<<< operis indicem  <<< retro



B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A

 

 

 

 
Nithardi
historiae
 


 






 




H i s t o r i a r u m
l i b e r   I V


__________________________



[Praefatio]

Non solum me, uti praefatum est, ab hoc opere narrationis quiescere delectat, verum etiam, quo ab universa re publica totus secedam, mens variis quaerimoniis referta, assiduis meditationibus anxia versat. Sed quoniam me de rebus universis for-|668|tuna hinc inde iunxit, validisque procellis moerentem vehit, qua portum ferar immo vero penitus ignoro. Interim autem si aliquod tempus otiosum repperero, quid oberit, si, uti iussum est, facta principum procerumque nostrorum stili officio memoriae mandare curabo? Ergo huic rerum operi quarto insistam, et si in ceteris rebus futuris prodesse nequivero, saltem in his erroris nubeculam proprio labore posteris detergam.




Karolus II
(823 - 877,
rex: 843 - 877)



1.
Usque Lodhuwicus et Karolus Lodharium a regno suo abisse certis indiciis cognovere, Aquis palatium [Aachen], quod tunc sedes prima Franciae erat, petentes; sequenti vero die [842], quid consultius de populo ac regno a fratre relicto agendum videretur, deliberaturi. Et quidem primum visum est, ut rem ad episcopos sacerdotesque, quorum aderat pars maxima, conferrent, ut illorum consultu, veluti numine divino, harum rerum exordium atque auctoritas proderetur. Et hoc illis, quoniam merito ratum videbatur, commissum. Quibus ab initio gesta Lodharii considerantibus, quomodo patrem suum regno pepulerit, quoties populum christianum periurum sua cupiditate effecerit, quoties idem ipse hoc quod patri fratribusque iuraverat frustraverit, quoties post patris obitum fratres suos exhereditare atque delere temptasset, quot homicidia, adulteria, incendia, omnigenaque facinora universalis ecclesia sua nefandissima cupiditate perpessa sit, insuper autem, neque scientiam gubernandi rem publicam illum habere, nec quoddam vestigium bonae voluntatis in sua gubernatione quemlibet invenire posse, ferebant. Quibus ex causis non inmerito, sed iusto Dei omnipotentis iudicio, primum a praelio et secundo a proprio regno fugam illum inisse aiebant. Ergo omnibus unanimiter visum est atque consentiunt, quod ob suam nequitiam vindicta Dei illum eiecerit, regnumque fratribus suis melioribus se iuste ad regendum tradiderit. Verum tamen haud quaquam illis hanc licentiam dedere, donec palam illos percontati sunt, utrum illud per vestigia fratris eiecti, an secundum Dei voluntatem regere voluissent? Respondentibus autem, in quantum nosse ac posse Deus illis concederet, secundum suam voluntatem se et suos gubernare et regere velle, aiunt: «Et auctoritate divina, ut illud suscipiatis et secundum Dei voluntatem illud regatis, monemus, hortamur, atque praecipimus». Hinc autem uterque illorum duodecim e suis ad hoc opus elegit, quorum unus extiti; et sicut illis congruum, ut inter illos hoc regnum divideretur, visum est, contenti sunt; in qua divisione non tantum fertilitas aut aequa portio regni, quantum affinitas et congruentia cuiusque aptata est. Evenitque Lodhuwico omnis Frisia . . .

[trium linearum patium vacat, quod saeculi XVI. manus (fortasse Pithoei) ita explevit: et orientalia regna cesserunt, omnis scilicet Germania usque ad Rheni fluenta, et aliquae civitates trans Rhenum cum adiacentibus pagis.]

Karolo vero . . .

[tres lineas vacuas eadem manus ita explere conata est: accepit orientalia regna a Britannico oceano usque ad Mosam fluvium, in qua parte ex tunc et modo nomen Franciae remansit.]

