum creatura debeat deo totum quod est et quod scit et potest?

Anselmus:

Quamvis creatura nihil habeat a se, quando tamen concedit illi deus aliquid licite facere et non facere, dat illi ita suum esse utrumque, ut licet alterum sit melius, neutrum tamen exigatur determinate, sed sive faciat quod melius est, sive alterum, debere facere dicatur quod facit; et si facit quod melius est, praemium habeat, quia sponte dat quod suum est. Nam cum virginitas melior sit coniugio, neutrum tamen ab homine determinate exigitur, sed qui coniugio uti et qui virginitatem servare mavult, quod facit debere facere dicitur. Nemo enim virginitatem sive coniugium dicit eligi non debere; sed dicimus quia quod mavult homo, antequam aliquid horum statuat, hoc facere debet, et si virginitatem servat, pro spontaneo munere quod offert deo praemium exspectat. Cum ergo dicis creaturam debere deo quod melius scit et potest: si intelligis ex debito et non subaudis: si deus iubet, non est semper verum. Siquidem, ut dixi, non debet homo virginitatem ex debito, sed si mavult, debet uti coniugio.

Quod si te movet verbum quod est «debere», nec potes illud intelligere sine aliquo debito: scito quia sicut contingit «posse» et «non posse» et «necessitatem» aliquando dici, non quia sunt in rebus ubi dicuntur, sed quoniam sunt in alio: ita et «debere». Quippe cum dicimus debere pauperes a divitibus eleemosynam accipere, non est aliud quam divites debere pauperibus eleemosynam impendere. Hoc namque debitum non est exigendum a paupere, sed a divite. Deus quoque dicitur omnibus debere praeesse, non quia ille in hoc aliquo modo sit debitor, sed quoniam omnia debent illi subesse; et debere facere quod vult, quoniam quod vult debet esse. Ita quando vult aliqua creatura facere quod suum est facere et non facere, dicitur debere facere, quia quod ipsa vult debet esse. Dominus itaque Iesus cum mortem, sicut diximus, sustinere voluit, quoniam suum erat et pati et non pati, debuit facere quod fecit, quia quod voluit fieri debuit; et non debuit facere, quia non ex debito. Nempe quoniam ipse idem est deus et homo, secundum humanam quidem naturam, ex quo, homo fuit, sic accepit a divina natura, quae alia est ab humana, esse suum quidquid habebat, ut nihil deberet dare nisi quod volebat; secundum personam vero sic a se ipso habebat quod habebat, et sic perfecte sibi sufficiens erat, ut nec alii quicquam retribuere deberet, nec ut sibi retribueretur dare indigeret.

Boso:

Aperte nunc video quia nulla ratione se ipsum morti ex debito, sicut ratio mea videbatur monstrare, dedit ad honorem dei, et tamen facere debuit quod fecit.

Anselmus:

Honor utique ille totius est trinitatis. Quare quoniam idem ipse a est deus, filius dei, ad honorem suum se ipsum sibi sicut patri et spiritui sancto obtulit, id est humanitatem suam divinitati suae, quae una eademque trium personarum est. Ut tamen in eadem ipsa veritate manentes apertius loquamur quod volumus, dicamus, sicut usus habet, quia filius sponte se ipsum patri obtulit. Hoc namque modo aptissime dicitur quia et in una persona totus deus, cui secundum hominem se obtulit, intelligitur, et per nomen patris et filii immensa quaedam in cordibus audientium, cum patrem filius hoc modo postulare pro nobis dicitur, pietas sentitur.

Boso:

Hoc libentissime accipio.

 

 

 

Capitulum XIX

Quanta ratione de morte eius

sequatur humana salvatio.

 

Anselmus:

Intueamur nunc, prout possumus, quanta inde ratione sequatur humana salvatio.

Boso:

Ad hoc tendit cor meum. Nam quamvis hoc mihi videar intelligere, ipsam tamen rationis contextionem a te volo fieri.

Anselmus:

Quantum autem sit quod filius sponte dedit, non est opus exponere.

Boso:

Sufficienter patet.

Anselmus:

Eum autem qui tantum donum sponte dat deo, sine retributione debere esse non iudicabis.

Boso:

Immo necesse esse video, ut pater filio retribuat. Alioquin aut iniustus videretur esse si nollet, aut impotens si non posset; quae a deo aliena sunt.

Anselmus:

Qui retribuit alicui: aut dat quod ille non habet, aut dimittit quod ab illo potest exigi. Prius autem quam tantam rem filius faceret, omnia quae patris erant sua erant (cf. Io. 16,15; 17,10); nec umquam debuit quod illi dimitti possit. Quid ergo retribuetur nullius rei egenti, et cui non est quod dari aut dimitti possit?

Boso:

Ex una parte video retribuendi necessitatem, et ex altera impossibilitatem; quia et necesse est deum reddere quod debet, et non est quod reddat.

Anselmus:

Si tanta et tam debita merces nec illi nec alii redditur, in vanum filius tantam rem fecisse videbitur.

Boso:

Hoc nefas est aestimare.

Anselmus:

Necesse est ergo ut alicui alii reddatur, quia illi non potest.

Boso:

Inevitabiliter sequitur.

Anselmus:

Si voluerit filius quod sibi debetur alii dare: poteritne pater iure illum prohibere, aut illi cui dabit negare?

Boso:

Immo et iustum et necessarium intelligo, ut cui voluerit dare filius, a patre reddatur; quia et filio quod suum est dare licet, et pater quod debet non nisi alii reddere potest.

