|
- H i s t o r i a r u m
l i b e r I I I
- __________________________
- [Praefatio]
Quoniam sinistrum me quiddam ex genere nostro ut audiam pudet, referre praesertim quam maxime piget, quamobrem imperio haudquaquam malivole contempto, ut finis optatus libri secundi affuit, per omnia finire hoc opus animus decrevit; sed ne forte quilibet quocumque modo deceptus, res nostro in tempore gestas, praeter quam exactae sunt narrare praesumat, ex his quibus interfui, tertium libellum ut adderem, acquievi.
Lodhuwicus rex «germanicus»
(ca. 805 - 876, rex: 843 - 876)
- 1.
- Praelio quidem [841], uti praefatum est, strenue peracto, quid de palantibus peragere deberetur, Lodhuwicus et Karolus in eodem campo deliberare coeperunt. Et quidam ira correpti, persequi hostes suadebant; quidam autem, et maxime reges, miserantes fratris plebisque, et ut iudicio Dei et hac plaga repressi, ab iniqua cupiditate resipiscerent, et Deo donante deinceps unanimes in vera iustitia devenirent, piis visceribus solito more optabant. In quo negotio Dei omnipotentis misericordia ut praestolarentur suadebant. Quibus cetera multitudo assentientes, a praelio et praeda discesserunt, et fere mediante die ad castra redeunt, quid deinceps consultius acturum videretur, deliberaturi. Fuit quidem ingens numerus praedae et ingens caedes, et insuper admirabilis, immo et merito notabilis, misericordia tam regum quam et universorum. Nam diversis pro rebus, diem dominicum inibi acturos se, deliberarunt. In quo missa peracta, amicos et inimicos, fideles et infideles, pariter sepulturae tradebant; plaga correptos ac semivivos eodem modo pro viribus ex animo refovebant. Post hos qui fuga evaserant miserunt, offerentes, si reverti sana fide vellent, omnia delicta remitti. Post haec reges populique super fratre populoque christiano dolentes, percontari episcopos coeperunt, quid agere super hoc negotio deberent? Quamobrem unanimes ad concilium omnes episcopi confluunt, inventumque in conventu publico est, quod pro sola iustitia et aequitate decertaverint, et hoc Dei iudicio manifestum effectum sit, ac per hoc immunis omnis Dei minister in hoc negotio haberi, tam suasor quam et effector, deberetur; at quicumque consciens sibi aut ira aut odio aut vana gloria, aut certe quolibet vitio, quiddam in hac expeditione suasit vel gessit, esset vere confessus secrete secreti delicti, et secundum modum culpae diiudicaretur; verumtamen in veneratione ac laude tantae declarationis iustitiae, pro remissione delictis mortuorum fratrum suorum - in eo quod imperfecti peccatis intervenientibus se noverant, ut in multis volentes nolentesque delinquebant - uti suo adiutorio ab his exuti liberarentur; insuper autem uti actenus in iustitia adiutor et protector illis Deus extitit, ita ut deinceps ubique existeret: proque his omnibus triduanum ieiunium iniunctum immoque libenter ac celebre celebratum est.
- 2.
