Evangelistarium Sangallense
875 - 900
|
Evangelistarium
fol. 89v-90rMt. 14:22-33
|
____________________________________________________________
|
|
In octava apostolorum.Sequentia sancti evangelii
| |
14:22 | In illo tempore. Iussit Ihesus discipulos suos ascendere in naviculam, et praecedere eum trans fretum, donec dimitteret turbas. |
14:23 | Et dimissa turba, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto solus erat ibi: |
14:24 | navicula autem in medio mari iactabatur fluctibus: erat enim contrarius ventus. |
14:25 | Quarta enim vigilia noctis, venit ad eos ambulans super mare. |
14:26 | Et videntes eum super mare ambulantem, turbati sunt, dicentes: Quia fantasma est. Et prae timore clamaverunt. |
14:27 | Statimque Ihesus locutus est eis, dicens: Habete fiduciam: ego sum, nolite timere. |
14:28 | Respondens autem Petrus, dixit: Domine, si tu es, iube me ad te venire super aquas. |
14:29 | At ipse ait: Veni. Et descendens Petrus de navicula, ambulabat super aquam ut veniret ad Ihesum. |
14:30 | Videns vero ventum validum, timuit: et cum coepisset mergi, clamavit dicens: Domine, salvum me fac. |
14:31 | Et continuo Ihesus extendens manum, apprehendit eum: et ait illi: Modicae fidei, quare dubitasti? |
14:32 | Et cum ascendissent in naviculam, cessavit ventus. |
14:33 | Qui autem in navicula erant, venerunt, et adoraverunt eum, dicentes: Vere Filius Dei es. |