Evangelistarium Sangallense
875 - 900
|
Evangelistarium
fol. 93v-94rLc. 19:12-26
|
____________________________________________________________
|
|
In natali Sancti Stephani pontificis.Sequentia sancti evangelii
| |
19:12 | In illo tempore. Dixit Ihesus discipulis suis parabolam hanc: Homo quidam nobilis abiit in regionem longinquam accipere sibi regnum, et reverti. |
19:13 | Vocatis autem decem servis suis, dedit illis decem mnas, et ait ad illos: Negotiamini dum venio. |
19:14 | Cives autem eius oderant illum: et miserunt legationem post illum, dicentes: Nolumus hunc regnare super nos. |
19:15 | Et factum est ut rediret accepto regno: et iussit vocari servos, quibus dedit pecuniam, ut sciret quantum quisque negotiatus esset. |
19:16 | Venit autem primus dicens: Domine, mna tua decem mnas adquisivit. |
19:17 | Et ait illi: Euge bone serve, quia in modico fidelis fuisti, eris potestatem habens super decem civitates. |
19:18 | Et alter venit, dicens: Domine, mna tua fecit quinque mnas. |
19:19 | Et huic ait: Et tu esto super quinque civitates. |
19:20 | Et alter venit, dicens: Domine, ecce mna tua, quam habui repositam in sudario: |
19:21 | timui enim te, quia homo austerus es: tollis quod non posuisti, et metis quod non seminasti. |
19:22 | Dicit ei: De ore tuo te iudico, serve nequam. Sciebas quod ego homo austerus sum, tollens quod non posui, et metens quod non seminavi: |
19:23 | et quare non dedisti pecuniam meam ad mensam, ut ego veniens cum usuris utique exegissem illam? |
19:24 | Et adstantibus dixit: Auferte ab illo mnam, et date illi qui decem mnas habet. |
19:25 | Et dixerunt ei: Domine, habet decem mnas. |
19:26 | Dico autem vobis, quia omni habenti dabitur, et abundabit: ab eo autem qui non habet, et quod habet auferetur ab eo. |