- His ita rebus peractis, Lodhuwicus ut Renum peteret decrevit; Karolus autem diversis pro rebus et maxime propter Pippinum, ut illum sibi subdere studeret, in Aquitaniam ut proficisceretur ratum duxit. Nam Bernardus dux Septimaniae, quamquam a loco praedicti praelii plus minus leuvas tres defuerit, neutri in hoc negotio supplementum fuit; victoriam autem ut Karoli esse didicit, filium suum Willelmum ad illum direxit, et, si honores quos idem in Burgundia habuit eidem donare vellet, ut se illi commendaret praecepit. Insuper iactabat, se posse, nec non et aiebat, quod Pippinum una cum suis Karolo foedere quo valeret subdere vellet. Quam legationem benigne excepit, et sicut postulaverat, per omnia concessit; monens, ut de Pippino et suis quod promiserat, in quantum posset, ut perficeretur, operam daret. Cumque adversa undique propulsa viderentur, ac spes prosperitatis cuique hinc inde |663|faveret, Lodhuwicus cum suis Renum petiit, Karolus vero una cum matre Ligerim adiit. Res autem publica inconsultius quam oporteret omissa, quo quemque voluntas rapuit, perfacile omissus abscessit. Quod quidem Pippinus audiens, paulo ante desideratum cum illo foedus inire distulit. Bernardus quidem ad illum venit, sed, ut illi se commendaret, minime acquievit. Quidam tamen a Pippino desciverunt, et hoc tantum praefata expeditio Karolo profuit, quod illos sibi foederatos recepit. Interea Adhelardus ceterique quos Karolus ad Francos direxerat, scire cupiens si ad illum reverti vellent, Carisiacum venientes, quo illi, ut missos dirigeret, mandaverant, perpaucos obviam habuerunt; qui hoc dicebant, si idem Karolus ad praesens esset, ad illum venire minime differrent; aliter autem nescire aiebant, utrum viveret an non. Iactaverant enim hi qui partis Lodharii sentiebant, in praelio Karolum cecidisse, Lodhuwicum vulneratum et fuga lapsum abisse. Quapropter inconsultum aiebant, in incertis rebus aliquod foedus cum quolibet inire debere. At Guntboldus ceterique coadunati, supra praefatos Karoli missos irruere se simulabant, et utique fecissent, si ausi essent. Quapropter ad Karolum Adhelardus et ceteri miserunt, mandantes ut, quantotius posset, venire satageret, quatinus et illis adiutorium praeberet, et si Franci, uti aiebant, ad illum venire vellent, scire posset. Ipsi vero Parisiacam civitatem adeunt, adventum Karoli praestolari. Quod cum Karolo nunciaretur, protinus his in partibus iter direxit. Ad Sequanam autem ut pervenit, Adhelardum una cum ceteris in Spedonna [Espone-sur Maudre, haud longe a confluentibus Maldrae et Sequanae] obviam habuit, et quamquam propter conventum quod cum fratre in Lingonicam urbem Kal. Septembris condixerat, quoniam imminebat, ancxius esset, ratum duxit, ut saltem citato cursu per urbem Belvacensem, ac deinde per Compendium et Suessionis, hinc per Remensem et Cadelonensem Lingonicam peteret urbem, quatinus eo tenore id quod cum fratre statuerat observare studeret, et si quilibet e Francis ad illum venire vellet, posset. Franci vero eandem paucitatem quam et Aquitanii spreverant spernentes, variis fictionibus illi se per praesens subdere distulerunt. Quod ut Karolus cognovit, praefatum iter accelerare coepit. Cumque Suessonicam peteret urbem, monachi de sancto Medardo occurrerunt illi, deprecantes ut corpora sanctorum Medardi, Sebastiani, Gregorii, Tiburcii, Petri et Marcellini, Marii, Marthae, Audifax et Abacuc, Honesimi, Meresinae et Leocadiae, Mariani, Pelagii et Mauri, Floriani cum sex fratribus suis, Gildardi, Sereni, et domni Remigii Rotomagorum archiepiscopi, in basilicam ubi nunc quiescunt, et iam tunc maxima ex parte aedificata erat, transferet. Quibus acquiescens, inibi mansit, et uti postulaverant, beatorum corpora propriis humeris cum omni veneratione transtulit [Kal. Septembris]; insuper et villam quae Bernacha [Braine villa regia ad Vidulam posita] dicitur, rebus eiusdem ecclesiae per aedictum addidit. His ita peractis, Remensem urbem petiit; quo cum venisset, nuncium recepit, quod Lodhuwicus ad conventum quod in Lingonicam urbem condixerant, venire non posset, eo quod Lodharius in regnum illius hostili manu irruere vellet; mandaverant etiam Huc avunculus eius [abbas S. Quintini] nec non et Gislebertus comes Mansuariorum [comes pagi Masago], si in illis partibus isset, ad illum se una cum ceteris esse venturos.
- 3.