Anselmus:

Quibus convenientius fructum et retributionem suae mortis attribuet quam illis, propter quos salvandos, sicut ratio veritatis nos docuit, hominem se fecit, et quibus, ut diximus, moriendo exemplum moriendi propter iustitiam dedit? Frustra quippe imitatores eius erunt, si meriti eius participes non erunt. Aut quos iustius faciet haeredes debiti quo ipse non eget, et exundantiae suae plenitudinis, quam parentes et fratres suos, quos aspicit tot et tantis debitis obligatos egestate tabescere in profundo miseriarum, ut eis dimittatur quod pro peccatis debent, et detur quo propter peccata carent?

Boso:

Nihil rationabilius, nihil dulcius, nihil desiderabilius mundus audire potest. Ego quidem tantam fiduciam ex hoc concipio, ut iam dicere non possim quanto gaudio exultet cor meum. Videtur enim mihi quod nullum hominem reiciat deus ad se sub hoc nomine accedentem.

Anselmus:

Ita est, si accedit sicut oportet. Quemadmodum autem sit ad tantae gratiae participationem accedendum et quomodo sub illa vivendum, nos ubique sacra scriptura docet, quae super solidam veritatem, quam deo adiuvante aliquatenus perspeximus, velut super firmum fundamentum fundata est.

Boso:

Vere quidquid super fundamentum hoc aedificatur, super firmam petram fundatur (cf. Luc. 6,48).

Anselmus:

Puto me iam aliquantulum tuae satisfecisse quaestioni, quamvis hoc melior me facere plenius possit, et maiores atque plures quam meum aut mortale ingenium comprehendere valeat huius rei sint rationes. Palam etiam est quia deus, ut hoc faceret quod diximus, nullatenus indigebat, sed ita veritas immutabilis exigebat. Licet enim hoc quod homo ille fecit, deus dicatur fecisse propter unitatem personae, deus tamen non egebat ut de caelo descenderet ad vincendum diabolum, neque ut per iustitiam ageret contra illum ad liberandum hominem; sed ab homine deus exigebat ut diabolum vinceret, et qui per peccatum deum offenderat, per iustitiam satisfaceret. Siquidem diabolo nec deus aliquid debebat nisi poenam, nec homo nisi vicem, ut ab illo victus illum revinceret; sed quidquid ab illo exigebatur, hoc deo debebat non diabolo.

 

 

 

Capitulum XX

Quam magna et quam iusta

sit misericordia dei.

 

Misericordiam vero dei quae tibi perire videbatur, cum iustitiam dei et peccatum hominis considerabamus, tam magnam tamque concordem iustitiae invenimus, ut nec maior nec iustior cogitari possit. Nempe quid misericordius intelligi valet, quam cum peccatori tormentis aeternis damnato et unde se redimat non habenti deus pater dicit: accipe unigenitum meum et da pro te; et ipse filius: tolle me et redime te? Quasi enim hoc dicunt, quando nos ad Christianam fidem vocant et trahunt. Quid etiam iustius, quam ut ille cui datur pretium maius omni debito, si debito datur affectu, dimittat omne debitum.

 

 

 

Capitulum XXI

Quod impossibile sit

diabolum reconciliari.

 

Diaboli vero reconciliationem de qua quaesivisti, impossibilem intelliges, si diligenter humanam consideres. Sicut enim homo non potuit, reconciliari nisi per hominem-deum qui mori posset, per cuius iustitiam deo restitueretur quod per peccatum hominis perdiderat: ita angeli damnati non possunt salvari nisi per angelum-deum, qui mori possit et qui per suam iustitiam deo reparet quod aliorum peccata abstulerunt. Et sicut homo per alium hominem, qui non esset eiusdem generis, quamvis eiusdem esset naturae, non debuit relevari: ita nullus angelus per alium angelum salvari debet, quamvis omnes sint unius naturae, quoniam non sunt eiusdem generis sicut homines. Non enim sic sunt omnes angeli de uno angelo, quemadmodum omnes homines de uno homine. Hoc quoque removet eorum restaurationem, quia sicut ceciderunt nullo alio nocente ut caderent, ita nullo alio adiuvante surgere debent. Quod est illis impossibile. Aliter enim in dignitatem quam habituri erant non possunt restitui, quoniam sine alieno auxilio per potestatem suam quam acceperant, stetissent in veritate (cf. Io. 8,44), si non peccassent. Quapropter si quis opinatur salvatoris nostri redemptionem usque ad illos aliquando debere extendi, rationabiliter convincitur quia irrationabiliter decipitur. Quod non dico, quasi pretium mortis eius omnibus hominum et angelorum peccatis sua magnitudine non praevaleat, sed quoniam perditorum angelorum relevationi immutabilis ratio repugnat.

 

 

 

Capitulum XXII

Quod in iis quae dicta sunt, veteris

et novi testamenti veritas probata sit.

 

Boso:

Rationabilia et quibus nihil contradici possit quae dicis, omnia mihi videntur; et per unius quaestionis quam proposuimus solutionem, quidquid in novo veterique testamento continetur, probatum intelligo. Cum enim sic probes deum fieri hominem ex necessitate, ut etiam si removeantur pauca quae de nostris libris posuisti, ut quod de tribus dei personis et de Adam tetigisti, non solum Iudaeis sed etiam paganis sola ratione satisfacias, et ipse idem deus- homo novum condat testamentum et vetus approbet: sicut ipsum veracem esse necesse est confiteri, ita nihil quod in illis continetur verum esse potest aliquis diffiteri.

Anselmus:

Si quid diximus quod corrigendum sit, non renuo correctionem, si rationabiliter fit. Si autem veritatis testimonio roboratur, quod nos rationabiliter invenisse existimamus, deo non nobis attribuere debemus, qui est benedictus in saecula amen (Rom. 1,25).