Evangelistarium Sangallense
875 - 900
|
Evangelistarium
fol. 84r-85rLc. 15:1-10
|
____________________________________________________________
|
|
Dominica III post octavam pentecostes.Sequentia sancti evangelii
| |
15:1 | In illo tempore. Erant adpropinquantes ad Ihesum publicani, et peccatores ut audirent illum. |
15:2 | Et murmurabant pharisaei, et scribae, dicentes: Quia hic peccatores recipit, et manducat cum illis. |
15:3 | Et ait ad illos parabolam istam dicens: |
15:4 | Quis ex vobis homo, qui habet centum oves, et si perdiderit unam ex illis, nonne dimittit nonaginta novem in deserto, et vadit ad illam quae perierat, donec inveniat illam? |
15:5 | Et cum invenerit eam, imponit in humeros suos gaudens: |
15:6 | et veniens domum convocat amicos et vicinos, dicens illis: Congratulamini mihi, quia inveni ovem meam, quae perierat. |
15:7 | Dico vobis quod ita gaudium erit in caelo super uno peccatore paenitentiam agente, quam super nonaginta novem iustis, qui non indigent paenitentia. |
15:8 | Aut quae mulier habens drachmas decem, si perdiderit drachmam unam, nonne accendit lucernam, et evertit domum, et quaerit diligenter, donec inveniat? |
15:9 | Et cum invenerit convocat amicas et vicinas, dicens: Congratulamini mihi, quia inveni drachmam quam perdideram. |
15:10 | Ita, dico vobis, gaudium erit coram angelis Dei super uno peccatore paenitentiam agente. |