BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Evangelistarium Sangallense

875 - 900

 

Evangelistarium

 

fol. 88v-89r

Mt. 5:20-24

 

____________________________________________________________

 

 

 

Manuscriptum

 

Dominica VI.

Sequentia sancti evangelii

secundum Matthaeum.

 

5:20

In illo tempore. Dixit Ihesus discipulis suis: Amen dico vobis, quia nisi abundaverit iustitia vestra plus quam scribarum et pharisaeorum, non intrabitis in regnum caelorum.

5:21

Audistis quia dictum est antiquis: Non occides: qui autem occiderit, reus erit iudicio.

5:22

Ego autem dico vobis: quia omnis qui irascitur fratri suo, reus erit iudicio. Qui autem dixerit fratri suo, racha: reus erit concilio. Qui autem dixerit, fatue: reus erit gehennae ignis.

5:23

Si ergo offers munus tuum ad altare, et ibi recordatus fueris quia frater tuus habet aliquid adversum te:

5:24

relinque ibi munus tuum ante altare, et vade prius reconciliari fratri tuo: et tunc veniens offeres munus tuum.