2.
Quibus peractis, quique illorum e populo qui se sequutus est suscepit, ac sibi, ut deinceps fidelis esset, sacramento firmavit. Et Karolus quidem Mosam, regnum suum ordinaturus, traiecit; Lodhuwicus vero Saxonorum causa Coloniam [Köln] petiit. Quorum casus quoniam maximos esse perspicio, praetereundos minime puto. Saxones quidem, sicut universis Europam degentibus patet, Karolus, magnus imperator ab universis nationibus non immerito vocatus, ab idolorum vana cultura multo ac diverso labore ad veram Dei christianamque religionem convertit. Qui ab initio tam nobiles quam et ad bella promptissimi multis indiciis persaepe claruerunt. Quae gens omnis in tribus ordinibus divisa consistit; sunt enim inter illos qui edhilingi, sunt qui frilingi, sunt qui lazzi illorum lingua dicuntur; Latina vero lingua hoc sunt: nobiles, ingenuiles, atque serviles. Sed pars illorum quae nobilis inter illos habetur, in duabus partibus in dissensione Lodharii ac fratrum suorum divisa, unaque eorum Lodharium, altera vero Lodhuwicum secuta est. His ita se habentibus, cernens Lodharius, quod post victoriam fratrum populus qui cum illo fuerat deficere vellet, variis necessitatibus astrictus, quocumque et quomodocumque poterat, subsidium quaerebat. |669|Hinc rem publicam in propriis usibus tribuebat; hinc quibusdam libertatem dabat, quibusdam autem post victoriam se daturum promittebat, hinc etiam in Saxoniam misit, frilingis lazzibusque, quorum infinita multitudo est, promittens, si secum sentirent, ut legem quam antecessores sui, tempore quo idolorum cultores erant, habuerant, eamdem illis deinceps habendam concederet. Qua supra modum cupidi, nomen novum sibi, id est Stellinga, imposuerunt, et in unum conglobati, dominis e regno pene pulsis, more antiquo qua quisque volebat lege vivebat. Insuper autem Lodharius Nordmannos causa subsidii introduxerat, partemque christianorum illis subdiderat; quibus etiam, ut ceteros christianos depraedarent, licentiam dabat. Igitur metuens Lodhuwicus, ne idem Nordmanni necnon et Sclavi propter affinitatem Saxonibus qui se Stellinga nominaverant, coniungerent, regnumque sibi vindicaturi invaderent, et christianam religionem his in partibus annullarent - quamobrem, uti praetulimus, praemaxime . . . [hic quatuor vocibus spatium vacat] . . . adiit, et in quantum valuit, simul et cetera regni sui scandala, ne hoc nefandissimum malum sanctae Dei ecclesiae deveniret, praecavit; quibus expletis, Viridunensium civitatem [Verdun] Lodhuwicus per Teotonis villam, Karolus autem per Remensem urbem [Reims] adeunt, quid deinceps agendum videretur, deliberaturi.

3.
Per idem tempus Nordmanni Contwig [i.e. Quentawich] depraedati sunt; inibique mare traiecto, Hamwig [Hamburg] et Nordhunnwig [Norden in Frisia orientali] similiter depopulati sunt. Lodharius autem, ut se supra ripam Rodani recepit, navigio eiusdem fluminis fretus, inibi resedit; quo undique quos valuit sibi in subsidium adtraxit. Verumtamen legatum ad fratres suos dirigens, mandat, si sciret qua fieri posset, primores suos ad illos dirigere vellet de pace deliberaturos. Responsum est, mitteret quos vellet, facile quemlibet scire posse, qua illis deveniret esse; ipsi vero uno eodemque itinere per Tricassinensium [Troyes] Cadhellonensem [Chalons sur Marne] adeunt urbem. Cumque Miliciacum [Mussy ad Sequanam, supra Bar-sur-Seine] venissent, Iosippus, Eberhardus, Egbertus, una cum ceteris a parte Lodharii, ad illos venerunt, dicentes, quod Lodharius cognovisset, se in Deum et illos deliquisse, nolletque amplius, ut altercatio inter illos et christianum populum esset; si vellent aliquid illi supra tertiam partem regni propter nomen imperatoris, quod illi pater illorum concesserat, et propter dignitatem imperii, quam avus regno Francorum adiecerat, augere, facerent; sin aliter, tertiam tantummodo partem totius absque Langobardia, Baioaria et Aquitania illi concederent; regeretque quisque illorum, Deo favente, portionem regni sui, prout melius posset; frueretur alter alterius subsidio ac benevolentia; concederent pacem et leges invicem sibi subiectis; essetque inter illos, Deo auctore, pax pacta perpes. Quod cum Lodhuwicus et Karolus audissent, et illis plebique universae perplacitum esset, in unum una cum primoribus coeunt, ac quid de talibus acturi essent, gratanti animo conferunt. Agebant [i. e. aiebant], se hoc in exordio dissensionis voluisse, et quanquam peccatis intervenientibus proficuum esse non posset, saepe hoc illi mandatum fuisse. In eo tamen omnipotenti Deo gratias referebant, cuius tandem ope adiuti, hoc promeruerant, ut frater illorum, qui semper pacem atque concordiam spreverat, Deo largiente tunc illa petebat. Verumtamen solito more ad episcopos sacerdotesque rem referunt, ut quocumque divina auctoritas id vertere vellet, nutu ipsius libenti animo praesto adessent. Quibus cum undique, ut pax inter illos fieret, melius videretur, consentiunt, legatos convocant, postulata concedunt. Cumque in divisione regni quattuor dies vel eo amplius morarentur, tandem visum est, ut inter Renum et Mosam usque ad exortum Mosae, ac deinde ad exortum Saugonnae [Saône], et sic per Saugonnam usque ad confluentem Rodani et sic deinde per Rodanum usque in mare Tyrrhenum, omnes videlicet episcopatus, abbatias, comitatus, fisca cis Alpibus consistentia absque . . . [vox una vel duae exciderunt] . . . illi in parte regni tertia offerrent, et, si hanc recipere rennuat, quid cuique debeatur, armis decernant. Quod quidem, quamquam ultra quod iustum ac congruum, ut quibusdam videbatur, inventum fuerit, per Conradum, Cobbonem, Adhelhardum et ceteros mandatum est; ipsi vero interim, donec qui missi fuerant reverterentur, in eodem |670|loco esse se decernunt, responsum Lodharii praestolaturi. Qui cum ad Lodharium venissent, reppererunt illum paululum minus solito more animatum. Aiebat enim, se non esse contentum in eo, quod fratres sui illi mandaverant, quia aequa portio non esset; querebaturque insuper suorum qui se sequuti sunt causam, quod in praefata parte quae illi offerebatur, non haberet, unde illis ea quae amittebant restituere posset. Quamobrem ignoro, qua fraude decepti, hi qui missi fuerant, augent illi supra definitam partem usque in Carbonarias [Ardennen]; insuper, si hoc usque ad tempus quod illis pariter conveniret reciperet, iurant illi, quod tunc fratres sui iureiurando, prout aequius possent, regnum omne absque Langobardia, Baioaria et Aquitania, in tribus partibus dividerent, essetque super his sua electio, ut quam vellet harum acciperet, ac diebus vitae suae eandem illi concederent, in eo quod ille illis similiter faceret; et haec omnia si aliter non crederet, sacramento sic se facturos promitterent. Iurat enim Lodharius, sic se velle, ac sua ex parte sic perficere, in eo quod fratres sui, uti missi illorum tunc illi iuraverant, adimplessent.