- Ergo tam pro fratris adiutorio, quam et ut hos, si ad illum venire vellent, recipere posset, ad sanctum Quintinum iter direxit. Quo quidem Hugonem, sicut mandaverat, obviam habuit, et inde in partes Traiecti iter direxit. Lodharius autem ut haec audivit, omisso Lodhuwico, quem paulo ante persequi statuerat, a Warmatia ad conventum quod Teotonis villam indixerat, iter arripuit, et qualiter super Karolum irrueret, intendit. Quod cum Karolus in Wasiticum didicisset, Hugonem et Adhelardum ad Gislebertum una cum ceteris, quos foedere quo valerent sibi adnecterent, direxit. Rabanonem etiam ad Lodhuwicum dirigens, mandat, qualiter pro suo adiutorio illis in partibus isset, quod Lodharius audiens, illo omisso supra se cum omnibus copiis ire pararet, monensque ac deprecatur, ut quantotius posset, solito more |664|adiutorium illi praebere studeret. Insuper autem Exemenonem, venerabilem episcopum [Noviomensem], ad Lodharium direxit, solito more humiliter praecepit, ut roget, ut obsecret, meminerit quod frater filiolusque eius sit, meminerit, quae pater inter illos statuerat, quae tam is quam et sui inter illos iuraverant; meminerit, quod novissime iudicio Dei inter illos voluntas eius declarata sit; et si horum omnium recordare nolit, cesset a persecutione sanctae Dei ecclesiae, misereatur pauperum, viduarum orfanorumque, et regnum a patre suo consensu sibi datum ut ingrediatur omittat; ne forte iterato populum christianum ad caedem mutuam confluere compellat. Et his ita compositis, idem ipse Parisiacam urbem adiit, tam fratris sui Lodhuwici adventum quam et ceteros fideles suos, quos undique convocaverat, praestolaturus. Quod cum Lodharius didicisset, ad eandem urbem iter direxit; habebat enim tam Saxonum quam et Austrasiorum necnon et de Alamannis, partem haud modicam secum; horumque auxilio praemaxime confisus, ad sanctum Dyonisium venit. Repererat autem inibi naves plus minos XX, insuper quoque Sequana, uti mense Septembrio solet, exigua erat, transitumque perfacilem praestabat. Quamobrem iactabant se sui facile transire posse, et hoc utique simulabant se maxime velle. Ergo Karolus quosdam Parisium et Milidonem [Meulan] custodiri praecepit; quosdam vero ubicumque vada vel navigia esse noverat residere fecit: ipse vero e regione sancti Dyonisii iuxta sanctum Fludualdum [St. Cloud] castra in meditullio posuit, ut et Lodhario, si ita oporteret, transitum prohibere, aut si alicubi super suos irruere vellet, illis succurrere posset. Et ut perfacile dinosceretur, quo in loco adiutorium praeberi deberet, more maritimo signa in locis congruis atque custodias deputavit. Insuper autem Sequana, mirabile dictu, dum nos nusquam eo in tempore infra duos menses pluvias esse novimus, repente aere sereno tumescere coepit, ac sponte his in locis vada ubique prohibuit. Cumque haec ita se haberent, cernens Lodharius transitum inibi undique sibi prohibitum, eo tenore cum Karolo pacem inire se velle mandavit, ut foedus quod Karolus cum fratre suo Lodhuwico sacramentis firmaverat, omisisset, et ille econtra foedus, quod cum Pippino, nepote suo, similiter sacramentis firmaverat, omitteret; et haberet Karolus a Sequana partem occiduam absque Provinciam et Septimaniam; essentque quasi pace perpetua foederati. Re autem vera, sic se utrosque facilius decipere posse, putabat, omnemque imperium hac arte invadere sperabat. At Karolus respondit, se foedus quod cum fratre suo, necessitate coactus, inierat, minime violare velle; insuper ut a Mosam usque Sequanam regnum, quod pater illi dederat, nequaquam congruum videretur, ut illi obmitteret; praesertim cum tanta nobilitas illum secuta de his regionibus esset, quos in sua fide deceptos esse minime oporteret. Quamobrem, quoniam hiemps aderat, haberet quique honores quos pater illis dederat, si vellet, mandavit, donec veris tempore vellent cum paucis, vellent cum omni comitatu, omnes conveniant, et ni statutis aut statuendis concordia concurrat, quid cuique debeatur, armis decernant. Quae quidem Lodharius more solito sprevit et a sancto Dyonisio obviam Pippino, qui ab Aquitania ad illum veniebat, Senones iter direxit; Karolus autem econtra, qualiter Lodhuvicum in adiutorium suum recipere posset, intendit.
- 4.
- Interea nunciatum est Karolo, quod soror sua Hildigardis Adelgarium, quendam ex suis captum haberet, et in urbe Laudunensi [Laon] una secum custodiri fecisset. Qua pro re expeditos ad hoc opus Karolus sibi delegit, ac protinus decedente iam die his in partibus festinus perrexit; distabat enim urbs eadem plus minus leuvas XXX. Per totam siquidem noctem iter faciens, impediente gelu praevalido, hora fere diei tertia insperate subito sorori et civibus cum infinita multitudine nuntiatur Karolus adesse, omnisque urbs militibus circumdata fore. Quo quidem nuntio exterriti, quoniam nec evadendi nec aderat spes moenia tuendi, pacem sub una eademque nocte petunt, Adelgarium confestim reddunt, et ut se urbemque absque conflictu in crastinum dedant, cum omni subiectione promittunt. Dum haec agerentur, milites moram huius rei graviter ferentes, insuper laboris taedio praeteritae noctis quem passi fuerant permoti, in excidium urbis ruere undique coeperunt: essetque proculdubio protinus flammis rapinisque tradita, ni idem Karolus misericordia super ecclesiarum Dei sororisque necnon et populi Christiani, permotus, minis atque blanditiis horum animos maximo labore com-|665|pescere studuisset. Quos cum abscedere fecisset, ut soror postulaverat, concessit, et Salmonciacum [Samoucy] ab urbe discessit; crastina quoque die Hildigardis ad fidem suam, sicut spoponderat, venit, urbemque inlaesam et absque conflictu sui iuris [i.e. sui iuri] restituit. Sororem suam siquidem Karolus benigne excepit, et omnia quae hactenus erga illum deliquerat, illi donavit; multisque verbis blande illam allocutus, omnem benignitatem, quam frater sorori debet, si deinde benivola erga illum esse vellet, ei perhumane promisit, ac, quo voluit, illam abire concessit. Urbi sua iura statuit, et ad suos, quos circa Parisium omiserat, his ita peractis rediit. Senones autem Lodharius, Pippino recepto, quid agere deberet, anxius erat; nam Karolus partem exercitus [842] Sequanam traiecit, et in saltum qui Pertica [le Perche ad Matronam] vulgo dicitur direxit. Quos quoniam Lodharius vel se vel suos impedire timuit, primum insectari statuit. Qua quidem re sperabat, se et hos facile delere, et hoc terrore sibi residuos subiugare, maximeque Nominoium, Britannorum ducem, suo subdere dominatui posse. Sed frustra haec omnia expleturus adiit, dum nihil horum ad effectum perduxit. Nam exercitus Karoli omnis ab eo salvus evasit, insuper ex suis neminem recepit; et Nomenoius omnia quae illi mandaverat, insolenter sprevit. His ita se habentibus, repente nuntium accepit, quod Lodhuwicus et Karolus una cum ingenti exercitu alter alteri studeret. Cumque se undique rebus adversis circumseptum videret, maximo ambitu inaniter expleto, a Turones [Tours] redire coepit, et fatigato exercitu, tandem fessus Franciam pervenit. Pippinus autem, quod se illi sociaverat penitudine correptus, Aquitaniam se recepit. Interea audiens Karolus, quod Otgarius, Maguntiae sedis episcopus, una cum ceteris Lodhuwico fratri suo transitum ad se prohibuisset, iter per Tullensem urbem [Toul] accelerans, Elisazam ad Zabarnam [Zabern] introiit; quod cum Otgarius didicisset, una cum ceteris, litore relicto, abiit, et quo quisque valuit, ocius se abdidit.
- 5.