4.
Igitur mediante Iunio, feria videlicet quinta, propter civitatem Madasconis in insula quae Ansilla dicitur cum aequo numero primorum Lodharius, Lodhuwicus et Karolus conveniunt; et hoc sacramentum mutuo sibi iuraverunt, videlicet ut ab ea die et deinceps invicem sibi pacem conservare deberent, et ad placitum quod fideles illorum inibi statuissent, regnum omne absque Langobardia, Baioaria et Aquitania cum sacramento, prout ao aequius possent, in tribus partibus sui dividerent, electioque partium eiusdem regni esset Lodharii; et quique illorum partem, quam quisque acciperet, cuique deinde omnibus diebus vitae suae conservare deberet, in eo, si adversus fratres suos frater suus similiter faceret. Quo expleto adhibitisque verbis pacificis, pacifice discedunt; ad castra redeunt, in crastinum de ceteris deliberaturi. Quamquam et id aegre vix tamen effectum est, et usque ad conventum quod in Kalendas Octobris condixerant, pacifice quisque in sua portione qua vellet esset. Et Lodhuwicus quidem Saxoniam, Karolus vero Aquitaniam ordinaturi adeunt; Lodharius autem iam, ut sibi videbatur, de electione regni partium securus, Arduennam venatu petit, omnesque primores suae portionis populi, qui a se, dum a regno abiret, necessitate coacti desciverant, honoribus privavit. Lodhuwicus etenim in Saxonia seditiosos, qui se, uti praefatum est, Stellinga nominaverant, nobiliter, legali tamen caede, compescuit. Karolus vero in Aquitaniam Pippinum fugavit; quo latitante, nihil aliud notabile efficere valuit, praeter quod Warinum quendam ducem, ceterosque qui sibi fidi videbantur, ob custodiam eiusdem patriae inibi reliquit. Insuper Egfridus, comes Tolosae, e Pippini sociis, qui ad se perdendum missi fuerant, quosdam in insidiis cepit, quosdam stravit. Idemque Karolus ad placitum quod cum Lodhuwico fratre suo Warmatiam [Worms] condixerat, iter direxit. Cumque Mettis [Metz] pridie Kalend. Octobris venisset, Lodharium in villa Teotonis reperit, quo ante condictum placitum venerat, ac aliter quam statuerat residebat. Quam ob rem his, qui a parte Lodhuvici nec non et Karoli propter divisionem regni Mettis residere debuerant, tutum minime videbatur, ut dum seniores sui in Warmatia et Lodharius in Teotonis villa essent, illi Mettis regnum dividerent. Distat enim Warmatia a Mettis leuvas plus minus LXX, Teotonis autem villa plus minus octo. Occurrebat etiam, quod Lodharius in fratrum deceptione sepe perfacilis promptusque extiterat; ideoque suam salutem illi credere haudquaquam absque qualibet securitate audebant. Ergo Karolus horum saluti consulens, ad Lodharium dirigit; mandat, quoniam aliter quam convenisset venerat et erat, si vellet, ut missi fratris sui necnon et sui inibi una cum suis remanerent, daret illi obsides, ut de salute illorum fidus esset; sin aliter, mitteret ille missos suos Warmatiam ad illos, et illi quos vellet obsides illi darent; sin aliter, recederent a Mettis pari spatio; sin etiam et hoc nollet, in meditullio qua vellet missi illorum convenissent: non enim se tot nobilium virorum salutem neglegere debere, dicebat. Erant quidem octoginta electi ex omni multitudine, omni nobilitate praestantes, quorum interitus ni praecaveretur, maximam sibi fratrique suo posse inferre iacturam aiebat. Tum tandem pro commoditate omnium hinc inde visum est, ut Conflentum [Koblenz] |671|missi illorum, centum decem videlicet, absque obsidibus convenirent, inibique regnum, prout aequius possent, dividerent.