- Ergo XVI. Kalend. Marcii Lodhuwicus et Karolus in civitate quae olim Argentaria [Argentoratum] vocabatur, nunc autem Strazburg vulgo dicitur, convenerunt; et sacramenta quae subter notata sunt Lodhuwicus romana, Karolus vero teudisca lingua iuraverunt. Ac sic ante sacramentum circumfusam plebem alter teudisca alter romana lingua allocuti sunt. Lodhuwicus autem, quia maior natu, prior exorsus, sic coepit:
«Quotiens Lodharius me et hunc fratrem meum post obitum patris nostri insectando, usque ad internectionem delere conatus sit, nostis; cum autem nec fraternitas, nec christianitas, nec quodlibet ingenium, salva iustitia ut pax inter nos esset, adiuvare posset, tandem coacti rem ad iudicium omnipotentis Dei detulimus, ut suo nutu, quid cuique deberetur, contenti essemus. In quo nos, sicut nostis, per misericordiam Dei victores extitimus; is autem victus, una cum suis quo valuit secessit. Hinc vero fraterno amore correpti, necnon et super populum christianum conpassi, persequi atque delere illos noluimus; sed actenus sicut et antea, ut saltem deinde cuique sua iustitia cederetur, mandavimus. At ille posthaec non contentus iudicio divino, sed hostili manu iterum et me et hunc fratrem meum persequi non cessat; insuper et populum nostrum incendiis, rapinis, caedibusque devastat; quamobrem nunc, necessitate coacti, convenimus; et quoniam vos de nostra stabili fide ac firma fraternitate dubitare credimus, hoc sacramentum inter nos in conspectu vestro iurare decrevimus. Non qualibet iniqua cupiditate illecti hoc agimus, sed ut certiores, si Deus nobis vestro adiutorio quietem dederit, de communi profectu simus; si autem, quod absit, sacramentum, quod fratri meo iuravero, violare praesumpsero, a subditione mea, necnon et a iuramento quod mihi iurastis, unumquemque vestrum absolvo».
Cumque Karolus haec eadem verba romana lingua perorasset, Lodhuwicus, quoniam maior natu erat, prior haec deinde se servaturum testatus est:
«Pro Deo amur et pro christian poblo et nostro commun salvament, dist di in avant, in quant Deus savir et podir me dunat, si salvaraeio cist meon fradre Karlo, et in adiudha et in cadhuna cosa, si cum om per dreit son fradra salvar dist, in o quid il mi altresi fazet; et ab Ludher nul plaid numquam prindrai, qui meon vol |666|cist meon fradre Karle in damno sit.»
Quod cum Lodhuwicus explesset, Karolus teudisca lingua sic hec eadem verba testatus est:
«In Godes minna ind in thes christianes folches ind unser bedhero gealtnissi, fon thesemo dage frammordes, so fram so mir Got gewizci indi mahd furgibit, so haldih tesan minan bruodher, soso man mit rehtu sinan bruodher scal, in thiu, thaz er mig sosoma duo; indi mit Ludheren in nohheiniu thing ne geganga, the minan willon imo ce scadhen werhen».
Sacramentum autem quod utrorumque populus quique propria lingua testatus est, romana lingua sic se habet:
«Si Lodhuvigs sagrament, quae son fradre Karlo iurat, conservat, et Karlus meos sendra de suo part lo stanit, si io returnar non lint pois, ne io ne neuls cui eo returnar int pois, in nulla aiudha contra Lodhuwig nun li iver».
Teudisca autem lingua:
«Oba Karl then eid, then er sineno [i.e. sinemo] bruodher Ludhuwige gesuor, geleistit, indi Ludhuwig min herro then er imo gesuor, forbrihchit, ob ih inan es irwenden ne mag, noh ih noh thero nohhein then ih es irwenden mag, widhar Karle imo ce follusti ne wirdhic».