5.
Quo scilicet XIV. Kal. Novembris convenientes, ne forte quoddam scandalum inter homines illorum qualibet ex causa oriretur, pars illorum, quae a Lodhuwico necnon et Karolo venerat, orientalem ripam Reni metantes, quae autem a Lodhario, occiduam; cotidieque ob commune colloquium sanctum Castorem petierunt. Cumque ad regni divisionem hi qui a Lodhuwico et Karolo missi fuerant, variis querimoniis accessissent, quaesitum est, si quis illorum totius imperii notitiam ad liquidum haberet. Cum nullus reperiretur, quaesitum est, cur missi illorum illud in transacto spatio non circumiissent, et illorum industria inbreviatum esset; cum et hoc, ut fieret, Lodharium nolle repperissent, aiebant, inpossibile esse ignoranti, quiddam aequaliter dividere posse. Novissime autem quaesitum est, quoniam sacramento illud, prout aequius ac melius possent nossentque, dividere deberent, si hoc sincere iurare possent, dum scirent, quod nemo ignoranter id facere valeret. Et hoc quoque ad conferendum episcopis commissum. Qui hinc inde in basilica sancti Castoris convenientes, a parte Lodharii aiebant, si in sacramento quilibet deliquisset, hoc expiare posse, ac per hoc melius esset ut hoc facerent, quam diutius tot rapinas, incendia, homicidia, adulteria, ecclesiae Dei pateretur. At contra hi qui a parte Ludhuwici necnon et Karoli erant, aiebant, dum neutrum necesse esset, cur in Deum peccare deberent? melius esse, ut firmaretur pax inter illos, mitterentque pariter per universum imperium, et imbreviaretur, ac tum tandem iurare quod certum est absque periculo, aequaliterque dividere posse censebant: sic quoque periuria ceteraque facinora devitare, ni ceca cupiditas impediret, posse, firmabant; ac per hoc nec se ledere in sacramento velle, nec cuipiam, ut faceret, licentiam dare testabantur. Qua dissentientes, quique qua venerat, ad suos secesserunt. Hinc omnes in eadem domo convenerunt, a parte Lodharii dicentes, quod parati ad sacramentum et ad divisionem, uti iuratum fuerat, essent; at contra a parte Lodhuwici et Karoli, similiter se velle, si possent, aiebant; novissime autem, quoniam neuter quod alter volebat absque seniorum suorum auctoritate assentire audebat, statuunt, ut pax inter illos esset, donec scire possent, quid seniores sui horum recipere vellent; et hoc fieri posse in Nonis Novembris visum est; usquequo pacis termino constituto, discedunt. Qua quidem die terrae motus magnus per omnem poene hanc Galliam factus est, eademque die Angilbertus vir memorabilis, Centulo [Saint-Riquier] translatus, et anno post decessum eius XXVIIII., corpore absque aromatibus indissoluto, repertus est. Fuit hic vir ortus eo in tempore haud ignotae familiae. Madhelgaudus autem, Richardus et hic una progenie fuere, et apud magnum Karolum merito magni habebantur. Qui ex eiusdem magni regis filia nomine Berchta, Hartnidum, fratrem meum, et me Nithardum genuit. Centulo opus mirificum in honore omnipotentis Dei sanctique Richarii construxit; familiam sibi commissam mirifice rexit, hinc vitam cum omni felicitate defunctam, Centulo in pace quievit. His paucis de origine mea delibatis ad historiae seriem redire libet.

6.
Cum autem, uti praefatum est, reversi quique regi suo quae invenerant nuntiassent, hinc inopia, hinc hieme instante, hinc etiam quod primores populi, degustato semel periculo, iterum praelium nolebant, ac per hoc, ut pax inter illos usque in vigesimo die post missam sancti Iohannis firmaretur, assentiunt. Ad quam statuendam hinc inde primates populi Teotonis villam confluunt; iurant, ut ipsi reges inter se interim mutuam pacem servare deberent, et ut nequaquam quolibet modo omitteretur, ni in eodem conventu, ut aequius possent, omne regnum dividerent, essetque Lodharii, uti iuratum fuerat, partium electio eiusdem regni. Hinc quisque, qua libuit, discessit; et Lodharius Aquis hiematum petiit; Lodhuwicus Baioariam, Karolus autem, uxorem ducturus, Carisiacum [Crécy-en-Ponthieu] venit. Eodem tempore Mauri a Sigenulfo, fratre Sigihardi, sibi causa subsidii inducti, Beneventum invadunt. Eodem etiam tempore Stellinga in Saxonia contra dominos suos iterum rebellarunt; sed praelio commisso nimia cede prostrati sunt; ac sic auctoritate interiit, quod sine auctoritate surgere praesumpsit. Accepit quidem Karolus, uti praefatum est, in coniugio Hirmentrudem, Uodonis et Ingeltrudis filiam et neptem Adelardi. Dilexerat autem |672|pater eius suo in tempore hunc Adelardum adeo, ut quod idem vellet, in universo imperio hoc pater faceret; qui utilitati publicae minus prospiciens, placere cuique intendit. Hinc libertates, hinc publica in propriis usibus distribuere suasit, ac dum quod quique petebat, ut fieret, effecit, rem publicam penitus annullavit. Quo quidem modo effectum est, ut in hac tempestate populum qua vellet facile devertere posset; et hac de re Karolus praefatas nuptias maxime iniit, quia cum eo maximam partem plebis sibi vindicare posse putavit. Nuptiis quidem XIX. Kal. Ianuarii expletis, natalem Domini ad sanctum Quintinum [Saint-Quentin] celebre peregit, Valentianas quoque, qui de fidelibus suis inter Mosam Sequanamque causa custodiae remanere deberent, ordinavit; [843] idem vero partibus Aquitaniae una cum coniuge anno DCCCXLIII. incarnationis Domini in hieme iter direxit. Fuit autem eadem hiemps perfrigida nimis ac diuturna, langoribus insuper habundans, necnon et agriculturae pecorique apibusque satis incongrua.

7.
Hic quique colligat, qua dementia utilitatem publicam neglegat, privatis ac propriis voluntatibus insaniat, dum ex utrisque Creatorem adeo offendat, ut etiam omnia elementa eius vesaniae contraria reddat. Quodque huiuscemodi exemplis, pene adhuc omnibus notis, perfacile probaturus accedam. Nam temporibus bonae recordationis magni Karoli, qui evoluto iam pene [i.e. annis 29 et aliquot mensibus] anno XXX. decessit, quoniam hic populus unam eamdemque rectam ac per hoc viam Domini publicam incedebat, pax illis atque concordia ubique erat: at nunc e contra, quoniam quique semitam quam cupit incedit, ubique dissensiones et rixae sunt manifestae. Tunc ubique habundantia atque laetitia, nunc ubique poenuria atque mestitia. Ipsa elementa tunc cuique regi [i.e. rei] congrua, nunc autem omnibus ubique contraria, uti scriptura divino munere prolata testatur: «Et pugnabit orbis terrarum contra insensatos.» Per idem tempus eclypsis lunae XIII. Kal. Aprilis [anni 843] contigit. Nix insuper multa eadem nocte cecidit, meroremque omnibus, uti praefatum est, iusto Dei iudicio incussit. Id propterea inquam, quia hinc inde ubique rapinae et omnigena mala sese inserebant, illinc aeris intemperies spem omnium bonorum eripiebat [eo anno pascha in diem 22. Aprilis incidebat.].
 
 
 
<<< operis indicem  <<< retro