Quibus peractis, Lodhuwicus Renotenus per Spiram [Speyer] et Karolus iuxta Wasagum per Wizzunburg [Weissenburg] Warmatiam [Worms] iter direxit. Aestas autem in qua praefatum exactum est praelium, fuit frigida nimis, et omnes fruges persero collectae sunt; autunnus vero et hiemps naturalem ordinem peregerunt. Ac eadem die qua praedicti fratres necnon et primores populi praefatum pepigerunt pactum, subsequente gelu, nix multa cecidit. Stella cometes mense Decembrio et Ianuario necnon et Februario usque praelatum conven|667|tum apparuit - per Pisces centrum ascendit, et inter signum, quod a quibusdam Lyra a quibusdam vero Andromeda vocatur, et Arcturum obscuriorem, hoc concilio expleto defecit. Haec paucis de temporum siderisque serie delibatis, ad historiae tramitem revertamur. - Cumque Warmatiam venissent, missos deligunt, quos protinus ad Lodharium et in Saxoniam mittunt; et horum necnon et Karlemanni [filius Hludowici regis maior natu] adventum inter Warmatiam et Magontiacum praestolari statuunt.
- 6.
- Hic quoque haud quaquam ab re, quoniam iucunda ac merito notanda videntur, de qualitate horum regum et unanimitate qua interea deguerint, pauca referre libet. Erat quidem utrisque forma mediocris, cum omni decore pulchra et omni exercitio apta; erat uterque audax, largus, prudens pariter et eloquens; omnemque praemissam nobilitatem excedebat fratrum sancta ac veneranda concordia. Nam convivia erant illis pene assidua, et quodcumque pretium habebant, hoc alter alteri perhumane dabat. Una domus erat illis convivii, et una somni; tractabant tam pari consensu communia quam et privata; non quicquam aliud quilibet horum ab altero petebat, nisi quod utile ac congruum illi esse censebat. Ludos etiam hoc ordine saepe causa exercitii frequentabant. Conveniebant autem quocumque congruum spectaculo videbatur, et subsistente hinc inde omni multitudine, primum pari numero Saxonorum, Wasconorum, Austrasiorum, Brittonorum, ex utraque parte, veluti invicem adversari sibi vellent, alter in alterum veloci cursu ruebat; hinc pars terga versa protecti umbonibus, ad socios insectantes evadere se velle simulabant; at versa vice, iterum illos, quos fugiebant, persequi studebant; donec novissime utrique reges cum omni iuventute ingenti clamore, equis emissis, hastilia crispantes exsiliunt, et nunc his, nunc illis terga dantibus insistunt. Eratque res digna pro tanta nobilitate necnon et moderatione spectaculo; non enim quispiam in tanta multitudine ac diversitate generis, uti saepe inter paucissimos et notos contingere solet, alicui aut laesionis aut vituperii quippiam inferre audebat.
- 7.
- His ita se habentibus, Karlemannus cum ingenti exercitu Baioariorum et Alamannorum ad patrem suum Magontiam venit. Bardo vero qui in Saxoniam missus fuerat, similiter fecit, nuntians, quod Saxones mandata Lodharii sprevissent et, quicquid Lodhuwicus et Karolus illis praeciperent, libenter id facere vellent. Lodharius quoque missos qui ad se directi fuerant, inconsulte audire distulit; quod tam Lodhuwicus quam et Karolus necnon et universus exercitus aegre tulerunt, et qualiter idem ipsi ad illum pervenire possent, intendunt. Ergo XVI. Kalend. Aprelis illis in partibus viam dirigunt, et Karolus quidem per Wasagum iter difficile ingressus, Lodhuwicus vero terra Renoque per Bingam [Bingen], Karlemannus autem per Einrichi [pagus ad dextram Rheni et a meridie Loganae et pagi Engerisgowe] ad Conflentim in crastinum hora fere diei sexta venerunt; protinusque ad sanctum Castorem orationis causa pergunt, missam audiunt, ac deinde idem reges armati naves conscendunt, et Mosellam ocius traiciunt. Quod cum Otgarius, Moguntiae sedis episcopus, Hatto comes, Herioldus, ceterique viderunt, quos Lodharius ob hoc inibi reliquerat, ut illis transitum prohibuissent, timore perterriti, litore relicto fugerunt. Lodharius quoque, ut fratres suos Mosellam transisse in Sinciaco [Sinzig] didicit, confestim et ipse abire et regno et sede non destitit, donec se super ripam Rodani cum paucis qui se sequi deliberaverant, ceteris omissis excepit. Qua finem secundi certaminis dedit Lodharius, terminetur liber tertius.
|